liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham
Abraham genuit Isaac Isaac autem genuit Iacob Iacob autem genuit Iudam et fratres eius
Iudas autem genuit Phares et Zara de Thamar Phares autem genuit Esrom Esrom autem genuit Aram
Aram autem genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson Naasson autem genuit Salmon
Salmon autem genuit Booz de Rachab Booz autem genuit Obed ex Ruth Obed autem genuit Iesse Iesse autem genuit David regem
David autem rex genuit Salomonem ex ea quae fuit Uriae
Salomon autem genuit Roboam Roboam autem genuit Abiam Abia autem genuit Asa
Asa autem genuit Iosaphat Iosaphat autem genuit Ioram Ioram autem genuit Oziam
Ozias autem genuit Ioatham Ioatham autem genuit Achaz Achaz autem genuit Ezechiam
Ezechias autem genuit Manassen Manasses autem genuit Amon Amon autem genuit Iosiam
Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigratione Babylonis
et post transmigrationem Babylonis Iechonias genuit Salathihel Salathihel autem genuit Zorobabel
Zorobabel autem genuit Abiud Abiud autem genuit Eliachim Eliachim autem genuit Azor
Azor autem genuit Saddoc Saddoc autem genuit Achim Achim autem genuit Eliud
Eliud autem genuit Eleazar Eleazar autem genuit Matthan Matthan autem genuit Iacob
Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae de qua natus est Iesus qui vocatur Christus
omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quattuordecim et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim<CM>
Christi autem generatio sic erat cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto
Ioseph autem vir eius cum esset iustus et nollet eam traducere voluit occulte dimittere eam
haec autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens Ioseph fili David noli timere accipere Mariam coniugem tuam quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est
pariet autem filium et vocabis nomen eius Iesum ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum
hoc autem totum factum est ut adimpleretur id quod dictum est a Domino per prophetam dicentem
ecce virgo in utero habebit et pariet filium et vocabunt nomen eius Emmanuhel quod est interpretatum Nobiscum Deus
exsurgens autem Ioseph a somno fecit sicut praecepit ei angelus Domini et accepit coniugem suam
et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum et vocavit nomen eius Iesum<CM>
cum ergo natus esset Iesus in Bethleem Iudaeae in diebus Herodis regis ecce magi ab oriente venerunt Hierosolymam
dicentes ubi est qui natus est rex Iudaeorum vidimus enim stellam eius in oriente et venimus adorare eum
audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo
et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur
at illi dixerunt ei in Bethleem Iudaeae sic enim scriptum est per prophetam
et tu Bethleem terra Iuda nequaquam minima es in principibus Iuda ex te enim exiet dux qui reget populum meum Israhel
tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellae quae apparuit eis
et mittens illos in Bethleem dixit ite et interrogate diligenter de puero et cum inveneritis renuntiate mihi ut et ego veniens adorem eum<CM>
qui cum audissent regem abierunt et ecce stella quam viderant in oriente antecedebat eos usque dum veniens staret supra ubi erat puer
videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde
et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre eius et procidentes adoraverunt eum et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera aurum tus et murram
et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem per aliam viam reversi sunt in regionem suam<CM>
qui cum recessissent ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph dicens surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi usque dum dicam tibi futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum
qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et recessit in Aegyptum
et erat ibi usque ad obitum Herodis ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem ex Aegypto vocavi filium meum<CM>
tunc Herodes videns quoniam inlusus esset a magis iratus est valde et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem et in omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus quod exquisierat a magis
tunc adimpletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem
vox in Rama audita est ploratus et ululatus multus Rachel plorans filios suos et noluit consolari quia non sunt<CM>
defuncto autem Herode ecce apparuit angelus Domini in somnis Ioseph in Aegypto
dicens surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terram Israhel defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri
qui surgens accepit puerum et matrem eius et venit in terram Israhel
audiens autem quod Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo timuit illo ire et admonitus in somnis secessit in partes Galilaeae
et veniens habitavit in civitate quae vocatur Nazareth ut adimpleretur quod dictum est per prophetas quoniam Nazareus vocabitur<CM>
in diebus autem illis venit Iohannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae
et dicens paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum
hic est enim qui dictus est per Esaiam prophetam dicentem vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius
ipse autem Iohannes habebat vestimentum de pilis camelorum et zonam pelliciam circa lumbos suos esca autem eius erat lucustae et mel silvestre
tunc exiebat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanen
et baptizabantur in Iordane ab eo confitentes peccata sua<CM>
videns autem multos Pharisaeorum et Sadducaeorum venientes ad baptismum suum dixit eis progenies viperarum quis demonstravit vobis fugere a futura ira
facite ergo fructum dignum paenitentiae
et ne velitis dicere intra vos patrem habemus Abraham dico enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae
iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur
ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam qui autem post me venturus est fortior me est cuius non sum dignus calciamenta portare ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni
cuius ventilabrum in manu sua et permundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum paleas autem conburet igni inextinguibili<CM>
tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanen ad Iohannem ut baptizaretur ab eo
Iohannes autem prohibebat eum dicens ego a te debeo baptizari et tu venis ad me
respondens autem Iesus dixit ei sine modo sic enim decet nos implere omnem iustitiam tunc dimisit eum
baptizatus autem confestim ascendit de aqua et ecce aperti sunt ei caeli et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam venientem super se
et ecce vox de caelis dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui<CM>
tunc Iesus ductus est in desertum ab Spiritu ut temptaretur a diabolo
et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus postea esuriit
et accedens temptator dixit ei si Filius Dei es dic ut lapides isti panes fiant
qui respondens dixit scriptum est non in pane solo vivet homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei
tunc adsumit eum diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi
et dixit ei si Filius Dei es mitte te deorsum scriptum est enim quia angelis suis mandabit de te et in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum
ait illi Iesus rursum scriptum est non temptabis Dominum Deum tuum
iterum adsumit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum
et dixit illi haec tibi omnia dabo si cadens adoraveris me
tunc dicit ei Iesus vade Satanas scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies
tunc reliquit eum diabolus et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei<CM>
cum autem audisset quod Iohannes traditus esset secessit in Galilaeam
et relicta civitate Nazareth venit et habitavit in Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et Nepthalim
ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam
terra Zabulon et terra Nepthalim via maris trans Iordanen Galilaeae gentium
populus qui sedebat in tenebris lucem vidit magnam et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis
exinde coepit Iesus praedicare et dicere paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum<CM>
ambulans autem iuxta mare Galilaeae vidit duos fratres Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem eius mittentes rete in mare erant enim piscatores
et ait illis venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum
at illi continuo relictis retibus secuti sunt eum
et procedens inde vidit alios duos fratres Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua et vocavit eos
illi autem statim relictis retibus et patre secuti sunt eum<CM>
et circumibat Iesus totam Galilaeam docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo
et abiit opinio eius in totam Syriam et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus et tormentis conprehensos et qui daemonia habebant et lunaticos et paralyticos et curavit eos
et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanen<CM>
videns autem turbas ascendit in montem et cum sedisset accesserunt ad eum discipuli eius
et aperiens os suum docebat eos dicens<CM>
beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum caelorum
beati mites quoniam ipsi possidebunt terram
beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur
beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam quoniam ipsi saturabuntur
beati misericordes quia ipsi misericordiam consequentur
beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt
beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur
beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam quoniam ipsorum est regnum caelorum
beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me
gaudete et exultate quoniam merces vestra copiosa est in caelis sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos<CM>
vos estis sal terrae quod si sal evanuerit in quo sallietur ad nihilum valet ultra nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus
vos estis lux mundi non potest civitas abscondi supra montem posita
neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio sed super candelabrum ut luceat omnibus qui in domo sunt
sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est<CM>
nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas non veni solvere sed adimplere
amen quippe dico vobis donec transeat caelum et terra iota unum aut unus apex non praeteribit a lege donec omnia fiant
qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines minimus vocabitur in regno caelorum qui autem fecerit et docuerit hic magnus vocabitur in regno caelorum
dico enim vobis quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum non intrabitis in regnum caelorum<CM>
audistis quia dictum est antiquis non occides qui autem occiderit reus erit iudicio
ego autem dico vobis quia omnis qui irascitur fratri suo reus erit iudicio qui autem dixerit fratri suo racha reus erit concilio qui autem dixerit fatue reus erit gehennae ignis
si ergo offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te
relinque ibi munus tuum ante altare et vade prius reconciliare fratri tuo et tunc veniens offers munus tuum
esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo ne forte tradat te adversarius iudici et iudex tradat te ministro et in carcerem mittaris
amen dico tibi non exies inde donec reddas novissimum quadrantem<CM>
audistis quia dictum est antiquis non moechaberis
ego autem dico vobis quoniam omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam iam moechatus est eam in corde suo
quod si oculus tuus dexter scandalizat te erue eum et proice abs te expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum mittatur in gehennam
et si dextera manus tua scandalizat te abscide eam et proice abs te expedit tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum eat in gehennam
dictum est autem quicumque dimiserit uxorem suam det illi libellum repudii
ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam excepta fornicationis causa facit eam moechari et qui dimissam duxerit adulterat<CM>
iterum audistis quia dictum est antiquis non peierabis reddes autem Domino iuramenta tua
ego autem dico vobis non iurare omnino neque per caelum quia thronus Dei est
neque per terram quia scabillum est pedum eius neque per Hierosolymam quia civitas est magni Regis
neque per caput tuum iuraveris quia non potes unum capillum album facere aut nigrum
sit autem sermo vester est est non non quod autem his abundantius est a malo est<CM>
audistis quia dictum est oculum pro oculo et dentem pro dente
ego autem dico vobis non resistere malo sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua praebe illi et alteram
et ei qui vult tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere remitte ei et pallium
et quicumque te angariaverit mille passus vade cum illo alia duo
qui petit a te da ei et volenti mutuari a te ne avertaris<CM>
audistis quia dictum est diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum
ego autem dico vobis diligite inimicos vestros benefacite his qui oderunt vos et orate pro persequentibus et calumniantibus vos
ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos
si enim diligatis eos qui vos diligunt quam mercedem habebitis nonne et publicani hoc faciunt
et si salutaveritis fratres vestros tantum quid amplius facitis nonne et ethnici hoc faciunt
estote ergo vos perfecti sicut et Pater vester caelestis perfectus est<CM>
adtendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus ut videamini ab eis alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in caelis est
cum ergo facies elemosynam noli tuba canere ante te sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis ut honorificentur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam
te autem faciente elemosynam nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua
ut sit elemosyna tua in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi<CM>
et cum oratis non eritis sicut hypocritae qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare ut videantur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam
tu autem cum orabis intra in cubiculum tuum et cluso ostio tuo ora Patrem tuum in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi
orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur
nolite ergo adsimilari eis scit enim Pater vester quibus opus sit vobis antequam petatis eum<CM>
sic ergo vos orabitis Pater noster qui in caelis es sanctificetur nomen tuum
veniat regnum tuum fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra
panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie
et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimisimus debitoribus nostris
et ne inducas nos in temptationem sed libera nos a malo
si enim dimiseritis hominibus peccata eorum dimittet et vobis Pater vester caelestis delicta vestra
si autem non dimiseritis hominibus nec Pater vester dimittet peccata vestra<CM>
cum autem ieiunatis nolite fieri sicut hypocritae tristes demoliuntur enim facies suas ut pareant hominibus ieiunantes amen dico vobis quia receperunt mercedem suam
tu autem cum ieiunas ungue caput tuum et faciem tuam lava
ne videaris hominibus ieiunans sed Patri tuo qui est in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi<CM>
nolite thesaurizare vobis thesauros in terra ubi erugo et tinea demolitur ubi fures effodiunt et furantur
thesaurizate autem vobis thesauros in caelo ubi neque erugo neque tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur
ubi enim est thesaurus tuus ibi est et cor tuum
lucerna corporis est oculus si fuerit oculus tuus simplex totum corpus tuum lucidum erit
si autem oculus tuus nequam fuerit totum corpus tuum tenebrosum erit si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt tenebrae quantae erunt
nemo potest duobus dominis servire aut enim unum odio habebit et alterum diliget aut unum sustinebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonae<CM>
ideo dico vobis ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis neque corpori vestro quid induamini nonne anima plus est quam esca et corpus plus est quam vestimentum
respicite volatilia caeli quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea et Pater vester caelestis pascit illa nonne vos magis pluris estis illis
quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum
et de vestimento quid solliciti estis considerate lilia agri quomodo crescunt non laborant nec nent
dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis
si autem faenum agri quod hodie est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos minimae fidei
nolite ergo solliciti esse dicentes quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur
haec enim omnia gentes inquirunt scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis
quaerite autem primum regnum et iustitiam eius et omnia haec adicientur vobis
nolite ergo esse solliciti in crastinum crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse sufficit diei malitia sua<CM>
nolite iudicare ut non iudicemini
in quo enim iudicio iudicaveritis iudicabimini et in qua mensura mensi fueritis metietur vobis
quid autem vides festucam in oculo fratris tui et trabem in oculo tuo non vides
aut quomodo dicis fratri tuo sine eiciam festucam de oculo tuo et ecce trabis est in oculo tuo
hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui
nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi disrumpant vos<CM>
petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis
omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur
aut quis est ex vobis homo quem si petierit filius suus panem numquid lapidem porriget ei
aut si piscem petet numquid serpentem porriget ei
si ergo vos cum sitis mali nostis bona dare filiis vestris quanto magis Pater vester qui in caelis est dabit bona petentibus se<CM>
omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines et vos facite eis haec est enim lex et prophetae
intrate per angustam portam quia lata porta et spatiosa via quae ducit ad perditionem et multi sunt qui intrant per eam
quam angusta porta et arta via quae ducit ad vitam et pauci sunt qui inveniunt eam<CM>
adtendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium intrinsecus autem sunt lupi rapaces
a fructibus eorum cognoscetis eos numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus
sic omnis arbor bona fructus bonos facit mala autem arbor fructus malos facit
non potest arbor bona fructus malos facere neque arbor mala fructus bonos facere
omnis arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur
igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos<CM>
non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum caelorum sed qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse intrabit in regnum caelorum
multi dicent mihi in illa die Domine Domine nonne in nomine tuo prophetavimus et in tuo nomine daemonia eiecimus et in tuo nomine virtutes multas fecimus
et tunc confitebor illis quia numquam novi vos discedite a me qui operamini iniquitatem
omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea adsimilabitur viro sapienti qui aedificavit domum suam supra petram
et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et non cecidit fundata enim erat super petram
et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea similis erit viro stulto qui aedificavit domum suam supra harenam
et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et cecidit et fuit ruina eius magna
et factum est cum consummasset Iesus verba haec admirabantur turbae super doctrinam eius
erat enim docens eos sicut potestatem habens non sicut scribae eorum et Pharisaei<CM>
cum autem descendisset de monte secutae sunt eum turbae multae
et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens Domine si vis potes me mundare
et extendens manum tetigit eum Iesus dicens volo mundare et confestim mundata est lepra eius
et ait illi Iesus vide nemini dixeris sed vade ostende te sacerdoti et offer munus quod praecepit Moses in testimonium illis<CM>
cum autem introisset Capharnaum accessit ad eum centurio rogans eum
et dicens Domine puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur
et ait illi Iesus ego veniam et curabo eum
et respondens centurio ait Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus
nam et ego homo sum sub potestate habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit
audiens autem Iesus miratus est et sequentibus se dixit amen dico vobis non inveni tantam fidem in Israhel
dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum
filii autem regni eicientur in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium
et dixit Iesus centurioni vade et sicut credidisti fiat tibi et sanatus est puer in hora illa<CM>
et cum venisset Iesus in domum Petri vidit socrum eius iacentem et febricitantem
et tetigit manum eius et dimisit eam febris et surrexit et ministrabat eis
vespere autem facto obtulerunt ei multos daemonia habentes et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit
ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavit<CM>
videns autem Iesus turbas multas circum se iussit ire trans fretum
et accedens unus scriba ait illi magister sequar te quocumque ieris
et dicit ei Iesus vulpes foveas habent et volucres caeli tabernacula Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet
alius autem de discipulis eius ait illi Domine permitte me primum ire et sepelire patrem meum
Iesus autem ait illi sequere me et dimitte mortuos sepelire mortuos suos<CM>
et ascendente eo in navicula secuti sunt eum discipuli eius
et ecce motus magnus factus est in mari ita ut navicula operiretur fluctibus ipse vero dormiebat
et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes Domine salva nos perimus
et dicit eis quid timidi estis modicae fidei tunc surgens imperavit ventis et mari et facta est tranquillitas magna
porro homines mirati sunt dicentes qualis est hic quia et venti et mare oboediunt ei<CM>
et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum occurrerunt ei duo habentes daemonia de monumentis exeuntes saevi nimis ita ut nemo posset transire per viam illam
et ecce clamaverunt dicentes quid nobis et tibi Fili Dei venisti huc ante tempus torquere nos
erat autem non longe ab illis grex porcorum multorum pascens
daemones autem rogabant eum dicentes si eicis nos mitte nos in gregem porcorum
et ait illis ite at illi exeuntes abierunt in porcos et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare et mortui sunt in aquis
pastores autem fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his qui daemonia habuerant
et ecce tota civitas exiit obviam Iesu et viso eo rogabant ut transiret a finibus eorum<CM>
et ascendens in naviculam transfretavit et venit in civitatem suam
et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto et videns Iesus fidem illorum dixit paralytico confide fili remittuntur tibi peccata tua
et ecce quidam de scribis dixerunt intra se hic blasphemat
et cum vidisset Iesus cogitationes eorum dixit ut quid cogitatis mala in cordibus vestris
quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata aut dicere surge et ambula
ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata tunc ait paralytico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam
et surrexit et abiit in domum suam
videntes autem turbae timuerunt et glorificaverunt Deum qui dedit potestatem talem hominibus<CM>
et cum transiret inde Iesus vidit hominem sedentem in teloneo Mattheum nomine et ait illi sequere me et surgens secutus est eum
et factum est discumbente eo in domo ecce multi publicani et peccatores venientes discumbebant cum Iesu et discipulis eius
et videntes Pharisaei dicebant discipulis eius quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester
at Iesus audiens ait non est opus valentibus medico sed male habentibus
euntes autem discite quid est misericordiam volo et non sacrificium non enim veni vocare iustos sed peccatores<CM>
tunc accesserunt ad eum discipuli Iohannis dicentes quare nos et Pharisaei ieiunamus frequenter discipuli autem tui non ieiunant
et ait illis Iesus numquid possunt filii sponsi lugere quamdiu cum illis est sponsus venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc ieiunabunt
nemo autem inmittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus tollit enim plenitudinem eius a vestimento et peior scissura fit
neque mittunt vinum novum in utres veteres alioquin rumpuntur utres et vinum effunditur et utres pereunt sed vinum novum in utres novos mittunt et ambo conservantur<CM>
haec illo loquente ad eos ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens filia mea modo defuncta est sed veni inpone manum super eam et vivet
et surgens Iesus sequebatur eum et discipuli eius
et ecce mulier quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius
dicebat enim intra se si tetigero tantum vestimentum eius salva ero
at Iesus conversus et videns eam dixit confide filia fides tua te salvam fecit et salva facta est mulier ex illa hora
et cum venisset Iesus in domum principis et vidisset tibicines et turbam tumultuantem
dicebat recedite non est enim mortua puella sed dormit et deridebant eum
et cum eiecta esset turba intravit et tenuit manum eius et surrexit puella
et exiit fama haec in universam terram illam<CM>
et transeunte inde Iesu secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes miserere nostri Fili David
cum autem venisset domum accesserunt ad eum caeci et dicit eis Iesus creditis quia possum hoc facere vobis dicunt ei utique Domine
tunc tetigit oculos eorum dicens secundum fidem vestram fiat vobis
et aperti sunt oculi illorum et comminatus est illis Iesus dicens videte ne quis sciat
illi autem exeuntes diffamaverunt eum in tota terra illa
egressis autem illis ecce obtulerunt ei hominem mutum daemonium habentem
et eiecto daemone locutus est mutus et miratae sunt turbae dicentes numquam paruit sic in Israhel
Pharisaei autem dicebant in principe daemoniorum eicit daemones<CM>
et circumibat Iesus civitates omnes et castella docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem
videns autem turbas misertus est eis quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem
tunc dicit discipulis suis messis quidem multa operarii autem pauci
rogate ergo dominum messis ut eiciat operarios in messem suam<CM>
et convocatis duodecim discipulis suis dedit illis potestatem spirituum inmundorum ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem
duodecim autem apostolorum nomina sunt haec primus Simon qui dicitur Petrus et Andreas frater eius
Iacobus Zebedaei et Iohannes frater eius Philippus et Bartholomeus Thomas et Mattheus publicanus et Iacobus Alphei et Thaddeus
Simon Cananeus et Iudas Scariotes qui et tradidit eum<CM>
hos duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens in viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis
sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israhel
euntes autem praedicate dicentes quia adpropinquavit regnum caelorum
infirmos curate mortuos suscitate leprosos mundate daemones eicite gratis accepistis gratis date
nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris
non peram in via neque duas tunicas neque calciamenta neque virgam dignus enim est operarius cibo suo
in quamcumque civitatem aut castellum intraveritis interrogate quis in ea dignus sit et ibi manete donec exeatis
intrantes autem in domum salutate eam
et siquidem fuerit domus digna veniat pax vestra super eam si autem non fuerit digna pax vestra ad vos revertatur
et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros exeuntes foras de domo vel de civitate excutite pulverem de pedibus vestris
amen dico vobis tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati<CM>
ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae
cavete autem ab hominibus tradent enim vos in conciliis et in synagogis suis flagellabunt vos
et ad praesides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus
cum autem tradent vos nolite cogitare quomodo aut quid loquamini dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini
non enim vos estis qui loquimini sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis
tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et insurgent filii in parentes et morte eos adficient
et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem perseveraverit in finem hic salvus erit
cum autem persequentur vos in civitate ista fugite in aliam amen enim dico vobis non consummabitis civitates Israhel donec veniat Filius hominis
non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum
sufficit discipulo ut sit sicut magister eius et servus sicut dominus eius si patrem familias Beelzebub vocaverunt quanto magis domesticos eius
ne ergo timueritis eos nihil enim opertum quod non revelabitur et occultum quod non scietur
quod dico vobis in tenebris dicite in lumine et quod in aure auditis praedicate super tecta
et nolite timere eos qui occidunt corpus animam autem non possunt occidere sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam
nonne duo passeres asse veneunt et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro
vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt
nolite ergo timere multis passeribus meliores estis vos
omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in caelis
qui autem negaverit me coram hominibus negabo et ego eum coram Patre meo qui est in caelis
nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram non veni pacem mittere sed gladium
veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam
et inimici hominis domestici eius
qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus et qui amat filium aut filiam super me non est me dignus
et qui non accipit crucem suam et sequitur me non est me dignus
qui invenit animam suam perdet illam et qui perdiderit animam suam propter me inveniet eam
qui recipit vos me recipit et qui me recipit recipit eum qui me misit
qui recipit prophetam in nomine prophetae mercedem prophetae accipiet et qui recipit iustum in nomine iusti mercedem iusti accipiet
et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli amen dico vobis non perdet mercedem suam<CM>
et factum est cum consummasset Iesus praecipiens duodecim discipulis suis transiit inde ut doceret et praedicaret in civitatibus eorum
Iohannes autem cum audisset in vinculis opera Christi mittens duos de discipulis suis
ait illi tu es qui venturus es an alium expectamus
et respondens Iesus ait illis euntes renuntiate Iohanni quae auditis et videtis
caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur
et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me<CM>
illis autem abeuntibus coepit Iesus dicere ad turbas de Iohanne quid existis in desertum videre harundinem vento agitatam
sed quid existis videre hominem mollibus vestitum ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt
sed quid existis videre prophetam etiam dico vobis et plus quam prophetam
hic enim est de quo scriptum est ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te
amen dico vobis non surrexit inter natos mulierum maior Iohanne Baptista qui autem minor est in regno caelorum maior est illo
a diebus autem Iohannis Baptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur et violenti rapiunt illud
omnes enim prophetae et lex usque ad Iohannem prophetaverunt
et si vultis recipere ipse est Helias qui venturus est
qui habet aures audiendi audiat<CM>
cui autem similem aestimabo generationem istam similis est pueris sedentibus in foro qui clamantes coaequalibus
dicunt cecinimus vobis et non saltastis lamentavimus et non planxistis
venit enim Iohannes neque manducans neque bibens et dicunt daemonium habet
venit Filius hominis manducans et bibens et dicunt ecce homo vorax et potator vini publicanorum et peccatorum amicus et iustificata est sapientia a filiis suis
tunc coepit exprobrare civitatibus in quibus factae sunt plurimae virtutes eius quia non egissent paenitentiam
vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis olim in cilicio et cinere paenitentiam egissent
verumtamen dico vobis Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam vobis
et tu Capharnaum numquid usque in caelum exaltaberis usque in infernum descendes quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te forte mansissent usque in hunc diem
verumtamen dico vobis quia terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi<CM>
in illo tempore respondens Iesus dixit confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis
ita Pater quoniam sic fuit placitum ante te
omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo novit Filium nisi Pater neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare
venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos
tollite iugum meum super vos et discite a me quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris
iugum enim meum suave est et onus meum leve est<CM>
in illo tempore abiit Iesus sabbato per sata discipuli autem eius esurientes coeperunt vellere spicas et manducare
Pharisaei autem videntes dixerunt ei ecce discipuli tui faciunt quod non licet eis facere sabbatis
at ille dixit eis non legistis quid fecerit David quando esuriit et qui cum eo erant
quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit quos non licebat ei edere neque his qui cum eo erant nisi solis sacerdotibus
aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt
dico autem vobis quia templo maior est hic
si autem sciretis quid est misericordiam volo et non sacrificium numquam condemnassetis innocentes
dominus est enim Filius hominis etiam sabbati
et cum inde transisset venit in synagogam eorum
et ecce homo manum habens aridam et interrogabant eum dicentes si licet sabbatis curare ut accusarent eum
ipse autem dixit illis quis erit ex vobis homo qui habeat ovem unam et si ceciderit haec sabbatis in foveam nonne tenebit et levabit eam
quanto magis melior est homo ove itaque licet sabbatis benefacere
tunc ait homini extende manum tuam et extendit et restituta est sanitati sicut altera<CM>
exeuntes autem Pharisaei consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent
Iesus autem sciens recessit inde et secuti sunt eum multi et curavit eos omnes
et praecepit eis ne manifestum eum facerent
ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem
ecce puer meus quem elegi dilectus meus in quo bene placuit animae meae ponam spiritum meum super eum et iudicium gentibus nuntiabit
non contendet neque clamabit neque audiet aliquis in plateis vocem eius
harundinem quassatam non confringet et linum fumigans non extinguet donec eiciat ad victoriam iudicium
et in nomine eius gentes sperabunt<CM>
tunc oblatus est ei daemonium habens caecus et mutus et curavit eum ita ut loqueretur et videret
et stupebant omnes turbae et dicebant numquid hic est Filius David
Pharisaei autem audientes dixerunt hic non eicit daemones nisi in Beelzebub principe daemoniorum
Iesus autem sciens cogitationes eorum dixit eis omne regnum divisum contra se desolatur et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit
et si Satanas Satanan eicit adversus se divisus est quomodo ergo stabit regnum eius
et si ego in Beelzebub eicio daemones filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi iudices erunt vestri
si autem ego in Spiritu Dei eicio daemones igitur pervenit in vos regnum Dei
aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere nisi prius alligaverit fortem et tunc domum illius diripiat
qui non est mecum contra me est et qui non congregat mecum spargit
ideo dico vobis omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus Spiritus autem blasphemia non remittetur
et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis remittetur ei qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro
aut facite arborem bonam et fructum eius bonum aut facite arborem malam et fructum eius malum siquidem ex fructu arbor agnoscitur
progenies viperarum quomodo potestis bona loqui cum sitis mali ex abundantia enim cordis os loquitur
bonus homo de bono thesauro profert bona et malus homo de malo thesauro profert mala
dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines reddent rationem de eo in die iudicii
ex verbis enim tuis iustificaberis et ex verbis tuis condemnaberis<CM>
tunc responderunt ei quidam de scribis et Pharisaeis dicentes magister volumus a te signum videre
qui respondens ait illis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae prophetae
sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus
viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae et ecce plus quam Iona hic
regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis et ecce plus quam Salomon hic
cum autem inmundus spiritus exierit ab homine ambulat per loca arida quaerens requiem et non invenit
tunc dicit revertar in domum meam unde exivi et veniens invenit vacantem scopis mundatam et ornatam
tunc vadit et adsumit septem alios spiritus secum nequiores se et intrantes habitant ibi et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus sic erit et generationi huic pessimae<CM>
adhuc eo loquente ad turbas ecce mater eius et fratres stabant foris quaerentes loqui ei
dixit autem ei quidam ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes te
at ipse respondens dicenti sibi ait quae est mater mea et qui sunt fratres mei
et extendens manum in discipulos suos dixit ecce mater mea et fratres mei
quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse meus et frater et soror et mater est<CM>
in illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare
et congregatae sunt ad eum turbae multae ita ut in naviculam ascendens sederet et omnis turba stabat in litore
et locutus est eis multa in parabolis dicens ecce exiit qui seminat seminare
et dum seminat quaedam ceciderunt secus viam et venerunt volucres et comederunt ea
alia autem ceciderunt in petrosa ubi non habebat terram multam et continuo exorta sunt quia non habebant altitudinem terrae
sole autem orto aestuaverunt et quia non habebant radicem aruerunt
alia autem ceciderunt in spinas et creverunt spinae et suffocaverunt ea
alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum aliud centesimum aliud sexagesimum aliud tricesimum
qui habet aures audiendi audiat
et accedentes discipuli dixerunt ei quare in parabolis loqueris eis
qui respondens ait illis quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum illis autem non est datum
qui enim habet dabitur ei et abundabit qui autem non habet et quod habet auferetur ab eo
ideo in parabolis loquor eis quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt
et adimpletur eis prophetia Esaiae dicens auditu audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non videbitis
incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos cluserunt nequando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem eos
vestri autem beati oculi quia vident et aures vestrae quia audiunt
amen quippe dico vobis quia multi prophetae et iusti cupierunt videre quae videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audierunt
vos ergo audite parabolam seminantis
omnis qui audit verbum regni et non intellegit venit malus et rapit quod seminatum est in corde eius hic est qui secus viam seminatus est
qui autem supra petrosa seminatus est hic est qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud
non habet autem in se radicem sed est temporalis facta autem tribulatione et persecutione propter verbum continuo scandalizatur
qui autem est seminatus in spinis hic est qui verbum audit et sollicitudo saeculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum et sine fructu efficitur
qui vero in terra bona seminatus est hic est qui audit verbum et intellegit et fructum adfert et facit aliud quidem centum aliud autem sexaginta porro aliud triginta<CM>
aliam parabolam proposuit illis dicens simile factum est regnum caelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo
cum autem dormirent homines venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiit
cum autem crevisset herba et fructum fecisset tunc apparuerunt et zizania
accedentes autem servi patris familias dixerunt ei domine nonne bonum semen seminasti in agro tuo unde ergo habet zizania
et ait illis inimicus homo hoc fecit servi autem dixerunt ei vis imus et colligimus ea
et ait non ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum eis et triticum
sinite utraque crescere usque ad messem et in tempore messis dicam messoribus colligite primum zizania et alligate ea fasciculos ad conburendum triticum autem congregate in horreum meum
aliam parabolam proposuit eis dicens simile est regnum caelorum grano sinapis quod accipiens homo seminavit in agro suo
quod minimum quidem est omnibus seminibus cum autem creverit maius est omnibus holeribus et fit arbor ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius
aliam parabolam locutus est eis simile est regnum caelorum fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus donec fermentatum est totum
haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas et sine parabolis non loquebatur eis
ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem aperiam in parabolis os meum eructabo abscondita a constitutione mundi
tunc dimissis turbis venit in domum et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes dissere nobis parabolam zizaniorum agri
qui respondens ait qui seminat bonum semen est Filius hominis
ager autem est mundus bonum vero semen hii sunt filii regni zizania autem filii sunt nequam
inimicus autem qui seminavit ea est diabolus messis vero consummatio saeculi est messores autem angeli sunt
sicut ergo colliguntur zizania et igni conburuntur sic erit in consummatione saeculi
mittet Filius hominis angelos suos et colligent de regno eius omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem
et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium
tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum qui habet aures audiat<CM>
simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa quae habet et emit agrum illum
iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas
inventa autem una pretiosa margarita abiit et vendidit omnia quae habuit et emit eam
iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere congreganti
quam cum impleta esset educentes et secus litus sedentes elegerunt bonos in vasa malos autem foras miserunt
sic erit in consummatione saeculi exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum
et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium
intellexistis haec omnia dicunt ei etiam
ait illis ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patri familias qui profert de thesauro suo nova et vetera<CM>
et factum est cum consummasset Iesus parabolas istas transiit inde
et veniens in patriam suam docebat eos in synagogis eorum ita ut mirarentur et dicerent unde huic sapientia haec et virtutes
nonne hic est fabri filius nonne mater eius dicitur Maria et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas
et sorores eius nonne omnes apud nos sunt unde ergo huic omnia ista
et scandalizabantur in eo Iesus autem dixit eis non est propheta sine honore nisi in patria sua et in domo sua
et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum<CM>
in illo tempore audiit Herodes tetrarcha famam Iesu
et ait pueris suis hic est Iohannes Baptista ipse surrexit a mortuis et ideo virtutes inoperantur in eo
Herodes enim tenuit Iohannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem fratris sui
dicebat enim illi Iohannes non licet tibi habere eam
et volens illum occidere timuit populum quia sicut prophetam eum habebant
die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuit Herodi
unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo
at illa praemonita a matre sua da mihi inquit hic in disco caput Iohannis Baptistae
et contristatus est rex propter iuramentum autem et eos qui pariter recumbebant iussit dari
misitque et decollavit Iohannem in carcere
et adlatum est caput eius in disco et datum est puellae et tulit matri suae
et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud et venientes nuntiaverunt Iesu<CM>
quod cum audisset Iesus secessit inde in navicula in locum desertum seorsum et cum audissent turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibus
et exiens vidit turbam multam et misertus est eius et curavit languidos eorum
vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli eius dicentes desertus est locus et hora iam praeteriit dimitte turbas ut euntes in castella emant sibi escas
Iesus autem dixit eis non habent necesse ire date illis vos manducare
responderunt ei non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces
qui ait eis adferte illos mihi huc
et cum iussisset turbam discumbere supra faenum acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes discipuli autem turbis
et manducaverunt omnes et saturati sunt et tulerunt reliquias duodecim cofinos fragmentorum plenos
manducantium autem fuit numerus quinque milia virorum exceptis mulieribus et parvulis<CM>
et statim iussit discipulos ascendere in navicula et praecedere eum trans fretum donec dimitteret turbas
et dimissa turba ascendit in montem solus orare vespere autem facto solus erat ibi
navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus erat enim contrarius ventus
quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare
et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt dicentes quia fantasma est et prae timore clamaverunt
statimque Iesus locutus est eis dicens habete fiduciam ego sum nolite timere
respondens autem Petrus dixit Domine si tu es iube me venire ad te super aquas
at ipse ait veni et descendens Petrus de navicula ambulabat super aquam ut veniret ad Iesum
videns vero ventum validum timuit et cum coepisset mergi clamavit dicens Domine salvum me fac
et continuo Iesus extendens manum adprehendit eum et ait illi modicae fidei quare dubitasti
et cum ascendissent in naviculam cessavit ventus
qui autem in navicula erant venerunt et adoraverunt eum dicentes vere Filius Dei es<CM>
et cum transfretassent venerunt in terram Gennesar
et cum cognovissent eum viri loci illius miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes
et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quicumque tetigerunt salvi facti sunt<CM>
tunc accesserunt ad eum ab Hierosolymis scribae et Pharisaei dicentes
quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum non enim lavant manus suas cum panem manducant
ipse autem respondens ait illis quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram
nam Deus dixit honora patrem et matrem et qui maledixerit patri vel matri morte moriatur
vos autem dicitis quicumque dixerit patri vel matri munus quodcumque est ex me tibi proderit
et non honorificabit patrem suum aut matrem et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram
hypocritae bene prophetavit de vobis Esaias dicens
populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me
sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata hominum<CM>
et convocatis ad se turbis dixit eis audite et intellegite
non quod intrat in os coinquinat hominem sed quod procedit ex ore hoc coinquinat hominem
tunc accedentes discipuli eius dixerunt ei scis quia Pharisaei audito verbo scandalizati sunt
at ille respondens ait omnis plantatio quam non plantavit Pater meus caelestis eradicabitur
sinite illos caeci sunt duces caecorum caecus autem si caeco ducatum praestet ambo in foveam cadunt
respondens autem Petrus dixit ei edissere nobis parabolam istam
at ille dixit adhuc et vos sine intellectu estis
non intellegitis quia omne quod in os intrat in ventrem vadit et in secessum emittitur
quae autem procedunt de ore de corde exeunt et ea coinquinant hominem
de corde enim exeunt cogitationes malae homicidia adulteria fornicationes furta falsa testimonia blasphemiae
haec sunt quae coinquinant hominem non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem<CM>
et egressus inde Iesus secessit in partes Tyri et Sidonis
et ecce mulier chananea a finibus illis egressa clamavit dicens ei miserere mei Domine Fili David filia mea male a daemonio vexatur
qui non respondit ei verbum et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes dimitte eam quia clamat post nos
ipse autem respondens ait non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israhel
at illa venit et adoravit eum dicens Domine adiuva me
qui respondens ait non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus
at illa dixit etiam Domine nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum
tunc respondens Iesus ait illi o mulier magna est fides tua fiat tibi sicut vis et sanata est filia illius ex illa hora<CM>
et cum transisset inde Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi
et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum mutos clodos caecos debiles et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius et curavit eos
ita ut turbae mirarentur videntes mutos loquentes clodos ambulantes caecos videntes et magnificabant Deum Israhel
Iesus autem convocatis discipulis suis dixit misereor turbae quia triduo iam perseverant mecum et non habent quod manducent et dimittere eos ieiunos nolo ne deficiant in via
et dicunt ei discipuli unde ergo nobis in deserto panes tantos ut saturemus turbam tantam
et ait illis Iesus quot panes habetis at illi dixerunt septem et paucos pisciculos
et praecepit turbae ut discumberet super terram
et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis suis et discipuli dederunt populo
et comederunt omnes et saturati sunt et quod superfuit de fragmentis tulerunt septem sportas plenas
erant autem qui manducaverant quattuor milia hominum extra parvulos et mulieres
et dimissa turba ascendit in naviculam et venit in fines Magedan<CM>
et accesserunt ad eum Pharisaei et Sadducaei temptantes et rogaverunt eum ut signum de caelo ostenderet eis
at ille respondens ait eis facto vespere dicitis serenum erit rubicundum est enim caelum
et mane hodie tempestas rutilat enim triste caelum
faciem ergo caeli diiudicare nostis signa autem temporum non potestis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae et relictis illis abiit<CM>
et cum venissent discipuli eius trans fretum obliti sunt panes accipere
qui dixit illis intuemini et cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum
at illi cogitabant inter se dicentes quia panes non accepimus
sciens autem Iesus dixit quid cogitatis inter vos modicae fidei quia panes non habetis
nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milium hominum et quot cofinos sumpsistis
neque septem panum quattuor milium hominum et quot sportas sumpsistis
quare non intellegitis quia non de pane dixi vobis cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum
tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum<CM>
venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi et interrogabat discipulos suos dicens quem dicunt homines esse Filium hominis
at illi dixerunt alii Iohannem Baptistam alii autem Heliam alii vero Hieremiam aut unum ex prophetis
dicit illis vos autem quem me esse dicitis
respondens Simon Petrus dixit tu es Christus Filius Dei vivi
respondens autem Iesus dixit ei beatus es Simon Bar Iona quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus qui in caelis est
et ego dico tibi quia tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversum eam
et tibi dabo claves regni caelorum et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum in caelis et quodcumque solveris super terram erit solutum in caelis
tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Iesus Christus<CM>
exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et scribis et principibus sacerdotum et occidi et tertia die resurgere
et adsumens eum Petrus coepit increpare illum dicens absit a te Domine non erit tibi hoc
qui conversus dixit Petro vade post me Satana scandalum es mihi quia non sapis ea quae Dei sunt sed ea quae hominum<CM>
tunc Iesus dixit discipulis suis si quis vult post me venire abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me
qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me inveniet eam
quid enim prodest homini si mundum universum lucretur animae vero suae detrimentum patiatur aut quam dabit homo commutationem pro anima sua
Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis et tunc reddet unicuique secundum opus eius
amen dico vobis sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant Filium hominis venientem in regno suo<CM>
et post dies sex adsumpsit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem eius et ducit illos in montem excelsum seorsum
et transfiguratus est ante eos et resplenduit facies eius sicut sol vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix
et ecce apparuit illis Moses et Helias cum eo loquentes
respondens autem Petrus dixit ad Iesum Domine bonum est nos hic esse si vis faciamus hic tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum
adhuc eo loquente ecce nubes lucida obumbravit eos et ecce vox de nube dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene conplacuit ipsum audite
et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde
et accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis surgite et nolite timere
levantes autem oculos suos neminem viderunt nisi solum Iesum
et descendentibus illis de monte praecepit Iesus dicens nemini dixeritis visionem donec Filius hominis a mortuis resurgat
et interrogaverunt eum discipuli dicentes quid ergo scribae dicunt quod Heliam oporteat primum venire
at ille respondens ait eis Helias quidem venturus est et restituet omnia
dico autem vobis quia Helias iam venit et non cognoverunt eum sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt sic et Filius hominis passurus est ab eis
tunc intellexerunt discipuli quia de Iohanne Baptista dixisset eis<CM>
et cum venisset ad turbam accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum dicens
Domine miserere filii mei quia lunaticus est et male patitur nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam
et obtuli eum discipulis tuis et non potuerunt curare eum
respondens Iesus ait o generatio incredula et perversa quousque ero vobiscum usquequo patiar vos adferte huc illum ad me
et increpavit ei Iesus et exiit ab eo daemonium et curatus est puer ex illa hora
tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt quare nos non potuimus eicere illum
dicit illis propter incredulitatem vestram amen quippe dico vobis si habueritis fidem sicut granum sinapis dicetis monti huic transi hinc et transibit et nihil inpossibile erit vobis
hoc autem genus non eicitur nisi per orationem et ieiunium<CM>
conversantibus autem eis in Galilaea dixit illis Iesus Filius hominis tradendus est in manus hominum
et occident eum et tertio die resurget et contristati sunt vehementer<CM>
et cum venissent Capharnaum accesserunt qui didragma accipiebant ad Petrum et dixerunt magister vester non solvit didragma
ait etiam et cum intrasset domum praevenit eum Iesus dicens quid tibi videtur Simon reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum a filiis suis an ab alienis
et ille dixit ab alienis dixit illi Iesus ergo liberi sunt filii
ut autem non scandalizemus eos vade ad mare et mitte hamum et eum piscem qui primus ascenderit tolle et aperto ore eius invenies staterem illum sumens da eis pro me et te<CM>
in illa hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes quis putas maior est in regno caelorum
et advocans Iesus parvulum statuit eum in medio eorum
et dixit amen dico vobis nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli non intrabitis in regnum caelorum
quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste hic est maior in regno caelorum
et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo me suscipit
qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris<CM>
vae mundo ab scandalis necesse est enim ut veniant scandala verumtamen vae homini per quem scandalum venit
si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te abscide eum et proice abs te bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel clodum quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum
et si oculus tuus scandalizat te erue eum et proice abs te bonum tibi est unoculum in vitam intrare quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis
videte ne contemnatis unum ex his pusillis dico enim vobis quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei qui in caelis est
venit enim Filius hominis salvare quod perierat
quid vobis videtur si fuerint alicui centum oves et erraverit una ex eis nonne relinquet nonaginta novem in montibus et vadit quaerere eam quae erravit
et si contigerit ut inveniat eam amen dico vobis quia gaudebit super eam magis quam super nonaginta novem quae non erraverunt
sic non est voluntas ante Patrem vestrum qui in caelis est ut pereat unus de pusillis istis<CM>
si autem peccaverit in te frater tuus vade et corripe eum inter te et ipsum solum si te audierit lucratus es fratrem tuum
si autem non te audierit adhibe tecum adhuc unum vel duos ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum
quod si non audierit eos dic ecclesiae si autem et ecclesiam non audierit sit tibi sicut ethnicus et publicanus
amen dico vobis quaecumque alligaveritis super terram erunt ligata et in caelo et quaecumque solveritis super terram erunt soluta et in caelo
iterum dico vobis quia si duo ex vobis consenserint super terram de omni re quacumque petierint fiet illis a Patre meo qui in caelis est
ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo ibi sum in medio eorum<CM>
tunc accedens Petrus ad eum dixit Domine quotiens peccabit in me frater meus et dimittam ei usque septies
dicit illi Iesus non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies
ideo adsimilatum est regnum caelorum homini regi qui voluit rationem ponere cum servis suis
et cum coepisset rationem ponere oblatus est ei unus qui debebat decem milia talenta
cum autem non haberet unde redderet iussit eum dominus venundari et uxorem eius et filios et omnia quae habebat et reddi
procidens autem servus ille orabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi
misertus autem dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit ei
egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis qui debebat ei centum denarios et tenens suffocabat eum dicens redde quod debes
et procidens conservus eius rogabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi
ille autem noluit sed abiit et misit eum in carcerem donec redderet debitum
videntes autem conservi eius quae fiebant contristati sunt valde et venerunt et narraverunt domino suo omnia quae facta erant
tunc vocavit illum dominus suus et ait illi serve nequam omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me
non ergo oportuit et te misereri conservi tui sicut et ego tui misertus sum
et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus quoadusque redderet universum debitum
sic et Pater meus caelestis faciet vobis si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris<CM>
et factum est cum consummasset Iesus sermones istos migravit a Galilaea et venit in fines Iudaeae trans Iordanen
et secutae sunt eum turbae multae et curavit eos ibi<CM>
et accesserunt ad eum Pharisaei temptantes eum et dicentes si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa
qui respondens ait eis non legistis quia qui fecit ab initio masculum et feminam fecit eos
et dixit propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una
itaque iam non sunt duo sed una caro quod ergo Deus coniunxit homo non separet
dicunt illi quid ergo Moses mandavit dari libellum repudii et dimittere
ait illis quoniam Moses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras ab initio autem non sic fuit
dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam nisi ob fornicationem et aliam duxerit moechatur et qui dimissam duxerit moechatur
dicunt ei discipuli eius si ita est causa homini cum uxore non expedit nubere
qui dixit non omnes capiunt verbum istud sed quibus datum est
sunt enim eunuchi qui de matris utero sic nati sunt et sunt eunuchi qui facti sunt ab hominibus et sunt eunuchi qui se ipsos castraverunt propter regnum caelorum qui potest capere capiat<CM>
tunc oblati sunt ei parvuli ut manus eis inponeret et oraret discipuli autem increpabant eis
Iesus vero ait eis sinite parvulos et nolite eos prohibere ad me venire talium est enim regnum caelorum
et cum inposuisset eis manus abiit inde<CM>
et ecce unus accedens ait illi magister bone quid boni faciam ut habeam vitam aeternam
qui dixit ei quid me interrogas de bono unus est bonus Deus si autem vis ad vitam ingredi serva mandata
dicit illi quae Iesus autem dixit non homicidium facies non adulterabis non facies furtum non falsum testimonium dices
honora patrem et matrem et diliges proximum tuum sicut te ipsum
dicit illi adulescens omnia haec custodivi quid adhuc mihi deest
ait illi Iesus si vis perfectus esse vade vende quae habes et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me
cum audisset autem adulescens verbum abiit tristis erat enim habens multas possessiones<CM>
Iesus autem dixit discipulis suis amen dico vobis quia dives difficile intrabit in regnum caelorum
et iterum dico vobis facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum caelorum
auditis autem his discipuli mirabantur valde dicentes quis ergo poterit salvus esse
aspiciens autem Iesus dixit illis apud homines hoc inpossibile est apud Deum autem omnia possibilia sunt
tunc respondens Petrus dixit ei ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te quid ergo erit nobis
Iesus autem dixit illis amen dico vobis quod vos qui secuti estis me in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae sedebitis et vos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israhel
et omnis qui reliquit domum vel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut uxorem aut filios aut agros propter nomen meum centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit
multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi<CM>
simile est enim regnum caelorum homini patri familias qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam
conventione autem facta cum operariis ex denario diurno misit eos in vineam suam
et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos
et illis dixit ite et vos in vineam et quod iustum fuerit dabo vobis
illi autem abierunt iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter
circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis quid hic statis tota die otiosi
dicunt ei quia nemo nos conduxit dicit illis ite et vos in vineam
cum sero autem factum esset dicit dominus vineae procuratori suo voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos
cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant acceperunt singulos denarios
venientes autem et primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi acceperunt autem et ipsi singulos denarios
et accipientes murmurabant adversus patrem familias
dicentes hii novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et aestus
at ille respondens uni eorum dixit amice non facio tibi iniuriam nonne ex denario convenisti mecum
tolle quod tuum est et vade volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi
aut non licet mihi quod volo facere an oculus tuus nequam est quia ego bonus sum
sic erunt novissimi primi et primi novissimi multi sunt enim vocati pauci autem electi<CM>
et ascendens Iesus Hierosolymam adsumpsit duodecim discipulos secreto et ait illis
ecce ascendimus Hierosolymam et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morte
et tradent eum gentibus ad deludendum et flagellandum et crucifigendum et tertia die resurget<CM>
tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis adorans et petens aliquid ab eo
qui dixit ei quid vis ait illi dic ut sedeant hii duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo
respondens autem Iesus dixit nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum dicunt ei possumus
ait illis calicem quidem meum bibetis sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare vobis sed quibus paratum est a Patre meo
et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus
Iesus autem vocavit eos ad se et ait scitis quia principes gentium dominantur eorum et qui maiores sunt potestatem exercent in eos
non ita erit inter vos sed quicumque voluerit inter vos maior fieri sit vester minister
et qui voluerit inter vos primus esse erit vester servus
sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis<CM>
et egredientibus eis ab Hiericho secuta est eum turba multa
et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes Domine miserere nostri Fili David
turba autem increpabat eos ut tacerent at illi magis clamabant dicentes Domine miserere nostri Fili David
et stetit Iesus et vocavit eos et ait quid vultis ut faciam vobis
dicunt illi Domine ut aperiantur oculi nostri
misertus autem eorum Iesus tetigit oculos eorum et confestim viderunt et secuti sunt eum<CM>
et cum adpropinquassent Hierosolymis et venissent Bethfage ad montem Oliveti tunc Iesus misit duos discipulos
dicens eis ite in castellum quod contra vos est et statim invenietis asinam alligatam et pullum cum ea solvite et adducite mihi
et si quis vobis aliquid dixerit dicite quia Dominus his opus habet et confestim dimittet eos
hoc autem factum est ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem
dicite filiae Sion ecce rex tuus venit tibi mansuetus et sedens super asinam et pullum filium subiugalis
euntes autem discipuli fecerunt sicut praecepit illis Iesus
et adduxerunt asinam et pullum et inposuerunt super eis vestimenta sua et eum desuper sedere fecerunt
plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via alii autem caedebant ramos de arboribus et sternebant in via
turbae autem quae praecedebant et quae sequebantur clamabant dicentes osanna Filio David benedictus qui venturus est in nomine Domini osanna in altissimis
et cum intrasset Hierosolymam commota est universa civitas dicens quis est hic
populi autem dicebant hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae<CM>
et intravit Iesus in templum Dei et eiciebat omnes vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit
et dicit eis scriptum est domus mea domus orationis vocabitur vos autem fecistis eam speluncam latronum
et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo et sanavit eos
videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia quae fecit et pueros clamantes in templo et dicentes osanna Filio David indignati sunt
et dixerunt ei audis quid isti dicant Iesus autem dicit eis utique numquam legistis quia ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem
et relictis illis abiit foras extra civitatem in Bethaniam ibique mansit<CM>
mane autem revertens in civitatem esuriit
et videns fici arborem unam secus viam venit ad eam et nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait illi numquam ex te fructus nascatur in sempiternum et arefacta est continuo ficulnea
et videntes discipuli mirati sunt dicentes quomodo continuo aruit
respondens autem Iesus ait eis amen dico vobis si habueritis fidem et non haesitaveritis non solum de ficulnea facietis sed et si monti huic dixeritis tolle et iacta te in mare fiet
et omnia quaecumque petieritis in oratione credentes accipietis<CM>
et cum venisset in templum accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem
respondens Iesus dixit illis interrogabo vos et ego unum sermonem quem si dixeritis mihi et ego vobis dicam in qua potestate haec facio
baptismum Iohannis unde erat e caelo an ex hominibus at illi cogitabant inter se dicentes si dixerimus e caelo dicet nobis quare ergo non credidistis illi
si autem dixerimus ex hominibus timemus turbam omnes enim habent Iohannem sicut prophetam
et respondentes Iesu dixerunt nescimus ait illis et ipse nec ego dico vobis in qua potestate haec facio<CM>
quid autem vobis videtur homo habebat duos filios et accedens ad primum dixit fili vade hodie operare in vinea mea
ille autem respondens ait nolo postea autem paenitentia motus abiit
accedens autem ad alterum dixit similiter at ille respondens ait eo domine et non ivit
quis ex duobus fecit voluntatem patris dicunt novissimus dicit illis Iesus amen dico vobis quia publicani et meretrices praecedunt vos in regno Dei
venit enim ad vos Iohannes in via iustitiae et non credidistis ei publicani autem et meretrices crediderunt ei vos autem videntes nec paenitentiam habuistis postea ut crederetis ei<CM>
aliam parabolam audite homo erat pater familias qui plantavit vineam et sepem circumdedit ei et fodit in ea torcular et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est
cum autem tempus fructuum adpropinquasset misit servos suos ad agricolas ut acciperent fructus eius
et agricolae adprehensis servis eius alium ceciderunt alium occiderunt alium vero lapidaverunt
iterum misit alios servos plures prioribus et fecerunt illis similiter
novissime autem misit ad eos filium suum dicens verebuntur filium meum
agricolae autem videntes filium dixerunt intra se hic est heres venite occidamus eum et habebimus hereditatem eius
et adprehensum eum eiecerunt extra vineam et occiderunt
cum ergo venerit dominus vineae quid faciet agricolis illis
aiunt illi malos male perdet et vineam locabit aliis agricolis qui reddant ei fructum temporibus suis
dicit illis Iesus numquam legistis in scripturis lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris
ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius
et qui ceciderit super lapidem istum confringetur super quem vero ceciderit conteret eum
et cum audissent principes sacerdotum et Pharisaei parabolas eius cognoverunt quod de ipsis diceret
et quaerentes eum tenere timuerunt turbas quoniam sicut prophetam eum habebant<CM>
et respondens Iesus dixit iterum in parabolis eis dicens
simile factum est regnum caelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo
et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias et nolebant venire
iterum misit alios servos dicens dicite invitatis ecce prandium meum paravi tauri mei et altilia occisa et omnia parata venite ad nuptias
illi autem neglexerunt et abierunt alius in villam suam alius vero ad negotiationem suam
reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia adfectos occiderunt
rex autem cum audisset iratus est et missis exercitibus suis perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit
tunc ait servis suis nuptiae quidem paratae sunt sed qui invitati erant non fuerunt digni
ite ergo ad exitus viarum et quoscumque inveneritis vocate ad nuptias
et egressi servi eius in vias congregaverunt omnes quos invenerunt malos et bonos et impletae sunt nuptiae discumbentium
intravit autem rex ut videret discumbentes et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali
et ait illi amice quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem at ille obmutuit
tunc dixit rex ministris ligatis pedibus eius et manibus mittite eum in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium
multi autem sunt vocati pauci vero electi<CM>
tunc abeuntes Pharisaei consilium inierunt ut caperent eum in sermone
et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes magister scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces et non est tibi cura de aliquo non enim respicis personam hominum
dic ergo nobis quid tibi videatur licet censum dare Caesari an non
cognita autem Iesus nequitia eorum ait quid me temptatis hypocritae
ostendite mihi nomisma census at illi obtulerunt ei denarium
et ait illis Iesus cuius est imago haec et suprascriptio
dicunt ei Caesaris tunc ait illis reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo
et audientes mirati sunt et relicto eo abierunt<CM>
in illo die accesserunt ad eum Sadducaei qui dicunt non esse resurrectionem et interrogaverunt eum
dicentes magister Moses dixit si quis mortuus fuerit non habens filium ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suo
erant autem apud nos septem fratres et primus uxore ducta defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo
similiter secundus et tertius usque ad septimum
novissime autem omnium et mulier defuncta est
in resurrectione ergo cuius erit de septem uxor omnes enim habuerunt eam
respondens autem Iesus ait illis erratis nescientes scripturas neque virtutem Dei
in resurrectione enim neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli Dei in caelo
de resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis
ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob non est Deus mortuorum sed viventium
et audientes turbae mirabantur in doctrina eius<CM>
Pharisaei autem audientes quod silentium inposuisset Sadducaeis convenerunt in unum
et interrogavit eum unus ex eis legis doctor temptans eum
magister quod est mandatum magnum in lege
ait illi Iesus diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua
hoc est maximum et primum mandatum
secundum autem simile est huic diliges proximum tuum sicut te ipsum
in his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae<CM>
congregatis autem Pharisaeis interrogavit eos Iesus
dicens quid vobis videtur de Christo cuius filius est dicunt ei David
ait illis quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum dicens
dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
si ergo David vocat eum Dominum quomodo filius eius est
et nemo poterat respondere ei verbum neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare<CM>
tunc Iesus locutus est ad turbas et discipulos suos
dicens super cathedram Mosi sederunt scribae et Pharisaei
omnia ergo quaecumque dixerint vobis servate et facite secundum opera vero eorum nolite facere dicunt enim et non faciunt
alligant autem onera gravia et inportabilia et inponunt in umeros hominum digito autem suo nolunt ea movere
omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias
amant autem primos recubitus in cenis et primas cathedras in synagogis
et salutationes in foro et vocari ab hominibus rabbi
vos autem nolite vocari rabbi unus enim est magister vester omnes autem vos fratres estis
et patrem nolite vocare vobis super terram unus enim est Pater vester qui in caelis est
nec vocemini magistri quia magister vester unus est Christus
qui maior est vestrum erit minister vester
qui autem se exaltaverit humiliabitur et qui se humiliaverit exaltabitur<CM>
vae autem vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia clauditis regnum caelorum ante homines vos enim non intratis nec introeuntes sinitis intrare

vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum et cum fuerit factus facitis eum filium gehennae duplo quam vos
vae vobis duces caeci qui dicitis quicumque iuraverit per templum nihil est qui autem iuraverit in aurum templi debet
stulti et caeci quid enim maius est aurum an templum quod sanctificat aurum
et quicumque iuraverit in altari nihil est quicumque autem iuraverit in dono quod est super illud debet
caeci quid enim maius est donum an altare quod sanctificat donum
qui ergo iurat in altare iurat in eo et in omnibus quae super illud sunt
et qui iuraverit in templo iurat in illo et in eo qui inhabitat in ipso
et qui iurat in caelo iurat in throno Dei et in eo qui sedet super eum
vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis quae graviora sunt legis iudicium et misericordiam et fidem haec oportuit facere et illa non omittere
duces caeci excolantes culicem camelum autem gluttientes
vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia mundatis quod de foris est calicis et parapsidis intus autem pleni sunt rapina et inmunditia
Pharisaee caece munda prius quod intus est calicis et parapsidis ut fiat et id quod de foris est mundum
vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia similes estis sepulchris dealbatis quae a foris parent hominibus speciosa intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia
sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate
vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia aedificatis sepulchra prophetarum et ornatis monumenta iustorum
et dicitis si fuissemus in diebus patrum nostrorum non essemus socii eorum in sanguine prophetarum
itaque testimonio estis vobismet ipsis quia filii estis eorum qui prophetas occiderunt
et vos implete mensuram patrum vestrorum
serpentes genimina viperarum quomodo fugietis a iudicio gehennae<CM>
ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem
ut veniat super vos omnis sanguis iustus qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zacchariae filii Barachiae quem occidistis inter templum et altare
amen dico vobis venient haec omnia super generationem istam
Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas et noluisti
ecce relinquitur vobis domus vestra deserta
dico enim vobis non me videbitis amodo donec dicatis benedictus qui venit in nomine Domini<CM>
et egressus Iesus de templo ibat et accesserunt discipuli eius ut ostenderent ei aedificationes templi
ipse autem respondens dixit eis videtis haec omnia amen dico vobis non relinquetur hic lapis super lapidem qui non destruatur
sedente autem eo super montem Oliveti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes dic nobis quando haec erunt et quod signum adventus tui et consummationis saeculi<CM>
et respondens Iesus dixit eis videte ne quis vos seducat
multi enim venient in nomine meo dicentes ego sum Christus et multos seducent
audituri autem estis proelia et opiniones proeliorum videte ne turbemini oportet enim haec fieri sed nondum est finis
consurget enim gens in gentem et regnum in regnum et erunt pestilentiae et fames et terraemotus per loca
haec autem omnia initia sunt dolorum
tunc tradent vos in tribulationem et occident vos et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum
et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem
et multi pseudoprophetae surgent et seducent multos
et quoniam abundabit iniquitas refrigescet caritas multorum
qui autem permanserit usque in finem hic salvus erit
et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus et tunc veniet consummatio
cum ergo videritis abominationem desolationis quae dicta est a Danihelo propheta stantem in loco sancto qui legit intellegat
tunc qui in Iudaea sunt fugiant ad montes
et qui in tecto non descendat tollere aliquid de domo sua
et qui in agro non revertatur tollere tunicam suam
vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus
orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato
erit enim tunc tribulatio magna qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet
et nisi breviati fuissent dies illi non fieret salva omnis caro sed propter electos breviabuntur dies illi
tunc si quis vobis dixerit ecce hic Christus aut illic nolite credere
surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia ita ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi
ecce praedixi vobis
si ergo dixerint vobis ecce in deserto est nolite exire ecce in penetrabilibus nolite credere
sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidente ita erit et adventus Filii hominis
ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae
statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellae cadent de caelo et virtutes caelorum commovebuntur
et tunc parebit signum Filii hominis in caelo et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et maiestate
et mittet angelos suos cum tuba et voce magna et congregabunt electos eius a quattuor ventis a summis caelorum usque ad terminos eorum<CM>
ab arbore autem fici discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et folia nata scitis quia prope est aestas
ita et vos cum videritis haec omnia scitote quia prope est in ianuis
amen dico vobis quia non praeteribit haec generatio donec omnia haec fiant
caelum et terra transibunt verba vero mea non praeteribunt
de die autem illa et hora nemo scit neque angeli caelorum nisi Pater solus
sicut autem in diebus Noe ita erit et adventus Filii hominis
sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo introivit in arcam Noe
et non cognoverunt donec venit diluvium et tulit omnes ita erit et adventus Filii hominis
tunc duo erunt in agro unus adsumetur et unus relinquetur
duae molentes in mola una adsumetur et una relinquetur
vigilate ergo quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit
illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam
ideoque et vos estote parati quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est
quis putas est fidelis servus et prudens quem constituit dominus suus supra familiam suam ut det illis cibum in tempore
beatus ille servus quem cum venerit dominus eius invenerit sic facientem
amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum
si autem dixerit malus servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire
et coeperit percutere conservos suos manducet autem et bibat cum ebriis
veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua ignorat
et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis illic erit fletus et stridor dentium<CM>
tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus quae accipientes lampadas suas exierunt obviam sponso et sponsae
quinque autem ex eis erant fatuae et quinque prudentes
sed quinque fatuae acceptis lampadibus non sumpserunt oleum secum
prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus
moram autem faciente sponso dormitaverunt omnes et dormierunt
media autem nocte clamor factus est ecce sponsus venit exite obviam ei
tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas
fatuae autem sapientibus dixerunt date nobis de oleo vestro quia lampades nostrae extinguntur
responderunt prudentes dicentes ne forte non sufficiat nobis et vobis ite potius ad vendentes et emite vobis
dum autem irent emere venit sponsus et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias et clausa est ianua
novissime veniunt et reliquae virgines dicentes domine domine aperi nobis
at ille respondens ait amen dico vobis nescio vos
vigilate itaque quia nescitis diem neque horam<CM>
sicut enim homo proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua
et uni dedit quinque talenta alii autem duo alii vero unum unicuique secundum propriam virtutem et profectus est statim
abiit autem qui quinque talenta acceperat et operatus est in eis et lucratus est alia quinque
similiter qui duo acceperat lucratus est alia duo
qui autem unum acceperat abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui
post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et posuit rationem cum eis
et accedens qui quinque talenta acceperat obtulit alia quinque talenta dicens domine quinque talenta mihi tradidisti ecce alia quinque superlucratus sum
ait illi dominus eius euge bone serve et fidelis quia super pauca fuisti fidelis super multa te constituam intra in gaudium domini tui
accessit autem et qui duo talenta acceperat et ait domine duo talenta tradidisti mihi ecce alia duo lucratus sum
ait illi dominus eius euge serve bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam intra in gaudium domini tui
accedens autem et qui unum talentum acceperat ait domine scio quia homo durus es metis ubi non seminasti et congregas ubi non sparsisti
et timens abii et abscondi talentum tuum in terra ecce habes quod tuum est
respondens autem dominus eius dixit ei serve male et piger sciebas quia meto ubi non semino et congrego ubi non sparsi
oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura
tollite itaque ab eo talentum et date ei qui habet decem talenta
omni enim habenti dabitur et abundabit ei autem qui non habet et quod videtur habere auferetur ab eo
et inutilem servum eicite in tenebras exteriores illic erit fletus et stridor dentium<CM>
cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua et omnes angeli cum eo tunc sedebit super sedem maiestatis suae
et congregabuntur ante eum omnes gentes et separabit eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab hedis
et statuet oves quidem a dextris suis hedos autem a sinistris
tunc dicet rex his qui a dextris eius erunt venite benedicti Patris mei possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi
esurivi enim et dedistis mihi manducare sitivi et dedistis mihi bibere hospes eram et collexistis me
nudus et operuistis me infirmus et visitastis me in carcere eram et venistis ad me
tunc respondebunt ei iusti dicentes Domine quando te vidimus esurientem et pavimus sitientem et dedimus tibi potum
quando autem te vidimus hospitem et colleximus te aut nudum et cooperuimus
aut quando te vidimus infirmum aut in carcere et venimus ad te
et respondens rex dicet illis amen dico vobis quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis mihi fecistis
tunc dicet et his qui a sinistris erunt discedite a me maledicti in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius
esurivi enim et non dedistis mihi manducare sitivi et non dedistis mihi potum
hospes eram et non collexistis me nudus et non operuistis me infirmus et in carcere et non visitastis me
tunc respondebunt et ipsi dicentes Domine quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi
tunc respondebit illis dicens amen dico vobis quamdiu non fecistis uni de minoribus his nec mihi fecistis
et ibunt hii in supplicium aeternum iusti autem in vitam aeternam<CM>
et factum est cum consummasset Iesus sermones hos omnes dixit discipulis suis
scitis quia post biduum pascha fiet et Filius hominis tradetur ut crucifigatur
tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiaphas
et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent et occiderent
dicebant autem non in die festo ne forte tumultus fieret in populo<CM>
cum autem esset Iesus in Bethania in domo Simonis leprosi
accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis
videntes autem discipuli indignati sunt dicentes ut quid perditio haec
potuit enim istud venundari multo et dari pauperibus
sciens autem Iesus ait illis quid molesti estis mulieri opus bonum operata est in me
nam semper pauperes habetis vobiscum me autem non semper habetis
mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum ad sepeliendum me fecit
amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo dicetur et quod haec fecit in memoriam eius<CM>
tunc abiit unus de duodecim qui dicitur Iudas Scarioth ad principes sacerdotum
et ait illis quid vultis mihi dare et ego vobis eum tradam at illi constituerunt ei triginta argenteos
et exinde quaerebat oportunitatem ut eum traderet<CM>
prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes ubi vis paremus tibi comedere pascha
at Iesus dixit ite in civitatem ad quendam et dicite ei magister dicit tempus meum prope est apud te facio pascha cum discipulis meis
et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus et paraverunt pascha
vespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis
et edentibus illis dixit amen dico vobis quia unus vestrum me traditurus est
et contristati valde coeperunt singuli dicere numquid ego sum Domine
at ipse respondens ait qui intinguit mecum manum in parapside hic me tradet
Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum erat ei si natus non fuisset homo ille
respondens autem Iudas qui tradidit eum dixit numquid ego sum rabbi ait illi tu dixisti<CM>
cenantibus autem eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait accipite et comedite hoc est corpus meum
et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens bibite ex hoc omnes
hic est enim sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum
dico autem vobis non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei
et hymno dicto exierunt in montem Oliveti<CM>
tunc dicit illis Iesus omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte scriptum est enim percutiam pastorem et dispergentur oves gregis
postquam autem resurrexero praecedam vos in Galilaeam
respondens autem Petrus ait illi et si omnes scandalizati fuerint in te ego numquam scandalizabor
ait illi Iesus amen dico tibi quia in hac nocte antequam gallus cantet ter me negabis
ait illi Petrus etiam si oportuerit me mori tecum non te negabo similiter et omnes discipuli dixerunt<CM>
tunc venit Iesus cum illis in villam quae dicitur Gethsemani et dixit discipulis suis sedete hic donec vadam illuc et orem
et adsumpto Petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et maestus esse
tunc ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate mecum
et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens mi Pater si possibile est transeat a me calix iste verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu
et venit ad discipulos et invenit eos dormientes et dicit Petro sic non potuistis una hora vigilare mecum
vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus est caro autem infirma
iterum secundo abiit et oravit dicens Pater mi si non potest hic calix transire nisi bibam illum fiat voluntas tua
et venit iterum et invenit eos dormientes erant enim oculi eorum gravati
et relictis illis iterum abiit et oravit tertio eundem sermonem dicens
tunc venit ad discipulos suos et dicit illis dormite iam et requiescite ecce adpropinquavit hora et Filius hominis traditur in manus peccatorum
surgite eamus ecce adpropinquavit qui me tradit<CM>
adhuc ipso loquente ecce Iudas unus de duodecim venit et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus a principibus sacerdotum et senioribus populi
qui autem tradidit eum dedit illis signum dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum
et confestim accedens ad Iesum dixit have rabbi et osculatus est eum
dixitque illi Iesus amice ad quod venisti tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum
et ecce unus ex his qui erant cum Iesu extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius
tunc ait illi Iesus converte gladium tuum in locum suum omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt
an putas quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum
quomodo ergo implebuntur scripturae quia sic oportet fieri
in illa hora dixit Iesus turbis tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus conprehendere me cotidie apud vos sedebam docens in templo et non me tenuistis
hoc autem totum factum est ut implerentur scripturae prophetarum tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt<CM>
at illi tenentes Iesum duxerunt ad Caiaphan principem sacerdotum ubi scribae et seniores convenerant
Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum et ingressus intro sedebat cum ministris ut videret finem
principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum ut eum morti traderent
et non invenerunt cum multi falsi testes accessissent novissime autem venerunt duo falsi testes
et dixerunt hic dixit possum destruere templum Dei et post triduum aedificare illud
et surgens princeps sacerdotum ait illi nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur
Iesus autem tacebat et princeps sacerdotum ait illi adiuro te per Deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei
dicit illi Iesus tu dixisti verumtamen dico vobis amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis et venientem in nubibus caeli
tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens blasphemavit quid adhuc egemus testibus ecce nunc audistis blasphemiam
quid vobis videtur at illi respondentes dixerunt reus est mortis
tunc expuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt alii autem palmas in faciem ei dederunt
dicentes prophetiza nobis Christe quis est qui te percussit<CM>
Petrus vero sedebat foris in atrio et accessit ad eum una ancilla dicens et tu cum Iesu Galilaeo eras
at ille negavit coram omnibus dicens nescio quid dicis
exeunte autem illo ianuam vidit eum alia et ait his qui erant ibi et hic erat cum Iesu Nazareno
et iterum negavit cum iuramento quia non novi hominem
et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro vere et tu ex illis es nam et loquella tua manifestum te facit
tunc coepit detestari et iurare quia non novisset hominem et continuo gallus cantavit
et recordatus est Petrus verbi Iesu quod dixerat priusquam gallus cantet ter me negabis et egressus foras ploravit amare<CM>
mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum ut eum morti traderent
et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato praesidi
tunc videns Iudas qui eum tradidit quod damnatus esset paenitentia ductus rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus
dicens peccavi tradens sanguinem iustum at illi dixerunt quid ad nos tu videris
et proiectis argenteis in templo recessit et abiens laqueo se suspendit
principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt non licet mittere eos in corbanan quia pretium sanguinis est
consilio autem inito emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum
propter hoc vocatus est ager ille Acheldemach ager sanguinis usque in hodiernum diem
tunc impletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem et acceperunt triginta argenteos pretium adpretiati quem adpretiaverunt a filiis Israhel
et dederunt eos in agrum figuli sicut constituit mihi Dominus<CM>
Iesus autem stetit ante praesidem et interrogavit eum praeses dicens tu es rex Iudaeorum dicit ei Iesus tu dicis
et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus nihil respondit
tunc dicit illi Pilatus non audis quanta adversum te dicant testimonia
et non respondit ei ad ullum verbum ita ut miraretur praeses vehementer
per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere populo unum vinctum quem voluissent
habebat autem tunc vinctum insignem qui dicebatur Barabbas
congregatis ergo illis dixit Pilatus quem vultis dimittam vobis Barabban an Iesum qui dicitur Christus
sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum
sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor eius dicens nihil tibi et iusto illi multa enim passa sum hodie per visum propter eum
princeps autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabban Iesum vero perderent
respondens autem praeses ait illis quem vultis vobis de duobus dimitti at illi dixerunt Barabban
dicit illis Pilatus quid igitur faciam de Iesu qui dicitur Christus
dicunt omnes crucifigatur ait illis praeses quid enim mali fecit at illi magis clamabant dicentes crucifigatur
videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret accepta aqua lavit manus coram populo dicens innocens ego sum a sanguine iusti huius vos videritis
et respondens universus populus dixit sanguis eius super nos et super filios nostros<CM>
tunc dimisit illis Barabban Iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur
tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum universam cohortem
et exuentes eum clamydem coccineam circumdederunt ei
et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et harundinem in dextera eius et genu flexo ante eum inludebant dicentes have rex Iudaeorum
et expuentes in eum acceperunt harundinem et percutiebant caput eius
et postquam inluserunt ei exuerunt eum clamydem et induerunt eum vestimentis eius et duxerunt eum ut crucifigerent
exeuntes autem invenerunt hominem cyreneum nomine Simonem hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius<CM>
et venerunt in locum qui dicitur Golgotha quod est Calvariae locus
et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum et cum gustasset noluit bibere
postquam autem crucifixerunt eum diviserunt vestimenta eius sortem mittentes
et sedentes servabant eum
et inposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam hic est Iesus rex Iudaeorum
tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones unus a dextris et unus a sinistris
praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua
et dicentes qui destruit templum et in triduo illud reaedificat salva temet ipsum si Filius Dei es descende de cruce
similiter et principes sacerdotum inludentes cum scribis et senioribus dicentes
alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere si rex Israhel est descendat nunc de cruce et credemus ei
confidet in Deo liberet nunc eum si vult dixit enim quia Dei Filius sum
id ipsum autem et latrones qui fixi erant cum eo inproperabant ei
a sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam
et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens Heli Heli lema sabacthani hoc est Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me
quidam autem illic stantes et audientes dicebant Heliam vocat iste
et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et inposuit harundini et dabat ei bibere
ceteri vero dicebant sine videamus an veniat Helias liberans eum<CM>
Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum
et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum et terra mota est et petrae scissae sunt
et monumenta aperta sunt et multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt
et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis
centurio autem et qui cum eo erant custodientes Iesum viso terraemotu et his quae fiebant timuerunt valde dicentes vere Dei Filius erat iste
erant autem ibi mulieres multae a longe quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei
inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedaei<CM>
cum sero autem factum esset venit quidam homo dives ab Arimathia nomine Ioseph qui et ipse discipulus erat Iesu
hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu tunc Pilatus iussit reddi corpus
et accepto corpore Ioseph involvit illud sindone munda
et posuit illud in monumento suo novo quod exciderat in petra et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit
erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulchrum
altera autem die quae est post parasceven convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum
dicentes domine recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens post tres dies resurgam
iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi surrexit a mortuis et erit novissimus error peior priore
ait illis Pilatus habetis custodiam ite custodite sicut scitis
illi autem abeuntes munierunt sepulchrum signantes lapidem cum custodibus<CM>
vespere autem sabbati quae lucescit in primam sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum
et ecce terraemotus factus est magnus angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum
erat autem aspectus eius sicut fulgur et vestimentum eius sicut nix
prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui
respondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere vos scio enim quod Iesum qui crucifixus est quaeritis
non est hic surrexit enim sicut dixit venite videte locum ubi positus erat Dominus
et cito euntes dicite discipulis eius quia surrexit et ecce praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis ecce praedixi vobis
et exierunt cito de monumento cum timore et magno gaudio currentes nuntiare discipulis eius
et ecce Iesus occurrit illis dicens havete illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum
tunc ait illis Iesus nolite timere ite nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam ibi me videbunt<CM>
quae cum abissent ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae facta fuerant
et congregati cum senioribus consilio accepto pecuniam copiosam dederunt militibus
dicentes dicite quia discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum nobis dormientibus
et si hoc auditum fuerit a praeside nos suadebimus ei et securos vos faciemus
at illi accepta pecunia fecerunt sicut erant docti et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diem<CM>
undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem ubi constituerat illis Iesus
et videntes eum adoraverunt quidam autem dubitaverunt
et accedens Iesus locutus est eis dicens data est mihi omnis potestas in caelo et in terra
euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti
docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi<CM>
initium evangelii Iesu Christi Filii Dei
sicut scriptum est in Esaia propheta ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam
vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius
fuit Iohannes in deserto baptizans et praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum
et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua
et erat Iohannes vestitus pilis cameli et zona pellicia circa lumbos eius et lucustas et mel silvestre edebat
et praedicabat dicens venit fortior me post me cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calciamentorum eius
ego baptizavi vos aqua ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto<CM>
et factum est in diebus illis venit Iesus a Nazareth Galilaeae et baptizatus est in Iordane ab Iohanne
et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et Spiritum tamquam columbam descendentem et manentem in ipso
et vox facta est de caelis tu es Filius meus dilectus in te conplacui
et statim Spiritus expellit eum in desertum
et erat in deserto quadraginta diebus et quadraginta noctibus et temptabatur a Satana eratque cum bestiis et angeli ministrabant illi<CM>
postquam autem traditus est Iohannes venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium regni Dei
et dicens quoniam impletum est tempus et adpropinquavit regnum Dei paenitemini et credite evangelio
et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem eius mittentes retia in mare erant enim piscatores
et dixit eis Iesus venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum
et protinus relictis retibus secuti sunt eum
et progressus inde pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius et ipsos in navi conponentes retia
et statim vocavit illos et relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis secuti sunt eum
et ingrediuntur Capharnaum et statim sabbatis ingressus synagogam docebat eos
et stupebant super doctrina eius erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae<CM>
et erat in synagoga eorum homo in spiritu inmundo et exclamavit
dicens quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio qui sis Sanctus Dei
et comminatus est ei Iesus dicens obmutesce et exi de homine
et discerpens eum spiritus inmundus et exclamans voce magna exivit ab eo
et mirati sunt omnes ita ut conquirerent inter se dicentes quidnam est hoc quae doctrina haec nova quia in potestate et spiritibus inmundis imperat et oboediunt ei
et processit rumor eius statim in omnem regionem Galilaeae<CM>
et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreae cum Iacobo et Iohanne
decumbebat autem socrus Simonis febricitans et statim dicunt ei de illa
et accedens elevavit eam adprehensa manu eius et continuo dimisit eam febris et ministrabat eis
vespere autem facto cum occidisset sol adferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes
et erat omnis civitas congregata ad ianuam
et curavit multos qui vexabantur variis languoribus et daemonia multa eiciebat et non sinebat loqui ea quoniam sciebant eum
et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum ibique orabat
et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant
et cum invenissent eum dixerunt ei quia omnes quaerunt te
et ait illis eamus in proximos vicos et civitates ut et ibi praedicem ad hoc enim veni
et erat praedicans in synagogis eorum et omni Galilaea et daemonia eiciens<CM>
et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit si vis potes me mundare
Iesus autem misertus eius extendit manum suam et tangens eum ait illi volo mundare
et cum dixisset statim discessit ab eo lepra et mundatus est
et comminatus ei statim eiecit illum
et dicit ei vide nemini dixeris sed vade ostende te principi sacerdotum et offer pro emundatione tua quae praecepit Moses in testimonium illis
at ille egressus coepit praedicare et diffamare sermonem ita ut iam non posset manifeste in civitatem introire sed foris in desertis locis esse et conveniebant ad eum undique<CM>
et iterum intravit Capharnaum post dies
et auditum est quod in domo esset et convenerunt multi ita ut non caperet neque ad ianuam et loquebatur eis verbum
et venerunt ferentes ad eum paralyticum qui a quattuor portabatur
et cum non possent offerre eum illi prae turba nudaverunt tectum ubi erat et patefacientes submiserunt grabattum in quo paralyticus iacebat
cum vidisset autem Iesus fidem illorum ait paralytico fili dimittuntur tibi peccata
erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis
quid hic sic loquitur blasphemat quis potest dimittere peccata nisi solus Deus
quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se dicit illis quid ista cogitatis in cordibus vestris
quid est facilius dicere paralytico dimittuntur tibi peccata an dicere surge et tolle grabattum tuum et ambula
ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis in terra dimittendi peccata ait paralytico
tibi dico surge tolle grabattum tuum et vade in domum tuam
et statim ille surrexit et sublato grabatto abiit coram omnibus ita ut admirarentur omnes et honorificarent Deum dicentes quia numquam sic vidimus<CM>
et egressus est rursus ad mare omnisque turba veniebat ad eum et docebat eos
et cum praeteriret vidit Levin Alphei sedentem ad teloneum et ait illi sequere me et surgens secutus est eum
et factum est cum accumberet in domo illius multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius erant enim multi qui et sequebantur eum
et scribae et Pharisaei videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis dicebant discipulis eius quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister vester
hoc audito Iesus ait illis non necesse habent sani medicum sed qui male habent non enim veni vocare iustos sed peccatores<CM>
et erant discipuli Iohannis et Pharisaei ieiunantes et veniunt et dicunt illi cur discipuli Iohannis et Pharisaeorum ieiunant tui autem discipuli non ieiunant
et ait illis Iesus numquid possunt filii nuptiarum quamdiu sponsus cum illis est ieiunare quanto tempore habent secum sponsum non possunt ieiunare
venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc ieiunabunt in illa die
nemo adsumentum panni rudis adsuit vestimento veteri alioquin aufert supplementum novum a veteri et maior scissura fit
et nemo mittit vinum novellum in utres veteres alioquin disrumpet vinum utres et vinum effunditur et utres peribunt sed vinum novum in utres novos mitti debet
et factum est iterum cum sabbatis ambularet per sata et discipuli eius coeperunt praegredi et vellere spicas
Pharisaei autem dicebant ei ecce quid faciunt sabbatis quod non licet
et ait illis numquam legistis quid fecerit David quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant
quomodo introiit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit quos non licet manducare nisi sacerdotibus et dedit eis qui cum eo erant
et dicebat eis sabbatum propter hominem factum est et non homo propter sabbatum
itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati<CM>
et introivit iterum synagogam et erat ibi homo habens manum aridam
et observabant eum si sabbatis curaret ut accusarent illum
et ait homini habenti manum aridam surge in medium
et dicit eis licet sabbatis bene facere an male animam salvam facere an perdere at illi tacebant
et circumspiciens eos cum ira contristatus super caecitatem cordis eorum dicit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus illi
exeuntes autem statim Pharisaei cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent
et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare et multa turba a Galilaea et Iudaea secuta est eum
et ab Hierosolymis et ab Idumea et trans Iordanen et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna audientes quae faciebat venerunt ad eum
et dixit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam ne conprimerent eum
multos enim sanabat ita ut inruerent in eum ut illum tangerent quotquot habebant plagas
et spiritus inmundi cum illum videbant procidebant ei et clamabant dicentes
tu es Filius Dei et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum<CM>
et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse et venerunt ad eum
et fecit ut essent duodecim cum illo et ut mitteret eos praedicare
et dedit illis potestatem curandi infirmitates et eiciendi daemonia
et inposuit Simoni nomen Petrus
et Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem Iacobi et inposuit eis nomina Boanerges quod est Filii tonitrui
et Andream et Philippum et Bartholomeum et Mattheum et Thomam et Iacobum Alphei et Thaddeum et Simonem Cananeum
et Iudam Scarioth qui et tradidit illum
et veniunt ad domum et convenit iterum turba ita ut non possent neque panem manducare
et cum audissent sui exierunt tenere eum dicebant enim quoniam in furorem versus est<CM>
et scribae qui ab Hierosolymis descenderant dicebant quoniam Beelzebub habet et quia in principe daemonum eicit daemonia
et convocatis eis in parabolis dicebat illis quomodo potest Satanas Satanan eicere
et si regnum in se dividatur non potest stare regnum illud
et si domus super semet ipsam dispertiatur non poterit domus illa stare
et si Satanas consurrexit in semet ipsum dispertitus est et non potest stare sed finem habet
nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere nisi prius fortem alliget et tunc domum eius diripiet
amen dico vobis quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae quibus blasphemaverint
qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum non habet remissionem in aeternum sed reus erit aeterni delicti
quoniam dicebant spiritum inmundum habet<CM>
et veniunt mater eius et fratres et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum
et sedebat circa eum turba et dicunt ei ecce mater tua et fratres tui foris quaerunt te
et respondens eis ait quae est mater mea et fratres mei
et circumspiciens eos qui in circuitu eius sedebant ait ecce mater mea et fratres mei
qui enim fecerit voluntatem Dei hic frater meus et soror mea et mater est<CM>
et iterum coepit docere ad mare et congregata est ad eum turba multa ita ut in navem ascendens sederet in mari et omnis turba circa mare super terram erat
et docebat eos in parabolis multa et dicebat illis in doctrina sua
audite ecce exiit seminans ad seminandum
et dum seminat aliud cecidit circa viam et venerunt volucres et comederunt illud
aliud vero cecidit super petrosa ubi non habuit terram multam et statim exortum est quoniam non habebat altitudinem terrae
et quando exortus est sol exaestuavit et eo quod non haberet radicem exaruit
et aliud cecidit in spinas et ascenderunt spinae et offocaverunt illud et fructum non dedit
et aliud cecidit in terram bonam et dabat fructum ascendentem et crescentem et adferebat unum triginta et unum sexaginta et unum centum
et dicebat qui habet aures audiendi audiat
et cum esset singularis interrogaverunt eum hii qui cum eo erant cum duodecim parabolas
et dicebat eis vobis datum est mysterium regni Dei illis autem qui foris sunt in parabolis omnia fiunt
ut videntes videant et non videant et audientes audiant et non intellegant nequando convertantur et dimittantur eis peccata
et ait illis nescitis parabolam hanc et quomodo omnes parabolas cognoscetis
qui seminat verbum seminat
hii autem sunt qui circa viam ubi seminatur verbum et cum audierint confestim venit Satanas et aufert verbum quod seminatum est in corda eorum
et hii sunt similiter qui super petrosa seminantur qui cum audierint verbum statim cum gaudio accipiunt illud
et non habent radicem in se sed temporales sunt deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum confestim scandalizantur
et alii sunt qui in spinis seminantur hii sunt qui verbum audiunt
et aerumnae saeculi et deceptio divitiarum et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum et sine fructu efficitur
et hii sunt qui super terram bonam seminati sunt qui audiunt verbum et suscipiunt et fructificant unum triginta et unum sexaginta et unum centum<CM>
et dicebat illis numquid venit lucerna ut sub modio ponatur aut sub lecto nonne ut super candelabrum ponatur
non enim est aliquid absconditum quod non manifestetur nec factum est occultum sed ut in palam veniat
si quis habet aures audiendi audiat
et dicebat illis videte quid audiatis in qua mensura mensi fueritis remetietur vobis et adicietur vobis
qui enim habet dabitur illi et qui non habet etiam quod habet auferetur ab illo
et dicebat sic est regnum Dei quemadmodum si homo iaciat sementem in terram
et dormiat et exsurgat nocte ac die et semen germinet et increscat dum nescit ille
ultro enim terra fructificat primum herbam deinde spicam deinde plenum frumentum in spica
et cum se produxerit fructus statim mittit falcem quoniam adest messis
et dicebat cui adsimilabimus regnum Dei aut cui parabolae conparabimus illud
sicut granum sinapis quod cum seminatum fuerit in terra minus est omnibus seminibus quae sunt in terra
et cum seminatum fuerit ascendit et fit maius omnibus holeribus et facit ramos magnos ita ut possint sub umbra eius aves caeli habitare
et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum prout poterant audire
sine parabola autem non loquebatur eis seorsum autem discipulis suis disserebat omnia<CM>
et ait illis illa die cum sero esset factum transeamus contra
et dimittentes turbam adsumunt eum ita ut erat in navi et aliae naves erant cum illo
et facta est procella magna venti et fluctus mittebat in navem ita ut impleretur navis
et erat ipse in puppi supra cervical dormiens et excitant eum et dicunt ei magister non ad te pertinet quia perimus
et exsurgens comminatus est vento et dixit mari tace obmutesce et cessavit ventus et facta est tranquillitas magna
et ait illis quid timidi estis necdum habetis fidem
<WG4-40> et timuerunt magno timore et dicebant ad alterutrum quis putas est iste quia et ventus et mare oboediunt ei<CM>
et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum
et exeunti ei de navi statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu inmundo
qui domicilium habebat in monumentis et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare
quoniam saepe conpedibus et catenis vinctus disrupisset catenas et conpedes comminuisset et nemo poterat eum domare
et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus
videns autem Iesum a longe cucurrit et adoravit eum
et clamans voce magna dicit quid mihi et tibi Iesu Fili Dei summi adiuro te per Deum ne me torqueas
dicebat enim illi exi spiritus inmunde ab homine
et interrogabat eum quod tibi nomen est et dicit ei Legio nomen mihi est quia multi sumus
et deprecabatur eum multum ne se expelleret extra regionem
erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens
et deprecabantur eum spiritus dicentes mitte nos in porcos ut in eos introeamus
et concessit eis statim Iesus et exeuntes spiritus inmundi introierunt in porcos et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo milia et suffocati sunt in mare
qui autem pascebant eos fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros et egressi sunt videre quid esset facti
et veniunt ad Iesum et vident illum qui a daemonio vexabatur sedentem vestitum et sanae mentis et timuerunt
et narraverunt illis qui viderant qualiter factum esset ei qui daemonium habuerat et de porcis
et rogare eum coeperunt ut discederet de finibus eorum
cumque ascenderet navem coepit illum deprecari qui daemonio vexatus fuerat ut esset cum illo
et non admisit eum sed ait illi vade in domum tuam ad tuos et adnuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui
et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus et omnes mirabantur<CM>
et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum convenit turba multa ad illum et erat circa mare
et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius
et deprecabatur eum multum dicens quoniam filia mea in extremis est veni inpone manus super eam ut salva sit et vivat
et abiit cum illo et sequebatur eum turba multa et conprimebant illum
et mulier quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim
et fuerat multa perpessa a conpluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quicquam profecerat sed magis deterius habebat
cum audisset de Iesu venit in turba retro et tetigit vestimentum eius
dicebat enim quia si vel vestimentum eius tetigero salva ero
et confestim siccatus est fons sanguinis eius et sensit corpore quod sanata esset a plaga
et statim Iesus cognoscens in semet ipso virtutem quae exierat de eo conversus ad turbam aiebat quis tetigit vestimenta mea
et dicebant ei discipuli sui vides turbam conprimentem te et dicis quis me tetigit
et circumspiciebat videre eam quae hoc fecerat
mulier autem timens et tremens sciens quod factum esset in se venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem
ille autem dixit ei filia fides tua te salvam fecit vade in pace et esto sana a plaga tua<CM>
adhuc eo loquente veniunt ab archisynagogo dicentes quia filia tua mortua est quid ultra vexas magistrum
Iesus autem verbo quod dicebatur audito ait archisynagogo noli timere tantummodo crede
et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem Iacobi
et veniunt in domum archisynagogi et videt tumultum et flentes et heiulantes multum
et ingressus ait eis quid turbamini et ploratis puella non est mortua sed dormit
et inridebant eum ipse vero eiectis omnibus adsumit patrem et matrem puellae et qui secum erant et ingreditur ubi erat puella iacens
et tenens manum puellae ait illi talitha cumi quod est interpretatum puella tibi dico surge
et confestim surrexit puella et ambulabat erat autem annorum duodecim et obstipuerunt stupore maximo
et praecepit illis vehementer ut nemo id sciret et dixit dari illi manducare<CM>
et egressus inde abiit in patriam suam et sequebantur illum discipuli sui
et facto sabbato coepit in synagoga docere et multi audientes admirabantur in doctrina eius dicentes unde huic haec omnia et quae est sapientia quae data est illi et virtutes tales quae per manus eius efficiuntur
nonne iste est faber filius Mariae frater Iacobi et Ioseph et Iudae et Simonis nonne et sorores eius hic nobiscum sunt et scandalizabantur in illo
et dicebat eis Iesus quia non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua
et non poterat ibi virtutem ullam facere nisi paucos infirmos inpositis manibus curavit
et mirabatur propter incredulitatem eorum<CM>
et circumibat castella in circuitu docens et convocavit duodecim et coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem spirituum inmundorum
et praecepit eis ne quid tollerent in via nisi virgam tantum non peram non panem neque in zona aes
sed calciatos sandaliis et ne induerentur duabus tunicis
et dicebat eis quocumque introieritis in domum illic manete donec exeatis inde
et quicumque non receperint vos nec audierint vos exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis
et exeuntes praedicabant ut paenitentiam agerent
et daemonia multa eiciebant et unguebant oleo multos aegrotos et sanabant<CM>
et audivit Herodes rex manifestum enim factum est nomen eius et dicebat quia Iohannes Baptista resurrexit a mortuis et propterea inoperantur virtutes in illo
alii autem dicebant quia Helias est alii vero dicebant propheta est quasi unus ex prophetis
quo audito Herodes ait quem ego decollavi Iohannem hic a mortuis resurrexit
ipse enim Herodes misit ac tenuit Iohannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui quia duxerat eam
dicebat enim Iohannes Herodi non licet tibi habere uxorem fratris tui
Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat
Herodes enim metuebat Iohannem sciens eum virum iustum et sanctum et custodiebat eum et audito eo multa faciebat et libenter eum audiebat
et cum dies oportunus accidisset Herodes natalis sui cenam fecit principibus et tribunis et primis Galilaeae
cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset et placuisset Herodi simulque recumbentibus rex ait puellae pete a me quod vis et dabo tibi
et iuravit illi quia quicquid petieris dabo tibi licet dimidium regni mei
quae cum exisset dixit matri suae quid petam et illa dixit caput Iohannis Baptistae
cumque introisset statim cum festinatione ad regem petivit dicens volo ut protinus des mihi in disco caput Iohannis Baptistae
et contristatus rex propter iusiurandum et propter simul recumbentes noluit eam contristare
sed misso speculatore praecepit adferri caput eius in disco et decollavit eum in carcere
et adtulit caput eius in disco et dedit illud puellae et puella dedit matri suae
quo audito discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et posuerunt illud in monumento<CM>
et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia quae egerant et docuerant
et ait illis venite seorsum in desertum locum et requiescite pusillum erant enim qui veniebant et rediebant multi et nec manducandi spatium habebant
et ascendentes in navi abierunt in desertum locum seorsum
et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi et pedestre et de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et praevenerunt eos
et exiens vidit multam turbam Iesus et misertus est super eos quia erant sicut oves non habentes pastorem et coepit docere illos multa
et cum iam hora multa fieret accesserunt discipuli eius dicentes desertus est locus hic et iam hora praeterivit
dimitte illos ut euntes in proximas villas et vicos emant sibi cibos quos manducent
et respondens ait illis date illis manducare et dixerunt ei euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducare
et dicit eis quot panes habetis ite et videte et cum cognovissent dicunt quinque et duos pisces
et praecepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride faenum
et discubuerunt in partes per centenos et per quinquagenos
et acceptis quinque panibus et duobus piscibus intuens in caelum benedixit et fregit panes et dedit discipulis suis ut ponerent ante eos et duos pisces divisit omnibus
et manducaverunt omnes et saturati sunt
et sustulerunt reliquias fragmentorum duodecim cofinos plenos et de piscibus
erant autem qui manducaverunt quinque milia virorum<CM>
et statim coegit discipulos suos ascendere navem ut praecederent eum trans fretum ad Bethsaidam dum ipse dimitteret populum
et cum dimisisset eos abiit in montem orare
et cum sero esset erat navis in medio mari et ipse solus in terra
et videns eos laborantes in remigando erat enim ventus contrarius eis et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat praeterire eos
at illi ut viderunt eum ambulantem super mare putaverunt fantasma esse et exclamaverunt
omnes enim eum viderunt et conturbati sunt et statim locutus est cum eis et dixit illis confidite ego sum nolite timere
et ascendit ad illos in navem et cessavit ventus et plus magis intra se stupebant
non enim intellexerant de panibus erat enim cor illorum obcaecatum
et cum transfretassent pervenerunt in terram Gennesareth et adplicuerunt
cumque egressi essent de navi continuo cognoverunt eum
et percurrentes universam regionem illam coeperunt in grabattis eos qui se male habebant circumferre ubi audiebant eum esse
et quocumque introibat in vicos vel in villas aut civitates in plateis ponebant infirmos et deprecabantur eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quotquot tangebant eum salvi fiebant<CM>
et conveniunt ad eum Pharisaei et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis
et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus id est non lotis manducare panes vituperaverunt
Pharisaei enim et omnes Iudaei nisi crebro lavent manus non manducant tenentes traditionem seniorum
et a foro nisi baptizentur non comedunt et alia multa sunt quae tradita sunt illis servare baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum
et interrogant eum Pharisaei et scribae quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum sed communibus manibus manducant panem
at ille respondens dixit eis bene prophetavit Esaias de vobis hypocritis sicut scriptum est populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me
in vanum autem me colunt docentes doctrinas praecepta hominum
relinquentes enim mandatum Dei tenetis traditionem hominum baptismata urceorum et calicum et alia similia his facitis multa
et dicebat illis bene irritum facitis praeceptum Dei ut traditionem vestram servetis
Moses enim dixit honora patrem tuum et matrem tuam et qui maledixerit patri aut matri morte moriatur
vos autem dicitis si dixerit homo patri aut matri corban quod est donum quodcumque ex me tibi profuerit
et ultra non dimittitis eum quicquam facere patri suo aut matri
rescindentes verbum Dei per traditionem vestram quam tradidistis et similia huiusmodi multa facitis
et advocans iterum turbam dicebat illis audite me omnes et intellegite
nihil est extra hominem introiens in eum quod possit eum coinquinare sed quae de homine procedunt illa sunt quae communicant hominem
si quis habet aures audiendi audiat
et cum introisset in domum a turba interrogabant eum discipuli eius parabolam
et ait illis sic et vos inprudentes estis non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare
quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit purgans omnes escas
dicebat autem quoniam quae de homine exeunt illa communicant hominem
ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt adulteria fornicationes homicidia
furta avaritiae nequitiae dolus inpudicitia oculus malus blasphemia superbia stultitia
omnia haec mala ab intus procedunt et communicant hominem<CM>
et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere
mulier enim statim ut audivit de eo cuius habebat filia spiritum inmundum intravit et procidit ad pedes eius
erat autem mulier gentilis Syrophoenissa genere et rogabat eum ut daemonium eiceret de filia eius
qui dixit illi sine prius saturari filios non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere canibus
at illa respondit et dicit ei utique Domine nam et catelli sub mensa comedunt de micis puerorum
et ait illi propter hunc sermonem vade exiit daemonium de filia tua
et cum abisset domum suam invenit puellam iacentem supra lectum et daemonium exisse<CM>
et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos
et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum ut inponat illi manum
et adprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas et expuens tetigit linguam eius
et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi eppheta quod est adaperire
et statim apertae sunt aures eius et solutum est vinculum linguae eius et loquebatur recte
et praecepit illis ne cui dicerent quanto autem eis praecipiebat tanto magis plus praedicabant
et eo amplius admirabantur dicentes bene omnia fecit et surdos facit audire et mutos loqui<CM>
in illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent quod manducarent convocatis discipulis ait illis
misereor super turba quia ecce iam triduo sustinent me nec habent quod manducent
et si dimisero eos ieiunos in domum suam deficient in via quidam enim ex eis de longe venerunt
et responderunt ei discipuli sui unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine
et interrogavit eos quot panes habetis qui dixerunt septem
et praecepit turbae discumbere supra terram et accipiens septem panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut adponerent et adposuerunt turbae
et habebant pisciculos paucos et ipsos benedixit et iussit adponi
et manducaverunt et saturati sunt et sustulerunt quod superaverat de fragmentis septem sportas
erant autem qui manducaverunt quasi quattuor milia et dimisit eos<CM>
et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha
et exierunt Pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab illo signum de caelo temptantes eum
et ingemescens spiritu ait quid generatio ista quaerit signum amen dico vobis si dabitur generationi isti signum
et dimittens eos ascendens iterum abiit trans fretum
et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi
et praecipiebat eis dicens videte cavete a fermento Pharisaeorum et fermento Herodis
et cogitabant ad alterutrum dicentes quia panes non habemus
quo cognito Iesus ait illis quid cogitatis quia panes non habetis nondum cognoscitis nec intellegitis adhuc caecatum habetis cor vestrum
oculos habentes non videtis et aures habentes non auditis nec recordamini
quando quinque panes fregi in quinque milia et quot cofinos fragmentorum plenos sustulistis dicunt ei duodecim
quando et septem panes in quattuor milia quot sportas fragmentorum tulistis et dicunt ei septem
et dicebat eis quomodo nondum intellegitis<CM>
et veniunt Bethsaida et adducunt ei caecum et rogabant eum ut illum tangeret
et adprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum et expuens in oculos eius inpositis manibus suis interrogavit eum si aliquid videret
et aspiciens ait video homines velut arbores ambulantes
deinde iterum inposuit manus super oculos eius et coepit videre et restitutus est ita ut videret clare omnia
et misit illum in domum suam dicens vade in domum tuam et si in vicum introieris nemini dixeris<CM>
et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi et in via interrogabat discipulos suos dicens eis quem me dicunt esse homines
qui responderunt illi dicentes Iohannem Baptistam alii Heliam alii vero quasi unum de prophetis
tunc dicit illis vos vero quem me dicitis esse respondens Petrus ait ei tu es Christus
et comminatus est eis ne cui dicerent de illo
et coepit docere illos quoniam oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere
et palam verbum loquebatur et adprehendens eum Petrus coepit increpare eum
qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro dicens vade retro me Satana quoniam non sapis quae Dei sunt sed quae sunt hominum
et convocata turba cum discipulis suis dixit eis si quis vult post me sequi deneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur me
qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium salvam eam faciet
quid enim proderit homini si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae
aut quid dabit homo commutationem pro anima sua
qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice et Filius hominis confundetur eum cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis<CM>
<WTG8-39> et dicebat illis amen dico vobis quia sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute
<WTG9-1> et post dies sex adsumit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem et ducit illos in montem excelsum seorsum solos et transfiguratus est coram ipsis
<WTG9-2> et vestimenta eius facta sunt splendentia candida nimis velut nix qualia fullo super terram non potest candida facere
<WTG9-3> et apparuit illis Helias cum Mose et erant loquentes cum Iesu
<WTG9-4> et respondens Petrus ait Iesu rabbi bonum est hic nos esse et faciamus tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum
<WTG9-5> non enim sciebat quid diceret erant enim timore exterriti
<WTG9-6> et facta est nubes obumbrans eos et venit vox de nube dicens hic est Filius meus carissimus audite illum
<WTG9-7> et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum
<WTG9-8> et descendentibus illis de monte praecepit illis ne cui quae vidissent narrarent nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit
<WTG9-9> et verbum continuerunt apud se conquirentes quid esset cum a mortuis resurrexerit
<WTG9-10> et interrogabant eum dicentes quid ergo dicunt Pharisaei et scribae quia Heliam oporteat venire primum
<WTG9-11> qui respondens ait illis Helias cum venerit primo restituet omnia et quomodo scriptum est in Filium hominis ut multa patiatur et contemnatur
<WTG9-12> sed dico vobis quia et Helias venit et fecerunt illi quaecumque voluerunt sicut scriptum est de eo<CM>
<WTG9-13> et veniens ad discipulos suos vidit turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis
<WTG9-14> et confestim omnis populus videns eum stupefactus est et adcurrentes salutabant eum
<WTG9-15> et interrogavit eos quid inter vos conquiritis
<WTG9-16> et respondens unus de turba dixit magister adtuli filium meum ad te habentem spiritum mutum
<WTG9-17> qui ubicumque eum adprehenderit adlidit eum et spumat et stridet dentibus et arescit et dixi discipulis tuis ut eicerent illum et non potuerunt
<WTG9-18> qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me
<WTG9-19> et adtulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus conturbavit eum et elisus in terram volutabatur spumans
<WTG9-20> et interrogavit patrem eius quantum temporis est ex quo hoc ei accidit at ille ait ab infantia
<WTG9-21> et frequenter eum et in ignem et in aquas misit ut eum perderet sed si quid potes adiuva nos misertus nostri
<WTG9-22> Iesus autem ait illi si potes credere omnia possibilia credenti
<WTG9-23> et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis aiebat credo adiuva incredulitatem meam
<WTG9-24> et cum videret Iesus concurrentem turbam comminatus est spiritui inmundo dicens illi surde et mute spiritus ego tibi praecipio exi ab eo et amplius ne introeas in eum
<WTG9-25> et clamans et multum discerpens eum exiit ab eo et factus est sicut mortuus ita ut multi dicerent quia mortuus est
<WTG9-26> Iesus autem tenens manum eius elevavit illum et surrexit
<WTG9-27> et cum introisset in domum discipuli eius secreto interrogabant eum quare nos non potuimus eicere eum
<WTG9-28> et dixit illis hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione et ieiunio<CM>
<WTG9-29> et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam nec volebat quemquam scire
<WTG9-30> docebat autem discipulos suos et dicebat illis quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum et occident eum et occisus tertia die resurget
<WTG9-31> at illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare
<WTG9-32> et venerunt Capharnaum qui cum domi esset interrogabat eos quid in via tractabatis
<WTG9-33> at illi tacebant siquidem inter se in via disputaverant quis esset illorum maior
<WTG9-34> et residens vocavit duodecim et ait illis si quis vult primus esse erit omnium novissimus et omnium minister
<WTG9-35> et accipiens puerum statuit eum in medio eorum quem cum conplexus esset ait illis
<WTG9-36> quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo me recipit et quicumque me susceperit non me suscipit sed eum qui me misit
<WTG9-37> respondit illi Iohannes dicens magister vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia qui non sequitur nos et prohibuimus eum
<WTG9-38> Iesus autem ait nolite prohibere eum nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me
<WTG9-39> qui enim non est adversum vos pro vobis est<CM>
<WTG9-40> quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo quia Christi estis amen dico vobis non perdet mercedem suam
<WTG9-41> et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius et in mare mitteretur
<WTG9-42> et si scandalizaverit te manus tua abscide illam bonum est tibi debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in gehennam in ignem inextinguibilem
<WTG9-43> ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur
<WTG9-44> et si pes tuus te scandalizat amputa illum bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis
<WTG9-45> ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur
<WTG9-46> quod si oculus tuus scandalizat te eice eum bonum est tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis
<WTG9-47> ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur
<WTG9-48> omnis enim igne sallietur et omnis victima sallietur
<WTG9-49> bonum est sal quod si sal insulsum fuerit in quo illud condietis habete in vobis sal et pacem habete inter vos<CM>
et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanen et conveniunt iterum turbae ad eum et sicut consueverat iterum docebat illos
et accedentes Pharisaei interrogabant eum si licet viro uxorem dimittere temptantes eum
at ille respondens dixit eis quid vobis praecepit Moses
qui dixerunt Moses permisit libellum repudii scribere et dimittere
quibus respondens Iesus ait ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud
ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos Deus
propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit ad uxorem suam
et erunt duo in carne una itaque iam non sunt duo sed una caro
quod ergo Deus iunxit homo non separet
et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt eum
et dicit illis quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit adulterium committit super eam
et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit moechatur<CM>
et offerebant illi parvulos ut tangeret illos discipuli autem comminabantur offerentibus
quos cum videret Iesus indigne tulit et ait illis sinite parvulos venire ad me et ne prohibueritis eos talium est enim regnum Dei
amen dico vobis quisque non receperit regnum Dei velut parvulus non intrabit in illud
et conplexans eos et inponens manus super illos benedicebat eos<CM>
et cum egressus esset in viam procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum magister bone quid faciam ut vitam aeternam percipiam
Iesus autem dixit ei quid me dicis bonum nemo bonus nisi unus Deus
praecepta nosti ne adulteres ne occidas ne fureris ne falsum testimonium dixeris ne fraudem feceris honora patrem tuum et matrem
et ille respondens ait illi magister omnia haec conservavi a iuventute mea
Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi unum tibi deest vade quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me
qui contristatus in verbo abiit maerens erat enim habens possessiones multas
et circumspiciens Iesus ait discipulis suis quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt
discipuli autem obstupescebant in verbis eius at Iesus rursus respondens ait illis filioli quam difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei introire
facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei
qui magis admirabantur dicentes ad semet ipsos et quis potest salvus fieri
et intuens illos Iesus ait apud homines inpossibile est sed non apud Deum omnia enim possibilia sunt apud Deum
coepit Petrus ei dicere ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te
respondens Iesus ait amen dico vobis nemo est qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium
qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus et in saeculo futuro vitam aeternam
multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi<CM>
erant autem in via ascendentes in Hierosolyma et praecedebat illos Iesus et stupebant et sequentes timebant et adsumens iterum duodecim coepit illis dicere quae essent ei ventura
quia ecce ascendimus in Hierosolyma et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et senioribus et damnabunt eum morti et tradent eum gentibus
et inludent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum et tertia die resurget
et accedunt ad illum Iacobus et Iohannes filii Zebedaei dicentes magister volumus ut quodcumque petierimus facias nobis
at ille dixit eis quid vultis ut faciam vobis
et dixerunt da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua
Iesus autem ait eis nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibo aut baptismum quo ego baptizor baptizari
at illi dixerunt ei possumus Iesus autem ait eis calicem quidem quem ego bibo bibetis et baptismum quo ego baptizor baptizabimini
sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare sed quibus paratum est
et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Iohanne
Iesus autem vocans eos ait illis scitis quia hii qui videntur principari gentibus dominantur eis et principes eorum potestatem habent ipsorum
non ita est autem in vobis sed quicumque voluerit fieri maior erit vester minister
et quicumque voluerit in vobis primus esse erit omnium servus
nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis<CM>
et veniunt Hierichum et proficiscente eo de Hiericho et discipulis eius et plurima multitudine filius Timei Bartimeus caecus sedebat iuxta viam mendicans
qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est coepit clamare et dicere Fili David Iesu miserere mei
et comminabantur illi multi ut taceret at ille multo magis clamabat Fili David miserere mei
et stans Iesus praecepit illum vocari et vocant caecum dicentes ei animaequior esto surge vocat te
qui proiecto vestimento suo exiliens venit ad eum
et respondens illi Iesus dixit quid vis tibi faciam caecus autem dixit ei rabboni ut videam
Iesus autem ait illi vade fides tua te salvum fecit et confestim vidit et sequebatur eum in via<CM>
et cum adpropinquarent Hierosolymae et Bethaniae ad montem Olivarum mittit duos ex discipulis suis
et ait illis ite in castellum quod est contra vos et statim introeuntes illuc invenietis pullum ligatum super quem nemo adhuc hominum sedit solvite illum et adducite
et si quis vobis dixerit quid facitis dicite quia Domino necessarius est et continuo illum dimittet huc
et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio et solvunt eum
et quidam de illic stantibus dicebant illis quid facitis solventes pullum
qui dixerunt eis sicut praeceperat illis Iesus et dimiserunt eis
et duxerunt pullum ad Iesum et inponunt illi vestimenta sua et sedit super eo
multi autem vestimenta sua straverunt in via alii autem frondes caedebant de arboribus et sternebant in via
et qui praeibant et qui sequebantur clamabant dicentes osanna benedictus qui venit in nomine Domini
benedictum quod venit regnum patris nostri David osanna in excelsis
et introivit Hierosolyma in templum et circumspectis omnibus cum iam vespera esset hora exivit in Bethania cum duodecim<CM>
et alia die cum exirent a Bethania esuriit
cumque vidisset a longe ficum habentem folia venit si quid forte inveniret in ea et cum venisset ad eam nihil invenit praeter folia non enim erat tempus ficorum
et respondens dixit ei iam non amplius in aeternum quisquam fructum ex te manducet et audiebant discipuli eius
et veniunt Hierosolymam et cum introisset templum coepit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit
et non sinebat ut quisquam vas transferret per templum
et docebat dicens eis non scriptum est quia domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus vos autem fecistis eam speluncam latronum
quo audito principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent timebant enim eum quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius
et cum vespera facta esset egrediebatur de civitate
et cum mane transirent viderunt ficum aridam factam a radicibus
et recordatus Petrus dicit ei rabbi ecce ficus cui maledixisti aruit
et respondens Iesus ait illis habete fidem Dei
amen dico vobis quicumque dixerit huic monti tollere et mittere in mare et non haesitaverit in corde suo sed crediderit quia quodcumque dixerit fiat fiet ei
propterea dico vobis omnia quaecumque orantes petitis credite quia accipietis et veniet vobis
et cum stabitis ad orandum dimittite si quid habetis adversus aliquem ut et Pater vester qui in caelis est dimittat vobis peccata vestra
quod si vos non dimiseritis nec Pater vester qui in caelis est dimittet vobis peccata vestra<CM>
et veniunt rursus Hierosolymam et cum ambularet in templo accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores
et dicunt illi in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem ut ista facias
Iesus autem respondens ait illis interrogabo vos et ego unum verbum et respondete mihi et dicam vobis in qua potestate haec faciam
baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus respondete mihi
at illi cogitabant secum dicentes si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis ei
sed dicemus ex hominibus timebant populum omnes enim habebant Iohannem quia vere propheta esset
et respondentes dicunt Iesu nescimus respondens Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam<CM>
et coepit illis in parabolis loqui vineam pastinavit homo et circumdedit sepem et fodit lacum et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est
et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineae
qui adprehensum eum ceciderunt et dimiserunt vacuum
et iterum misit ad illos alium servum et illum capite vulneraverunt et contumeliis adfecerunt
et rursum alium misit et illum occiderunt et plures alios quosdam caedentes alios vero occidentes
adhuc ergo unum habens filium carissimum et illum misit ad eos novissimum dicens quia reverebuntur filium meum
coloni autem dixerunt ad invicem hic est heres venite occidamus eum et nostra erit hereditas
et adprehendentes eum occiderunt et eiecerunt extra vineam
quid ergo faciet dominus vineae veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis
nec scripturam hanc legistis lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli
a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris
et quaerebant eum tenere et timuerunt turbam cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit et relicto eo abierunt<CM>
et mittunt ad eum quosdam ex Pharisaeis et Herodianis ut eum caperent in verbo
qui venientes dicunt ei magister scimus quoniam verax es et non curas quemquam nec enim vides in faciem hominis sed in veritate viam Dei doces licet dari tributum Caesari an non dabimus
qui sciens versutiam eorum ait illis quid me temptatis adferte mihi denarium ut videam
at illi adtulerunt et ait illis cuius est imago haec et inscriptio dicunt illi Caesaris
respondens autem Iesus dixit illis reddite igitur quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo et mirabantur super eo<CM>
et venerunt ad eum Sadducaei qui dicunt resurrectionem non esse et interrogabant eum dicentes
magister Moses nobis scripsit ut si cuius frater mortuus fuerit et dimiserit uxorem et filios non reliquerit accipiat frater eius uxorem ipsius et resuscitet semen fratri suo
septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est non relicto semine
et secundus accepit eam et mortuus est et nec iste reliquit semen et tertius similiter
et acceperunt eam similiter septem et non reliquerunt semen novissima omnium defuncta est et mulier
in resurrectione ergo cum resurrexerint cuius de his erit uxor septem enim habuerunt eam uxorem
et respondens Iesus ait illis non ideo erratis non scientes scripturas neque virtutem Dei
cum enim a mortuis resurrexerint neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli in caelis
de mortuis autem quod resurgant non legistis in libro Mosi super rubum quomodo dixerit illi Deus inquiens ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob
non est Deus mortuorum sed vivorum vos ergo multum erratis<CM>
et accessit unus de scribis qui audierat illos conquirentes et videns quoniam bene illis responderit interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum
Iesus autem respondit ei quia primum omnium mandatum est audi Israhel Dominus Deus noster Deus unus est
et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua hoc est primum mandatum
secundum autem simile illi diliges proximum tuum tamquam te ipsum maius horum aliud mandatum non est
et ait illi scriba bene magister in veritate dixisti quia unus est et non est alius praeter eum
et ut diligatur ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota anima et ex tota fortitudine et diligere proximum tamquam se ipsum maius est omnibus holocaustomatibus et sacrificiis
Iesus autem videns quod sapienter respondisset dixit illi non es longe a regno Dei et nemo iam audebat eum interrogare<CM>
et respondens Iesus dicebat docens in templo quomodo dicunt scribae Christum Filium esse David
ipse enim David dicit in Spiritu Sancto dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
ipse ergo David dicit eum Dominum et unde est filius eius et multa turba eum libenter audivit
et dicebat eis in doctrina sua cavete a scribis qui volunt in stolis ambulare et salutari in foro
et in primis cathedris sedere in synagogis et primos discubitus in cenis
qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis hii accipient prolixius iudicium<CM>
et sedens Iesus contra gazofilacium aspiciebat quomodo turba iactaret aes in gazofilacium et multi divites iactabant multa
cum venisset autem una vidua pauper misit duo minuta quod est quadrans
et convocans discipulos suos ait illis amen dico vobis quoniam vidua haec pauper plus omnibus misit qui miserunt in gazofilacium
omnes enim ex eo quod abundabat illis miserunt haec vero de penuria sua omnia quae habuit misit totum victum suum<CM>
et cum egrederetur de templo ait illi unus ex discipulis suis magister aspice quales lapides et quales structurae
et respondens Iesus ait illi vides has omnes magnas aedificationes non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur
et cum sederet in montem Olivarum contra templum interrogabant eum separatim Petrus et Iacobus et Iohannes et Andreas
dic nobis quando ista fient et quod signum erit quando haec omnia incipient consummari<CM>
et respondens Iesus coepit dicere illis videte ne quis vos seducat
multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et multos seducent
cum audieritis autem bella et opiniones bellorum ne timueritis oportet enim fieri sed nondum finis
exsurget autem gens super gentem et regnum super regnum et erunt terraemotus per loca et fames initium dolorum haec
videte autem vosmet ipsos tradent enim vos conciliis et in synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illis
et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium
et cum duxerint vos tradentes nolite praecogitare quid loquamini sed quod datum vobis fuerit in illa hora id loquimini non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus
tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et consurgent filii in parentes et morte adficient eos
et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem sustinuerit in finem hic salvus erit<CM>
cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet qui legit intellegat tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes
et qui super tectum ne descendat in domum nec introeat ut tollat quid de domo sua
et qui in agro erit non revertatur retro tollere vestimentum suum
vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus
orate vero ut hieme non fiant
erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturae quam condidit Deus usque nunc neque fient
et nisi breviasset Dominus dies non fuisset salva omnis caro sed propter electos quos elegit breviavit dies
et tunc si quis vobis dixerit ecce hic est Christus ecce illic ne credideritis
exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa et portenta ad seducendos si potest fieri etiam electos
vos ergo videte ecce praedixi vobis omnia<CM>
sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur et luna non dabit splendorem suum
et erunt stellae caeli decidentes et virtutes quae sunt in caelis movebuntur
et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria
et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos a quattuor ventis a summo terrae usque ad summum caeli<CM>
a ficu autem discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et nata fuerint folia cognoscitis quia in proximo sit aestas
sic et vos cum videritis haec fieri scitote quod in proximo sit in ostiis
amen dico vobis quoniam non transiet generatio haec donec omnia ista fiant
caelum et terra transibunt verba autem mea non transibunt
de die autem illo vel hora nemo scit neque angeli in caelo neque Filius nisi Pater
videte vigilate et orate nescitis enim quando tempus sit
sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem cuiusque operis et ianitori praecipiat ut vigilet
vigilate ergo nescitis enim quando dominus domus veniat sero an media nocte an galli cantu an mane
ne cum venerit repente inveniat vos dormientes
quod autem vobis dico omnibus dico vigilate<CM>
erat autem pascha et azyma post biduum et quaerebant summi sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent et occiderent
dicebant enim non in die festo ne forte tumultus fieret populi
et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi et fracto alabastro effudit super caput eius
erant autem quidam indigne ferentes intra semet ipsos et dicentes ut quid perditio ista unguenti facta est
poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus et fremebant in eam
Iesus autem dixit sinite eam quid illi molesti estis bonum opus operata est in me
semper enim pauperes habetis vobiscum et cum volueritis potestis illis benefacere me autem non semper habetis
quod habuit haec fecit praevenit unguere corpus meum in sepulturam
amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit evangelium istud in universum mundum et quod fecit haec narrabitur in memoriam eius
et Iudas Scariotis unus de duodecim abiit ad summos sacerdotes ut proderet eum illis
qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos et quaerebat quomodo illum oportune traderet<CM>
et primo die azymorum quando pascha immolabant dicunt ei discipuli quo vis eamus et paremus tibi ut manduces pascha
et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis ite in civitatem et occurret vobis homo laguenam aquae baiulans sequimini eum
et quocumque introierit dicite domino domus quia magister dicit ubi est refectio mea ubi pascha cum discipulis meis manducem
et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum et illic parate nobis
et abierunt discipuli eius et venerunt in civitatem et invenerunt sicut dixerat illis et praeparaverunt pascha
vespere autem facto venit cum duodecim
et discumbentibus eis et manducantibus ait Iesus amen dico vobis quia unus ex vobis me tradet qui manducat mecum
at illi coeperunt contristari et dicere ei singillatim numquid ego
qui ait illis unus ex duodecim qui intinguit mecum in catino
et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum ei si non esset natus homo ille
et manducantibus illis accepit Iesus panem et benedicens fregit et dedit eis et ait sumite hoc est corpus meum
et accepto calice gratias agens dedit eis et biberunt ex illo omnes
et ait illis hic est sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur
amen dico vobis quod iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam novum in regno Dei
et hymno dicto exierunt in montem Olivarum
et ait eis Iesus omnes scandalizabimini in nocte ista quia scriptum est percutiam pastorem et dispergentur oves
sed posteaquam resurrexero praecedam vos in Galilaeam
Petrus autem ait ei et si omnes scandalizati fuerint sed non ego
et ait illi Iesus amen dico tibi quia tu hodie in nocte hac priusquam bis gallus vocem dederit ter me es negaturus
at ille amplius loquebatur et si oportuerit me simul conmori tibi non te negabo similiter autem et omnes dicebant<CM>
et veniunt in praedium cui nomen Gethsemani et ait discipulis suis sedete hic donec orem
et adsumit Petrum et Iacobum et Iohannem secum et coepit pavere et taedere
et ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate
et cum processisset paululum procidit super terram et orabat ut si fieri posset transiret ab eo hora
et dixit Abba Pater omnia possibilia tibi sunt transfer calicem hunc a me sed non quod ego volo sed quod tu
et venit et invenit eos dormientes et ait Petro Simon dormis non potuisti una hora vigilare
vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus caro vero infirma
et iterum abiens oravit eundem sermonem dicens
et reversus denuo invenit eos dormientes erant enim oculi illorum ingravati et ignorabant quid responderent ei
et venit tertio et ait illis dormite iam et requiescite sufficit venit hora ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum
surgite eamus ecce qui me tradit prope est<CM>
et adhuc eo loquente venit Iudas Scarioth unus ex duodecim et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et a scribis et a senioribus
dederat autem traditor eius signum eis dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum et ducite
et cum venisset statim accedens ad eum ait rabbi et osculatus est eum
at illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum
unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam
et respondens Iesus ait illis tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis conprehendere me
cotidie eram apud vos in templo docens et non me tenuistis sed ut adimpleantur scripturae
tunc discipuli eius relinquentes eum omnes fugerunt
adulescens autem quidam sequebatur illum amictus sindone super nudo et tenuerunt eum
at ille reiecta sindone nudus profugit ab eis<CM>
et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem et conveniunt omnes sacerdotes et scribae et seniores
Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem
summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversum Iesum testimonium ut eum morti traderent nec inveniebant
multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum et convenientia testimonia non erant
et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes
quoniam nos audivimus eum dicentem ego dissolvam templum hoc manufactum et per triduum aliud non manufactum aedificabo
et non erat conveniens testimonium illorum
et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens non respondes quicquam ad ea quae tibi obiciuntur ab his
ille autem tacebat et nihil respondit rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei tu es Christus Filius Benedicti
Iesus autem dixit illi ego sum et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli
summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait quid adhuc desideramus testes
audistis blasphemiam quid vobis videtur qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis
et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum caedere et dicere ei prophetiza et ministri alapis eum caedebant<CM>
et cum esset Petrus in atrio deorsum venit una ex ancillis summi sacerdotis
et cum vidisset Petrum calefacientem se aspiciens illum ait et tu cum Iesu Nazareno eras
at ille negavit dicens neque scio neque novi quid dicas et exiit foras ante atrium et gallus cantavit
rursus autem cum vidisset illum ancilla coepit dicere circumstantibus quia hic ex illis est
at ille iterum negavit et post pusillum rursus qui adstabant dicebant Petro vere ex illis es nam et Galilaeus es
ille autem coepit anathematizare et iurare quia nescio hominem istum quem dicitis
et statim iterum gallus cantavit et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Iesus priusquam gallus cantet bis ter me negabis et coepit flere<CM>
et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis et universo concilio vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato
et interrogavit eum Pilatus tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait illi tu dicis
et accusabant eum summi sacerdotes in multis
Pilatus autem rursum interrogavit eum dicens non respondes quicquam vide in quantis te accusant
Iesus autem amplius nihil respondit ita ut miraretur Pilatus
per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis quemcumque petissent
erat autem qui dicebatur Barabbas qui cum seditiosis erat vinctus qui in seditione fecerant homicidium
et cum ascendisset turba coepit rogare sicut semper faciebat illis
Pilatus autem respondit eis et dixit vultis dimittam vobis regem Iudaeorum
sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes
pontifices autem concitaverunt turbam ut magis Barabban dimitteret eis
Pilatus autem iterum respondens ait illis quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum
at illi iterum clamaverunt crucifige eum
Pilatus vero dicebat eis quid enim mali fecit at illi magis clamabant crucifige eum<CM>
Pilatus autem volens populo satisfacere dimisit illis Barabban et tradidit Iesum flagellis caesum ut crucifigeretur
milites autem duxerunt eum intro in atrium praetorii et convocant totam cohortem
et induunt eum purpuram et inponunt ei plectentes spineam coronam
et coeperunt salutare eum have rex Iudaeorum
et percutiebant caput eius harundine et conspuebant eum et ponentes genua adorabant eum
et postquam inluserunt ei exuerunt illum purpuram et induerunt eum vestimentis suis et educunt illum ut crucifigerent eum
et angariaverunt praetereuntem quempiam Simonem Cyreneum venientem de villa patrem Alexandri et Rufi ut tolleret crucem eius<CM>
et perducunt illum in Golgotha locum quod est interpretatum Calvariae locus
et dabant ei bibere murratum vinum et non accepit
et crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius mittentes sortem super eis quis quid tolleret
erat autem hora tertia et crucifixerunt eum
et erat titulus causae eius inscriptus rex Iudaeorum
et cum eo crucifigunt duos latrones unum a dextris et alium a sinistris eius
et adimpleta est scriptura quae dicit et cum iniquis reputatus est
et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes va qui destruit templum et in tribus diebus aedificat
salvum fac temet ipsum descendens de cruce
similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere
Christus rex Israhel descendat nunc de cruce ut videamus et credamus et qui cum eo crucifixi erant conviciabantur ei<CM>
et facta hora sexta tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam
et hora nona exclamavit Iesus voce magna dicens Heloi Heloi lama sabacthani quod est interpretatum Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me
et quidam de circumstantibus audientes dicebant ecce Heliam vocat
currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens sinite videamus si veniat Helias ad deponendum eum
Iesus autem emissa voce magna exspiravit
et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum
videns autem centurio qui ex adverso stabat quia sic clamans exspirasset ait vere homo hic Filius Dei erat
erant autem et mulieres de longe aspicientes inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater et Salome
et cum esset in Galilaea sequebantur eum et ministrabant ei et aliae multae quae simul cum eo ascenderant Hierosolyma<CM>
et cum iam sero esset factum quia erat parasceve quod est ante sabbatum
venit Ioseph ab Arimathia nobilis decurio qui et ipse erat expectans regnum Dei et audacter introiit ad Pilatum et petiit corpus Iesu
Pilatus autem mirabatur si iam obisset et accersito centurione interrogavit eum si iam mortuus esset
et cum cognovisset a centurione donavit corpus Ioseph
Ioseph autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra et advolvit lapidem ad ostium monumenti
Maria autem Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant ubi poneretur<CM>
et cum transisset sabbatum Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata ut venientes unguerent eum
et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum orto iam sole
et dicebant ad invicem quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti
et respicientes vident revolutum lapidem erat quippe magnus valde
et introeuntes in monumento viderunt iuvenem sedentem in dextris coopertum stola candida et obstipuerunt
qui dicit illis nolite expavescere Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum surrexit non est hic ecce locus ubi posuerunt eum
sed ite et dicite discipulis eius et Petro quia praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis sicut dixit vobis
at illae exeuntes fugerunt de monumento invaserat enim eas tremor et pavor et nemini quicquam dixerunt timebant enim<CM>
surgens autem mane prima sabbati apparuit primo Mariae Magdalenae de qua eiecerat septem daemonia
illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus
et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea non crediderunt
post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam
et illi euntes nuntiaverunt ceteris nec illis crediderunt<CM>
novissime recumbentibus illis undecim apparuit et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant
et dixit eis euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae
qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit qui vero non crediderit condemnabitur
signa autem eos qui crediderint haec sequentur in nomine meo daemonia eicient linguis loquentur novis
serpentes tollent et si mortiferum quid biberint non eos nocebit super aegrotos manus inponent et bene habebunt<CM>
et Dominus quidem postquam locutus est eis adsumptus est in caelum et sedit a dextris Dei
illi autem profecti praedicaverunt ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis<CM>
quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem quae in nobis conpletae sunt rerum
sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis
visum est et mihi adsecuto a principio omnibus diligenter ex ordine tibi scribere optime Theophile
ut cognoscas eorum verborum de quibus eruditus es veritatem<CM>
fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zaccharias de vice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth
erant autem iusti ambo ante Deum incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querella
et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent in diebus suis
factum est autem cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum
secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum Domini
et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi
apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi
et Zaccharias turbatus est videns et timor inruit super eum
ait autem ad illum angelus ne timeas Zaccharia quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen eius Iohannem
et erit gaudium tibi et exultatio et multi in nativitate eius gaudebunt
erit enim magnus coram Domino et vinum et sicera non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae
et multos filiorum Israhel convertet ad Dominum Deum ipsorum
et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Heliae ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum parare Domino plebem perfectam
et dixit Zaccharias ad angelum unde hoc sciam ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis
et respondens angelus dixit ei ego sum Gabrihel qui adsto ante Deum et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare
et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant pro eo quod non credidisti verbis meis quae implebuntur in tempore suo
et erat plebs expectans Zacchariam et mirabantur quod tardaret ipse in templo
egressus autem non poterat loqui ad illos et cognoverunt quod visionem vidisset in templo et ipse erat innuens illis et permansit mutus
et factum est ut impleti sunt dies officii eius abiit in domum suam
post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens
quia sic mihi fecit Dominus in diebus quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines<CM>
in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a Deo in civitatem Galilaeae cui nomen Nazareth
ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Ioseph de domo David et nomen virginis Maria
et ingressus angelus ad eam dixit have gratia plena Dominus tecum benedicta tu in mulieribus
quae cum vidisset turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio
et ait angelus ei ne timeas Maria invenisti enim gratiam apud Deum
ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum
hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius
et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis
dixit autem Maria ad angelum quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco
et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei
et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua et hic mensis est sextus illi quae vocatur sterilis
quia non erit inpossibile apud Deum omne verbum
dixit autem Maria ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum et discessit ab illa angelus<CM>
exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iuda
et intravit in domum Zacchariae et salutavit Elisabeth
et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth exultavit infans in utero eius et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth
et exclamavit voce magna et dixit benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui
et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me
ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis exultavit in gaudio infans in utero meo
et beata quae credidit quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a Domino
et ait Maria magnificat anima mea Dominum
et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo
quia respexit humilitatem ancillae suae ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes
quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen eius
et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum
fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos mente cordis sui
deposuit potentes de sede et exaltavit humiles
esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes
suscepit Israhel puerum suum memorari misericordiae
sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini eius in saecula
mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam<CM>
Elisabeth autem impletum est tempus pariendi et peperit filium
et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa et congratulabantur ei
et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius Zacchariam
et respondens mater eius dixit nequaquam sed vocabitur Iohannes
et dixerunt ad illam quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine
innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum
et postulans pugillarem scripsit dicens Iohannes est nomen eius et mirati sunt universi
apertum est autem ilico os eius et lingua eius et loquebatur benedicens Deum
et factus est timor super omnes vicinos eorum et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec
et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes quid putas puer iste erit etenim manus Domini erat cum illo<CM>
et Zaccharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens
benedictus Deus Israhel quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae
et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui
sicut locutus est per os sanctorum qui a saeculo sunt prophetarum eius
salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos
ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti
iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum
daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi
in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris
et tu puer propheta Altissimi vocaberis praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius
ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum
per viscera misericordiae Dei nostri in quibus visitavit nos oriens ex alto
inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis
puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israhel<CM>
factum est autem in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis
haec descriptio prima facta est praeside Syriae Cyrino
et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem
ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam civitatem David quae vocatur Bethleem eo quod esset de domo et familia David
ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnate
factum est autem cum essent ibi impleti sunt dies ut pareret
et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio quia non erat eis locus in diversorio<CM>
et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum
et ecce angelus Domini stetit iuxta illos et claritas Dei circumfulsit illos et timuerunt timore magno
et dixit illis angelus nolite timere ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo
quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus in civitate David
et hoc vobis signum invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio
et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium
gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonae voluntatis
et factum est ut discesserunt ab eis angeli in caelum pastores loquebantur ad invicem transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis
et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio
videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc
et omnes qui audierunt mirati sunt et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos
Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo
et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant sicut dictum est ad illos<CM>
et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur vocatum est nomen eius Iesus quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur
et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Mosi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino
sicut scriptum est in lege Domini quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur
et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum aut duos pullos columbarum<CM>
et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israhel et Spiritus Sanctus erat in eo
et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini
et venit in Spiritu in templum et cum inducerent puerum Iesum parentes eius ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo
et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit
nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace
quia viderunt oculi mei salutare tuum
quod parasti ante faciem omnium populorum
lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israhel
et erat pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo
et benedixit illis Symeon et dixit ad Mariam matrem eius ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israhel et in signum cui contradicetur
et tuam ipsius animam pertransiet gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes
et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua
et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor quae non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die
et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Hierusalem
et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth
puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia et gratia Dei erat in illo<CM>
et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem in die sollemni paschae
et cum factus esset annorum duodecim ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi
consummatisque diebus cum redirent remansit puer Iesus in Hierusalem et non cognoverunt parentes eius
existimantes autem illum esse in comitatu venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos
et non invenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eum
et factum est post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum audientem illos et interrogantem
stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis eius
et videntes admirati sunt et dixit mater eius ad illum fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te
et ait ad illos quid est quod me quaerebatis nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse
et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos
et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo
et Iesus proficiebat sapientia aetate et gratia apud Deum et homines<CM>
anno autem quintodecimo imperii Tiberii Caesaris procurante Pontio Pilato Iudaeam tetrarcha autem Galilaeae Herode Philippo autem fratre eius tetrarcha Itureae et Trachonitidis regionis et Lysania Abilinae tetrarcha
sub principibus sacerdotum Anna et Caiapha factum est verbum Dei super Iohannem Zacchariae filium in deserto
et venit in omnem regionem Iordanis praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum
sicut scriptum est in libro sermonum Esaiae prophetae vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius
omnis vallis implebitur et omnis mons et collis humiliabitur et erunt prava in directa et aspera in vias planas
et videbit omnis caro salutare Dei
dicebat ergo ad turbas quae exiebant ut baptizarentur ab ipso genimina viperarum quis ostendit vobis fugere a ventura ira
facite ergo fructus dignos paenitentiae et ne coeperitis dicere patrem habemus Abraham dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae
iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor non faciens fructum exciditur et in ignem mittitur
et interrogabant eum turbae dicentes quid ergo faciemus
respondens autem dicebat illis qui habet duas tunicas det non habenti et qui habet escas similiter faciat
venerunt autem et publicani ut baptizarentur et dixerunt ad illum magister quid faciemus
at ille dixit ad eos nihil amplius quam quod constitutum est vobis faciatis
interrogabant autem eum et milites dicentes quid faciemus et nos et ait illis neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris<CM>
existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Iohanne ne forte ipse esset Christus
respondit Iohannes dicens omnibus ego quidem aqua baptizo vos venit autem fortior me cuius non sum dignus solvere corrigiam calciamentorum eius ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni
cuius ventilabrum in manu eius et purgabit aream suam et congregabit triticum in horreum suum paleas autem conburet igni inextinguibili
multa quidem et alia exhortans evangelizabat populum
Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis quae fecit Herodes
adiecit et hoc supra omnia et inclusit Iohannem in carcere<CM>
factum est autem cum baptizaretur omnis populus et Iesu baptizato et orante apertum est caelum
et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum et vox de caelo facta est tu es Filius meus dilectus in te conplacuit mihi
et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur filius Ioseph qui fuit Heli
qui fuit Matthat qui fuit Levi qui fuit Melchi qui fuit Iannae qui fuit Ioseph
qui fuit Matthathiae qui fuit Amos qui fuit Naum qui fuit Esli qui fuit Naggae
qui fuit Maath qui fuit Matthathiae qui fuit Semei qui fuit Iosech qui fuit Ioda
qui fuit Iohanna qui fuit Resa qui fuit Zorobabel qui fuit Salathihel qui fuit Neri
qui fuit Melchi qui fuit Addi qui fuit Cosam qui fuit Helmadam qui fuit Her
qui fuit Iesu qui fuit Eliezer qui fuit Iorim qui fuit Matthat qui fuit Levi
qui fuit Symeon qui fuit Iuda qui fuit Ioseph qui fuit Iona qui fuit Eliachim
qui fuit Melea qui fuit Menna qui fuit Matthata qui fuit Nathan qui fuit David
qui fuit Iesse qui fuit Obed qui fuit Booz qui fuit Salmon qui fuit Naasson
qui fuit Aminadab qui fuit Aram qui fuit Esrom qui fuit Phares qui fuit Iudae
qui fuit Iacob qui fuit Isaac qui fuit Abraham qui fuit Thare qui fuit Nachor
qui fuit Seruch qui fuit Ragau qui fuit Phalec qui fuit Eber qui fuit Sale
qui fuit Cainan qui fuit Arfaxat qui fuit Sem qui fuit Noe qui fuit Lamech
qui fuit Mathusalae qui fuit Enoch qui fuit Iared qui fuit Malelehel qui fuit Cainan
qui fuit Enos qui fuit Seth qui fuit Adam qui fuit Dei<CM>
Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane et agebatur in Spiritu in desertum
diebus quadraginta et temptabatur a diabolo et nihil manducavit in diebus illis et consummatis illis esuriit
dixit autem illi diabolus si Filius Dei es dic lapidi huic ut panis fiat
et respondit ad illum Iesus scriptum est quia non in pane solo vivet homo sed in omni verbo Dei
et duxit illum diabolus et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis
et ait ei tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum quia mihi tradita sunt et cui volo do illa
tu ergo si adoraveris coram me erunt tua omnia
et respondens Iesus dixit illi scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies
et duxit illum in Hierusalem et statuit eum supra pinnam templi et dixit illi si Filius Dei es mitte te hinc deorsum
scriptum est enim quod angelis suis mandabit de te ut conservent te
et quia in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum
et respondens Iesus ait illi dictum est non temptabis Dominum Deum tuum
et consummata omni temptatione diabolus recessit ab illo usque ad tempus<CM>
et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam et fama exiit per universam regionem de illo
et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus
et venit Nazareth ubi erat nutritus et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere
et traditus est illi liber prophetae Esaiae et ut revolvit librum invenit locum ubi scriptum erat
Spiritus Domini super me propter quod unxit me evangelizare pauperibus misit me
praedicare captivis remissionem et caecis visum dimittere confractos in remissionem praedicare annum Domini acceptum et diem retributionis
et cum plicuisset librum reddidit ministro et sedit et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum
coepit autem dicere ad illos quia hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris
et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae quae procedebant de ore ipsius et dicebant nonne hic filius est Ioseph
et ait illis utique dicetis mihi hanc similitudinem medice cura te ipsum quanta audivimus facta in Capharnaum fac et hic in patria tua
ait autem amen dico vobis quia nemo propheta acceptus est in patria sua
in veritate dico vobis multae viduae erant in diebus Heliae in Israhel quando clusum est caelum annis tribus et mensibus sex cum facta est fames magna in omni terra
et ad nullam illarum missus est Helias nisi in Sareptha Sidoniae ad mulierem viduam
et multi leprosi erant in Israhel sub Heliseo propheta et nemo eorum mundatus est nisi Neman Syrus
et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientes
et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis supra quem civitas illorum erat aedificata ut praecipitarent eum
ipse autem transiens per medium illorum ibat<CM>
et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae ibique docebat illos sabbatis
et stupebant in doctrina eius quia in potestate erat sermo ipsius
et in synagoga erat homo habens daemonium inmundum et exclamavit voce magna
dicens sine quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio te qui sis Sanctus Dei
et increpavit illi Iesus dicens obmutesce et exi ab illo et cum proiecisset illum daemonium in medium exiit ab illo nihilque illum nocuit
et factus est pavor in omnibus et conloquebantur ad invicem dicentes quod est hoc verbum quia in potestate et virtute imperat inmundis spiritibus et exeunt
et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis
surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus et rogaverunt illum pro ea
et stans super illam imperavit febri et dimisit illam et continuo surgens ministrabat illis
cum sol autem occidisset omnes qui habebant infirmos variis languoribus ducebant illos ad eum at ille singulis manus inponens curabat eos
exiebant autem etiam daemonia a multis clamantia et dicentia quia tu es Filius Dei et increpans non sinebat ea loqui quia sciebant ipsum esse Christum
facta autem die egressus ibat in desertum locum et turbae requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum ne discederet ab eis
quibus ille ait quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei quia ideo missus sum
et erat praedicans in synagogis Galilaeae<CM>
factum est autem cum turbae inruerent in eum ut audirent verbum Dei et ipse stabat secus stagnum Gennesareth
et vidit duas naves stantes secus stagnum piscatores autem descenderant et lavabant retia
ascendens autem in unam navem quae erat Simonis rogavit eum a terra reducere pusillum et sedens docebat de navicula turbas
ut cessavit autem loqui dixit ad Simonem duc in altum et laxate retia vestra in capturam
et respondens Simon dixit illi praeceptor per totam noctem laborantes nihil cepimus in verbo autem tuo laxabo rete
et cum hoc fecissent concluserunt piscium multitudinem copiosam rumpebatur autem rete eorum
et annuerunt sociis qui erant in alia navi ut venirent et adiuvarent eos et venerunt et impleverunt ambas naviculas ita ut mergerentur
quod cum videret Simon Petrus procidit ad genua Iesu dicens exi a me quia homo peccator sum Domine
stupor enim circumdederat eum et omnes qui cum illo erant in captura piscium quam ceperant
similiter autem Iacobum et Iohannem filios Zebedaei qui erant socii Simonis et ait ad Simonem Iesus noli timere ex hoc iam homines eris capiens
et subductis ad terram navibus relictis omnibus secuti sunt illum<CM>
et factum est cum esset in una civitatum et ecce vir plenus lepra et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum dicens Domine si vis potes me mundare
et extendens manum tetigit illum dicens volo mundare et confestim lepra discessit ab illo
et ipse praecepit illi ut nemini diceret sed vade ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua sicut praecepit Moses in testimonium illis
perambulabat autem magis sermo de illo et conveniebant turbae multae ut audirent et curarentur ab infirmitatibus suis
ipse autem secedebat in deserto et orabat<CM>
et factum est in una dierum et ipse sedebat docens et erant Pharisaei sedentes et legis doctores qui venerant ex omni castello Galilaeae et Iudaeae et Hierusalem et virtus erat Domini ad sanandum eos
et ecce viri portantes in lecto hominem qui erat paralyticus et quaerebant eum inferre et ponere ante eum
et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba ascenderunt supra tectum per tegulas submiserunt illum cum lecto in medium ante Iesum
quorum fidem ut vidit dixit homo remittuntur tibi peccata tua
et coeperunt cogitare scribae et Pharisaei dicentes quis est hic qui loquitur blasphemias quis potest dimittere peccata nisi solus Deus
ut cognovit autem Iesus cogitationes eorum respondens dixit ad illos quid cogitatis in cordibus vestris
quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata an dicere surge et ambula
ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata ait paralytico tibi dico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam
et confestim surgens coram illis tulit in quo iacebat et abiit in domum suam magnificans Deum
et stupor adprehendit omnes et magnificabant Deum et repleti sunt timore dicentes quia vidimus mirabilia hodie<CM>
et post haec exiit et vidit publicanum nomine Levi sedentem ad teloneum et ait illi sequere me
et relictis omnibus surgens secutus est eum
et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua et erat turba multa publicanorum et aliorum qui cum illis erant discumbentes
et murmurabant Pharisaei et scribae eorum dicentes ad discipulos eius quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis
et respondens Iesus dixit ad illos non egent qui sani sunt medico sed qui male habent
non veni vocare iustos sed peccatores in paenitentiam
at illi dixerunt ad eum quare discipuli Iohannis ieiunant frequenter et obsecrationes faciunt similiter et Pharisaeorum tui autem edunt et bibunt
quibus ipse ait numquid potestis filios sponsi dum cum illis est sponsus facere ieiunare
venient autem dies et cum ablatus fuerit ab illis sponsus tunc ieiunabunt in illis diebus
dicebat autem et similitudinem ad illos quia nemo commissuram a vestimento novo inmittit in vestimentum vetus alioquin et novum rumpit et veteri non convenit commissura a novo
et nemo mittit vinum novum in utres veteres alioquin rumpet vinum novum utres et ipsum effundetur et utres peribunt
sed vinum novum in utres novos mittendum est et utraque conservantur
et nemo bibens vetus statim vult novum dicit enim vetus melius est<CM>
factum est autem in sabbato secundoprimo cum transiret per sata vellebant discipuli eius spicas et manducabant confricantes manibus
quidam autem Pharisaeorum dicebant illis quid facitis quod non licet in sabbatis
et respondens Iesus ad eos dixit nec hoc legistis quod fecit David cum esurisset ipse et qui cum eo erant
quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his qui cum ipso erant quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus
et dicebat illis quia dominus est Filius hominis etiam sabbati
factum est autem et in alio sabbato ut intraret in synagogam et doceret et erat ibi homo et manus eius dextra erat arida
observabant autem scribae et Pharisaei si in sabbato curaret ut invenirent accusare illum
ipse vero sciebat cogitationes eorum et ait homini qui habebat manum aridam surge et sta in medium et surgens stetit
ait autem ad illos Iesus interrogo vos si licet sabbato bene facere an male animam salvam facere an perdere
et circumspectis omnibus dixit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus eius
ipsi autem repleti sunt insipientia et conloquebantur ad invicem quidnam facerent Iesu<CM>
factum est autem in illis diebus exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei
et cum dies factus esset vocavit discipulos suos et elegit duodecim ex ipsis quos et apostolos nominavit
Simonem quem cognominavit Petrum et Andream fratrem eius Iacobum et Iohannem Philippum et Bartholomeum
Mattheum et Thomam Iacobum Alphei et Simonem qui vocatur Zelotes
Iudam Iacobi et Iudam Scarioth qui fuit proditor
et descendens cum illis stetit in loco campestri et turba discipulorum eius et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et Hierusalem et maritimae Tyri et Sidonis
qui venerunt ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis et qui vexabantur ab spiritibus inmundis curabantur
et omnis turba quaerebant eum tangere quia virtus de illo exiebat et sanabat omnes<CM>
et ipse elevatis oculis in discipulos suos dicebat beati pauperes quia vestrum est regnum Dei
beati qui nunc esuritis quia saturabimini beati qui nunc fletis quia ridebitis
beati eritis cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis
gaudete in illa die et exultate ecce enim merces vestra multa in caelo secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum
verumtamen vae vobis divitibus quia habetis consolationem vestram
vae vobis qui saturati estis quia esurietis vae vobis qui ridetis nunc quia lugebitis et flebitis
vae cum bene vobis dixerint omnes homines secundum haec faciebant prophetis patres eorum<CM>
sed vobis dico qui auditis diligite inimicos vestros benefacite his qui vos oderunt
benedicite maledicentibus vobis orate pro calumniantibus vos
ei qui te percutit in maxillam praebe et alteram et ab eo qui aufert tibi vestimentum etiam tunicam noli prohibere
omni autem petenti te tribue et qui aufert quae tua sunt ne repetas
et prout vultis ut faciant vobis homines et vos facite illis similiter
et si diligitis eos qui vos diligunt quae vobis est gratia nam et peccatores diligentes se diligunt
et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt quae vobis est gratia siquidem et peccatores hoc faciunt
et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere quae gratia est vobis nam et peccatores peccatoribus fenerantur ut recipiant aequalia
verumtamen diligite inimicos vestros et benefacite et mutuum date nihil desperantes et erit merces vestra multa et eritis filii Altissimi quia ipse benignus est super ingratos et malos
estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est<CM>
nolite iudicare et non iudicabimini nolite condemnare et non condemnabimini dimittite et dimittemini
date et dabitur vobis mensuram bonam confersam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum eadem quippe mensura qua mensi fueritis remetietur vobis
dicebat autem illis et similitudinem numquid potest caecus caecum ducere nonne ambo in foveam cadent
non est discipulus super magistrum perfectus autem omnis erit sicut magister eius
quid autem vides festucam in oculo fratris tui trabem autem quae in oculo tuo est non consideras
et quomodo potes dicere fratri tuo frater sine eiciam festucam de oculo tuo ipse in oculo tuo trabem non videns hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui
non est enim arbor bona quae facit fructus malos neque arbor mala faciens fructum bonum
unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur neque enim de spinis colligunt ficus neque de rubo vindemiant uvam
bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum et malus homo de malo profert malum ex abundantia enim cordis os loquitur
quid autem vocatis me Domine Domine et non facitis quae dico
omnis qui venit ad me et audit sermones meos et facit eos ostendam vobis cui similis est
similis est homini aedificanti domum qui fodit in altum et posuit fundamenta supra petram inundatione autem facta inlisum est flumen domui illi et non potuit eam movere fundata enim erat supra petram
qui autem audivit et non fecit similis est homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamento in quam inlisus est fluvius et continuo concidit et facta est ruina domus illius magna<CM>
cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis intravit Capharnaum
centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus qui illi erat pretiosus
et cum audisset de Iesu misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum ut veniret et salvaret servum eius
at illi cum venissent ad Iesum rogabant eum sollicite dicentes ei quia dignus est ut hoc illi praestes
diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis
Iesus autem ibat cum illis et cum iam non longe esset a domo misit ad eum centurio amicos dicens Domine noli vexari non enim dignus sum ut sub tectum meum intres
propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te sed dic verbo et sanabitur puer meus
nam et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit
quo audito Iesus miratus est et conversus sequentibus se turbis dixit amen dico vobis nec in Israhel tantam fidem inveni
et reversi qui missi fuerant domum invenerunt servum qui languerat sanum<CM>
et factum est deinceps ibat in civitatem quae vocatur Naim et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa
cum autem adpropinquaret portae civitatis et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae et haec vidua erat et turba civitatis multa cum illa
quam cum vidisset Dominus misericordia motus super ea dixit illi noli flere
et accessit et tetigit loculum hii autem qui portabant steterunt et ait adulescens tibi dico surge
et resedit qui erat mortuus et coepit loqui et dedit illum matri suae
accepit autem omnes timor et magnificabant Deum dicentes quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit plebem suam
et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo et omnem circa regionem
et nuntiaverunt Iohanni discipuli eius de omnibus his<CM>
et convocavit duos de discipulis suis Iohannes et misit ad Dominum dicens tu es qui venturus es an alium expectamus
cum autem venissent ad eum viri dixerunt Iohannes Baptista misit nos ad te dicens tu es qui venturus es an alium expectamus
in ipsa autem hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum
et respondens dixit illis euntes nuntiate Iohanni quae vidistis et audistis quia caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur
et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me
et cum discessissent nuntii Iohannis coepit dicere de Iohanne ad turbas quid existis in desertum videre harundinem vento moveri
sed quid existis videre hominem mollibus vestimentis indutum ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis in domibus regum sunt
sed quid existis videre prophetam utique dico vobis et plus quam prophetam
hic est de quo scriptum est ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te
dico enim vobis maior inter natos mulierum propheta Iohanne Baptista nemo est qui autem minor est in regno Dei maior est illo
et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum baptizati baptismo Iohannis
Pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semet ipsos non baptizati ab eo
cui ergo similes dicam homines generationis huius et cui similes sunt
similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem et dicentibus cantavimus vobis tibiis et non saltastis lamentavimus et non plorastis
venit enim Iohannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum et dicitis daemonium habet
venit Filius hominis manducans et bibens et dicitis ecce homo devorator et bibens vinum amicus publicanorum et peccatorum
et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis<CM>
rogabat autem illum quidam de Pharisaeis ut manducaret cum illo et ingressus domum Pharisaei discubuit
et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod accubuit in domo Pharisaei adtulit alabastrum unguenti
et stans retro secus pedes eius lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes eius et unguento unguebat
videns autem Pharisaeus qui vocaverat eum ait intra se dicens hic si esset propheta sciret utique quae et qualis mulier quae tangit eum quia peccatrix est
et respondens Iesus dixit ad illum Simon habeo tibi aliquid dicere at ille ait magister dic
duo debitores erant cuidam feneratori unus debebat denarios quingentos alius quinquaginta
non habentibus illis unde redderent donavit utrisque quis ergo eum plus diliget
respondens Simon dixit aestimo quia is cui plus donavit at ille dixit ei recte iudicasti
et conversus ad mulierem dixit Simoni vides hanc mulierem intravi in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit
osculum mihi non dedisti haec autem ex quo intravit non cessavit osculari pedes meos
oleo caput meum non unxisti haec autem unguento unxit pedes meos
propter quod dico tibi remittentur ei peccata multa quoniam dilexit multum cui autem minus dimittitur minus diligit
dixit autem ad illam remittuntur tibi peccata
et coeperunt qui simul accumbebant dicere intra se quis est hic qui etiam peccata dimittit
dixit autem ad mulierem fides tua te salvam fecit vade in pace<CM>
et factum est deinceps et ipse iter faciebat per civitatem et castellum praedicans et evangelizans regnum Dei et duodecim cum illo
et mulieres aliquae quae erant curatae ab spiritibus malignis et infirmitatibus Maria quae vocatur Magdalene de qua daemonia septem exierant
et Iohanna uxor Chuza procuratoris Herodis et Susanna et aliae multae quae ministrabant eis de facultatibus suis<CM>
cum autem turba plurima conveniret et de civitatibus properarent ad eum dixit per similitudinem
exiit qui seminat seminare semen suum et dum seminat aliud cecidit secus viam et conculcatum est et volucres caeli comederunt illud
et aliud cecidit supra petram et natum aruit quia non habebat humorem
et aliud cecidit inter spinas et simul exortae spinae suffocaverunt illud
et aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum haec dicens clamabat qui habet aures audiendi audiat
interrogabant autem eum discipuli eius quae esset haec parabola
quibus ipse dixit vobis datum est nosse mysterium regni Dei ceteris autem in parabolis ut videntes non videant et audientes non intellegant
est autem haec parabola semen est verbum Dei
qui autem secus viam sunt qui audiunt deinde venit diabolus et tollit verbum de corde eorum ne credentes salvi fiant
nam qui supra petram qui cum audierint cum gaudio suscipiunt verbum et hii radices non habent qui ad tempus credunt et in tempore temptationis recedunt
quod autem in spinis cecidit hii sunt qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur et non referunt fructum
quod autem in bonam terram hii sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum adferunt in patientia
nemo autem lucernam accendens operit eam vaso aut subtus lectum ponit sed supra candelabrum ponit ut intrantes videant lumen
non enim est occultum quod non manifestetur nec absconditum quod non cognoscatur et in palam veniat
videte ergo quomodo auditis qui enim habet dabitur illi et quicumque non habet etiam quod putat se habere auferetur ab illo
venerunt autem ad illum mater et fratres eius et non poterant adire ad eum prae turba
et nuntiatum est illi mater tua et fratres tui stant foris volentes te videre
qui respondens dixit ad eos mater mea et fratres mei hii sunt qui verbum Dei audiunt et faciunt<CM>
factum est autem in una dierum et ipse ascendit in naviculam et discipuli eius et ait ad illos transfretemus trans stagnum et ascenderunt
navigantibus autem illis obdormiit et descendit procella venti in stagnum et conplebantur et periclitabantur
accedentes autem suscitaverunt eum dicentes praeceptor perimus at ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquae et cessavit et facta est tranquillitas
dixit autem illis ubi est fides vestra qui timentes mirati sunt dicentes ad invicem quis putas hic est quia et ventis imperat et mari et oboediunt ei
enavigaverunt autem ad regionem Gerasenorum quae est contra Galilaeam
et cum egressus esset ad terram occurrit illi vir quidam qui habebat daemonium iam temporibus multis et vestimento non induebatur neque in domo manebat sed in monumentis
is ut vidit Iesum procidit ante illum et exclamans voce magna dixit quid mihi et tibi est Iesu Fili Dei altissimi obsecro te ne me torqueas
praecipiebat enim spiritui inmundo ut exiret ab homine multis enim temporibus arripiebat illum et vinciebatur catenis et conpedibus custoditus et ruptis vinculis agebatur a daemonio in deserta
interrogavit autem illum Iesus dicens quod tibi nomen est at ille dixit Legio quia intraverunt daemonia multa in eum
et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent
erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte et rogabant eum ut permitteret eos in illos ingredi et permisit illos
exierunt ergo daemonia ab homine et intraverunt in porcos et impetu abiit grex per praeceps in stagnum et suffocatus est
quod ut viderunt factum qui pascebant fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villas
exierunt autem videre quod factum est et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem a quo daemonia exierant vestitum ac sana mente ad pedes eius et timuerunt
nuntiaverunt autem illis et qui viderant quomodo sanus factus esset a Legione
et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis quia timore magno tenebantur ipse autem ascendens navem reversus est
et rogabat illum vir a quo daemonia exierant ut cum eo esset dimisit autem eum Iesus dicens
redi domum tuam et narra quanta tibi fecit Deus et abiit per universam civitatem praedicans quanta illi fecisset Iesus<CM>
factum est autem cum redisset Iesus excepit illum turba erant enim omnes expectantes eum
et ecce venit vir cui nomen Iairus et ipse princeps synagogae erat et cecidit ad pedes Iesu rogans eum ut intraret in domum eius
quia filia unica erat illi fere annorum duodecim et haec moriebatur et contigit dum iret a turbis conprimebatur
et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari
accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius et confestim stetit fluxus sanguinis eius
et ait Iesus quis est qui me tetigit negantibus autem omnibus dixit Petrus et qui cum illo erant praeceptor turbae te conprimunt et adfligunt et dicis quis me tetigit
et dixit Iesus tetigit me aliquis nam ego novi virtutem de me exisse
videns autem mulier quia non latuit tremens venit et procidit ante pedes illius et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit
at ipse dixit illi filia fides tua te salvam fecit vade in pace
adhuc illo loquente venit a principe synagogae dicens ei quia mortua est filia tua noli vexare illum
Iesus autem audito hoc verbo respondit patri puellae noli timere crede tantum et salva erit
et cum venisset domum non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum et Iohannem et Iacobum et patrem et matrem puellae
flebant autem omnes et plangebant illam at ille dixit nolite flere non est mortua sed dormit
et deridebant eum scientes quia mortua esset
ipse autem tenens manum eius clamavit dicens puella surge
et reversus est spiritus eius et surrexit continuo et iussit illi dari manducare
et stupuerunt parentes eius quibus praecepit ne alicui dicerent quod factum erat<CM>
convocatis autem duodecim apostolis dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia et ut languores curarent
et misit illos praedicare regnum Dei et sanare infirmos
et ait ad illos nihil tuleritis in via neque virgam neque peram neque panem neque pecuniam neque duas tunicas habeatis
et in quamcumque domum intraveritis ibi manete et inde ne exeatis
et quicumque non receperint vos exeuntes de civitate illa etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos
egressi autem circumibant per castella evangelizantes et curantes ubique
audivit autem Herodes tetrarcha omnia quae fiebant ab eo et haesitabat eo quod diceretur
a quibusdam quia Iohannes surrexit a mortuis a quibusdam vero quia Helias apparuit ab aliis autem quia propheta unus de antiquis surrexit
et ait Herodes Iohannem ego decollavi quis autem est iste de quo audio ego talia et quaerebat videre eum<CM>
et reversi apostoli narraverunt illi quaecumque fecerunt et adsumptis illis secessit seorsum in locum desertum qui est Bethsaida
quod cum cognovissent turbae secutae sunt illum et excepit illos et loquebatur illis de regno Dei et eos qui cura indigebant sanabat
dies autem coeperat declinare et accedentes duodecim dixerunt illi dimitte turbas ut euntes in castella villasque quae circa sunt devertant et inveniant escas quia hic in loco deserto sumus
ait autem ad illos vos date illis manducare at illi dixerunt non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas
erant autem fere viri quinque milia ait autem ad discipulos suos facite illos discumbere per convivia quinquagenos
et ita fecerunt et discumbere fecerunt omnes
acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus respexit in caelum et benedixit illis et fregit et distribuit discipulis suis ut ponerent ante turbas
et manducaverunt omnes et saturati sunt et sublatum est quod superfuit illis fragmentorum cofini duodecim<CM>
et factum est cum solus esset orans erant cum illo et discipuli et interrogavit illos dicens quem me dicunt esse turbae
at illi responderunt et dixerunt Iohannem Baptistam alii autem Heliam alii quia propheta unus de prioribus surrexit
dixit autem illis vos autem quem me esse dicitis respondens Simon Petrus dixit Christum Dei
at ille increpans illos praecepit ne cui dicerent hoc
dicens quia oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere
dicebat autem ad omnes si quis vult post me venire abneget se ipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur me
qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet illam nam qui perdiderit animam suam propter me salvam faciet illam
quid enim proficit homo si lucretur universum mundum se autem ipsum perdat et detrimentum sui faciat
nam qui me erubuerit et meos sermones hunc Filius hominis erubescet cum venerit in maiestate sua et Patris et sanctorum angelorum
dico autem vobis vere sunt aliqui hic stantes qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei<CM>
factum est autem post haec verba fere dies octo et adsumpsit Petrum et Iohannem et Iacobum et ascendit in montem ut oraret
et factum est dum oraret species vultus eius altera et vestitus eius albus refulgens
et ecce duo viri loquebantur cum illo erant autem Moses et Helias
visi in maiestate et dicebant excessum eius quem conpleturus erat in Hierusalem
Petrus vero et qui cum illo gravati erant somno et evigilantes viderunt maiestatem eius et duos viros qui stabant cum illo
et factum est cum discederent ab illo ait Petrus ad Iesum praeceptor bonum est nos hic esse et faciamus tria tabernacula unum tibi et unum Mosi et unum Heliae nesciens quid diceret
haec autem illo loquente facta est nubes et obumbravit eos et timuerunt intrantibus illis in nubem
et vox facta est de nube dicens hic est Filius meus electus ipsum audite
et dum fieret vox inventus est Iesus solus et ipsi tacuerunt et nemini dixerunt in illis diebus quicquam ex his quae viderant<CM>
factum est autem in sequenti die descendentibus illis de monte occurrit illi turba multa
et ecce vir de turba exclamavit dicens magister obsecro te respice in filium meum quia unicus est mihi
et ecce spiritus adprehendit illum et subito clamat et elidit et dissipat eum cum spuma et vix discedit dilanians eum
et rogavi discipulos tuos ut eicerent illum et non potuerunt
respondens autem Iesus dixit o generatio infidelis et perversa usquequo ero apud vos et patiar vos adduc huc filium tuum
et cum accederet elisit illum daemonium et dissipavit<CM>
et increpavit Iesus spiritum inmundum et sanavit puerum et reddidit illum patri eius
stupebant autem omnes in magnitudine Dei omnibusque mirantibus in omnibus quae faciebat dixit ad discipulos suos ponite vos in cordibus vestris sermones istos Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum
at illi ignorabant verbum istud et erat velatum ante eos ut non sentirent illud et timebant interrogare eum de hoc verbo
intravit autem cogitatio in eos quis eorum maior esset
at Iesus videns cogitationes cordis illorum adprehendens puerum statuit eum secus se
et ait illis quicumque susceperit puerum istum in nomine meo me recipit et quicumque me recipit recipit eum qui me misit nam qui minor est inter omnes vos hic maior est
respondens autem Iohannes dixit praeceptor vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia et prohibuimus eum quia non sequitur nobiscum
et ait ad illum Iesus nolite prohibere qui enim non est adversum vos pro vobis est<CM>
factum est autem dum conplerentur dies adsumptionis eius et ipse faciem suam firmavit ut iret Hierusalem
et misit nuntios ante conspectum suum et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut pararent illi
et non receperunt eum quia facies eius erat euntis Hierusalem
cum vidissent autem discipuli eius Iacobus et Iohannes dixerunt Domine vis dicimus ut ignis descendat de caelo et consumat illos
et conversus increpavit illos
et abierunt in aliud castellum<CM>
factum est autem ambulantibus illis in via dixit quidam ad illum sequar te quocumque ieris
et ait illi Iesus vulpes foveas habent et volucres caeli nidos Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet
ait autem ad alterum sequere me ille autem dixit Domine permitte mihi primum ire sepelire patrem meum
dixitque ei Iesus sine ut mortui sepeliant mortuos suos tu autem vade adnuntia regnum Dei
et ait alter sequar te Domine sed primum permitte mihi renuntiare his qui domi sunt
ait ad illum Iesus nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro aptus est regno Dei<CM>
post haec autem designavit Dominus et alios septuaginta duos et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus
et dicebat illis messis quidem multa operarii autem pauci rogate ergo Dominum messis ut mittat operarios in messem
ite ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos
nolite portare sacculum neque peram neque calciamenta et neminem per viam salutaveritis
in quamcumque domum intraveritis primum dicite pax huic domui
et si ibi fuerit filius pacis requiescet super illam pax vestra sin autem ad vos revertetur
in eadem autem domo manete edentes et bibentes quae apud illos sunt dignus enim est operarius mercede sua nolite transire de domo in domum
et in quamcumque civitatem intraveritis et susceperint vos manducate quae adponuntur vobis
et curate infirmos qui in illa sunt et dicite illis adpropinquavit in vos regnum Dei
in quamcumque civitatem intraveritis et non receperint vos exeuntes in plateas eius dicite
etiam pulverem qui adhesit nobis de civitate vestra extergimus in vos tamen hoc scitote quia adpropinquavit regnum Dei
dico vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati
vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae in vobis factae sunt olim in cilicio et cinere sedentes paeniterent
verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in iudicio quam vobis
et tu Capharnaum usque in caelum exaltata usque ad infernum demergeris
qui vos audit me audit et qui vos spernit me spernit qui autem me spernit spernit eum qui me misit<CM>
reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes Domine etiam daemonia subiciuntur nobis in nomine tuo
et ait illis videbam Satanan sicut fulgur de caelo cadentem
ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici et nihil vobis nocebit
verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subiciuntur gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in caelis
in ipsa hora exultavit Spiritu Sancto et dixit confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis etiam Pater quia sic placuit ante te
omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo scit qui sit Filius nisi Pater et qui sit Pater nisi Filius et cui voluerit Filius revelare
et conversus ad discipulos suos dixit beati oculi qui vident quae videtis
dico enim vobis quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audierunt<CM>
et ecce quidam legis peritus surrexit temptans illum et dicens magister quid faciendo vitam aeternam possidebo
at ille dixit ad eum in lege quid scriptum est quomodo legis
ille respondens dixit diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut te ipsum
dixitque illi recte respondisti hoc fac et vives
ille autem volens iustificare se ipsum dixit ad Iesum et quis est meus proximus
suscipiens autem Iesus dixit homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho et incidit in latrones qui etiam despoliaverunt eum et plagis inpositis abierunt semivivo relicto
accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via et viso illo praeterivit
similiter et Levita cum esset secus locum et videret eum pertransiit
Samaritanus autem quidam iter faciens venit secus eum et videns eum misericordia motus est
et adpropians alligavit vulnera eius infundens oleum et vinum et inponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et curam eius egit
et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait curam illius habe et quodcumque supererogaveris ego cum rediero reddam tibi
quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latrones
at ille dixit qui fecit misericordiam in illum et ait illi Iesus vade et tu fac similiter<CM>
factum est autem dum irent et ipse intravit in quoddam castellum et mulier quaedam Martha nomine excepit illum in domum suam
et huic erat soror nomine Maria quae etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius
Martha autem satagebat circa frequens ministerium quae stetit et ait Domine non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare dic ergo illi ut me adiuvet
et respondens dixit illi Dominus Martha Martha sollicita es et turbaris erga plurima
porro unum est necessarium Maria optimam partem elegit quae non auferetur ab ea<CM>
et factum est cum esset in loco quodam orans ut cessavit dixit unus ex discipulis eius ad eum Domine doce nos orare sicut et Iohannes docuit discipulos suos
et ait illis cum oratis dicite Pater sanctificetur nomen tuum adveniat regnum tuum
panem nostrum cotidianum da nobis cotidie
et dimitte nobis peccata nostra siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis et ne nos inducas in temptationem
et ait ad illos quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicit illi amice commoda mihi tres panes
quoniam amicus meus venit de via ad me et non habeo quod ponam ante illum
et ille de intus respondens dicat noli mihi molestus esse iam ostium clausum est et pueri mei mecum sunt in cubili non possum surgere et dare tibi
dico vobis et si non dabit illi surgens eo quod amicus eius sit propter inprobitatem tamen eius surget et dabit illi quotquot habet necessarios
et ego vobis dico petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis
omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur
quis autem ex vobis patrem petet panem numquid lapidem dabit illi aut piscem numquid pro pisce serpentem dabit illi
aut si petierit ovum numquid porriget illi scorpionem
si ergo vos cum sitis mali nostis bona data dare filiis vestris quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se<CM>
et erat eiciens daemonium et illud erat mutum et cum eiecisset daemonium locutus est mutus et admiratae sunt turbae
quidam autem ex eis dixerunt in Beelzebub principe daemoniorum eicit daemonia
et alii temptantes signum de caelo quaerebant ab eo
ipse autem ut vidit cogitationes eorum dixit eis omne regnum in se ipsum divisum desolatur et domus supra domum cadet
si autem et Satanas in se ipsum divisus est quomodo stabit regnum ipsius quia dicitis in Beelzebub eicere me daemonia
si autem ego in Beelzebub eicio daemonia filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi iudices vestri erunt
porro si in digito Dei eicio daemonia profecto praevenit in vos regnum Dei
cum fortis armatus custodit atrium suum in pace sunt ea quae possidet
si autem fortior illo superveniens vicerit eum universa arma eius aufert in quibus confidebat et spolia eius distribuit
qui non est mecum adversum me est et qui non colligit mecum dispergit
cum inmundus spiritus exierit de homine perambulat per loca inaquosa quaerens requiem et non inveniens dicit revertar in domum meam unde exivi
et cum venerit invenit scopis mundatam
et tunc vadit et adsumit septem alios spiritus nequiores se et ingressi habitant ibi et sunt novissima hominis illius peiora prioribus<CM>
factum est autem cum haec diceret extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi beatus venter qui te portavit et ubera quae suxisti
at ille dixit quippini beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt<CM>
turbis autem concurrentibus coepit dicere generatio haec generatio nequam est signum quaerit et signum non dabitur illi nisi signum Ionae
nam sicut Ionas fuit signum Ninevitis ita erit et Filius hominis generationi isti
regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius et condemnabit illos quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis et ecce plus Salomone hic
viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt illam quia paenitentiam egerunt ad praedicationem Ionae et ecce plus Iona hic
nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed supra candelabrum ut qui ingrediuntur lumen videant
lucerna corporis tui est oculus tuus si oculus tuus fuerit simplex totum corpus tuum lucidum erit si autem nequam fuerit etiam corpus tuum tenebrosum erit
vide ergo ne lumen quod in te est tenebrae sint
si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habens aliquam partem tenebrarum erit lucidum totum et sicut lucerna fulgoris inluminabit te<CM>
et cum loqueretur rogavit illum quidam Pharisaeus ut pranderet apud se et ingressus recubuit
Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere quare non baptizatus esset ante prandium
et ait Dominus ad illum nunc vos Pharisaei quod de foris est calicis et catini mundatis quod autem intus est vestrum plenum est rapina et iniquitate
stulti nonne qui fecit quod de foris est etiam id quod de intus est fecit
verumtamen quod superest date elemosynam et ecce omnia munda sunt vobis
sed vae vobis Pharisaeis quia decimatis mentam et rutam et omne holus et praeteritis iudicium et caritatem Dei haec autem oportuit facere et illa non omittere
vae vobis Pharisaeis quia diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro
vae vobis quia estis ut monumenta quae non parent et homines ambulantes supra nesciunt
respondens autem quidam ex legis peritis ait illi magister haec dicens etiam nobis contumeliam facis
at ille ait et vobis legis peritis vae quia oneratis homines oneribus quae portari non possunt et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas
vae vobis quia aedificatis monumenta prophetarum patres autem vestri occiderunt illos
profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum quoniam quidem ipsi eos occiderunt vos autem aedificatis eorum sepulchra
propterea et sapientia Dei dixit mittam ad illos prophetas et apostolos et ex illis occident et persequentur
ut inquiratur sanguis omnium prophetarum qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista
a sanguine Abel usque ad sanguinem Zacchariae qui periit inter altare et aedem ita dico vobis requiretur ab hac generatione
vae vobis legis peritis quia tulistis clavem scientiae ipsi non introistis et eos qui introibant prohibuistis
cum haec ad illos diceret coeperunt Pharisaei et legis periti graviter insistere et os eius opprimere de multis
insidiantes et quaerentes capere aliquid ex ore eius ut accusarent eum<CM>
multis autem turbis circumstantibus ita ut se invicem conculcarent coepit dicere ad discipulos suos adtendite a fermento Pharisaeorum quae est hypocrisis
nihil autem opertum est quod non reveletur neque absconditum quod non sciatur
quoniam quae in tenebris dixistis in lumine dicentur et quod in aurem locuti estis in cubiculis praedicabitur in tectis
dico autem vobis amicis meis ne terreamini ab his qui occidunt corpus et post haec non habent amplius quod faciant
ostendam autem vobis quem timeatis timete eum qui postquam occiderit habet potestatem mittere in gehennam ita dico vobis hunc timete
nonne quinque passeres veneunt dipundio et unus ex illis non est in oblivione coram Deo
sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt nolite ergo timere multis passeribus pluris estis
dico autem vobis omnis quicumque confessus fuerit in me coram hominibus et Filius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei
qui autem negaverit me coram hominibus denegabitur coram angelis Dei
et omnis qui dicit verbum in Filium hominis remittetur illi ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit non remittetur
cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus et potestates nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis aut quid dicatis
Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quae oporteat dicere<CM>
ait autem quidam ei de turba magister dic fratri meo ut dividat mecum hereditatem
at ille dixit ei homo quis me constituit iudicem aut divisorem super vos
dixitque ad illos videte et cavete ab omni avaritia quia non in abundantia cuiusquam vita eius est ex his quae possidet
dixit autem similitudinem ad illos dicens hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager adtulit
et cogitabat intra se dicens quid faciam quod non habeo quo congregem fructus meos
et dixit hoc faciam destruam horrea mea et maiora faciam et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi et bona mea
et dicam animae meae anima habes multa bona posita in annos plurimos requiesce comede bibe epulare
dixit autem illi Deus stulte hac nocte animam tuam repetunt a te quae autem parasti cuius erunt
sic est qui sibi thesaurizat et non est in Deum dives<CM>
dixitque ad discipulos suos ideo dico vobis nolite solliciti esse animae quid manducetis neque corpori quid vestiamini
anima plus est quam esca et corpus quam vestimentum
considerate corvos quia non seminant neque metunt quibus non est cellarium neque horreum et Deus pascit illos quanto magis vos pluris estis illis
quis autem vestrum cogitando potest adicere ad staturam suam cubitum unum
si ergo neque quod minimum est potestis quid de ceteris solliciti estis
considerate lilia quomodo crescunt non laborant non nent dico autem vobis nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis
si autem faenum quod hodie in agro est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos pusillae fidei
et vos nolite quaerere quid manducetis aut quid bibatis et nolite in sublime tolli
haec enim omnia gentes mundi quaerunt Pater autem vester scit quoniam his indigetis
verumtamen quaerite regnum Dei et haec omnia adicientur vobis
nolite timere pusillus grex quia conplacuit Patri vestro dare vobis regnum
vendite quae possidetis et date elemosynam facite vobis sacculos qui non veterescunt thesaurum non deficientem in caelis quo fur non adpropiat neque tinea corrumpit
ubi enim thesaurus vester est ibi et cor vestrum erit
sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes
et vos similes hominibus expectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis ut cum venerit et pulsaverit confestim aperiant ei
beati servi illi quos cum venerit dominus invenerit vigilantes amen dico vobis quod praecinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis
et si venerit in secunda vigilia et si in tertia vigilia venerit et ita invenerit beati sunt servi illi
hoc autem scitote quia si sciret pater familias qua hora fur veniret vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam
et vos estote parati quia qua hora non putatis Filius hominis venit<CM>
ait autem ei Petrus Domine ad nos dicis hanc parabolam an et ad omnes
dixit autem Dominus quis putas est fidelis dispensator et prudens quem constituet dominus super familiam suam ut det illis in tempore tritici mensuram
beatus ille servus quem cum venerit dominus invenerit ita facientem
vere dico vobis quia supra omnia quae possidet constituet illum
quod si dixerit servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire et coeperit percutere pueros et ancillas et edere et bibere et inebriari
veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua nescit et dividet eum partemque eius cum infidelibus ponet
ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui et non praeparavit et non fecit secundum voluntatem eius vapulabit multas
qui autem non cognovit et fecit digna plagis vapulabit paucis omni autem cui multum datum est multum quaeretur ab eo et cui commendaverunt multum plus petent ab eo
ignem veni mittere in terram et quid volo si accendatur
baptisma autem habeo baptizari et quomodo coartor usque dum perficiatur
putatis quia pacem veni dare in terram non dico vobis sed separationem
erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi tres in duo et duo in tres
dividentur pater in filium et filius in patrem suum mater in filiam et filia in matrem socrus in nurum suam et nurus in socrum suam<CM>
dicebat autem et ad turbas cum videritis nubem orientem ab occasu statim dicitis nimbus venit et ita fit
et cum austrum flantem dicitis quia aestus erit et fit
hypocritae faciem terrae et caeli nostis probare hoc autem tempus quomodo non probatis
quid autem et a vobis ipsis non iudicatis quod iustum est
cum autem vadis cum adversario tuo ad principem in via da operam liberari ab illo ne forte trahat te apud iudicem et iudex tradat te exactori et exactor mittat te in carcerem
dico tibi non exies inde donec etiam novissimum minutum reddas<CM>
aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galilaeis quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum
et respondens dixit illis putatis quod hii Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerunt quia talia passi sunt
non dico vobis sed nisi paenitentiam habueritis omnes similiter peribitis
sicut illi decem et octo supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos putatis quia et ipsi debitores fuerunt praeter omnes homines habitantes in Hierusalem
non dico vobis sed si non paenitentiam egeritis omnes similiter peribitis<CM>
dicebat autem hanc similitudinem arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua et venit quaerens fructum in illa et non invenit
dixit autem ad cultorem vineae ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio succide ergo illam ut quid etiam terram occupat
at ille respondens dixit illi domine dimitte illam et hoc anno usque dum fodiam circa illam et mittam stercora
et si quidem fecerit fructum sin autem in futurum succides eam<CM>
erat autem docens in synagoga eorum sabbatis
et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere
quam cum videret Iesus vocavit ad se et ait illi mulier dimissa es ab infirmitate tua
et inposuit illi manus et confestim erecta est et glorificabat Deum
respondens autem archisynagogus indignans quia sabbato curasset Iesus dicebat turbae sex dies sunt in quibus oportet operari in his ergo venite et curamini et non in die sabbati
respondit autem ad illum Dominus et dixit hypocritae unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio et ducit adaquare
hanc autem filiam Abrahae quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati
et cum haec diceret erubescebant omnes adversarii eius et omnis populus gaudebat in universis quae gloriose fiebant ab eo<CM>
dicebat ergo cui simile est regnum Dei et cui simile esse existimabo illud
simile est grano sinapis quod acceptum homo misit in hortum suum et crevit et factum est in arborem magnam et volucres caeli requieverunt in ramis eius
et iterum dixit cui simile aestimabo regnum Dei
simile est fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria donec fermentaretur totum
et ibat per civitates et castella docens et iter faciens in Hierusalem<CM>
ait autem illi quidam Domine si pauci sunt qui salvantur ipse autem dixit ad illos
contendite intrare per angustam portam quia multi dico vobis quaerunt intrare et non poterunt
cum autem intraverit pater familias et cluserit ostium et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes Domine aperi nobis et respondens dicet vobis nescio vos unde sitis
tunc incipietis dicere manducavimus coram te et bibimus et in plateis nostris docuisti
et dicet vobis nescio vos unde sitis discedite a me omnes operarii iniquitatis
ibi erit fletus et stridor dentium cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei vos autem expelli foras
et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei
et ecce sunt novissimi qui erunt primi et sunt primi qui erunt novissimi<CM>
in ipsa die accesserunt quidam Pharisaeorum dicentes illi exi et vade hinc quia Herodes vult te occidere
et ait illis ite dicite vulpi illi ecce eicio daemonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor
verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare quia non capit prophetam perire extra Hierusalem
Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas et lapidas eos qui mittuntur ad te quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pinnis et noluisti
ecce relinquitur vobis domus vestra dico autem vobis quia non videbitis me donec veniat cum dicetis benedictus qui venit in nomine Domini<CM>
et factum est cum intraret in domum cuiusdam principis Pharisaeorum sabbato manducare panem et ipsi observabant eum
et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum
et respondens Iesus dixit ad legis peritos et Pharisaeos dicens si licet sabbato curare
at illi tacuerunt ipse vero adprehensum sanavit eum ac dimisit
et respondens ad illos dixit cuius vestrum asinus aut bos in puteum cadet et non continuo extrahet illum die sabbati
et non poterant ad haec respondere illi<CM>
dicebat autem et ad invitatos parabolam intendens quomodo primos accubitus eligerent dicens ad illos
cum invitatus fueris ad nuptias non discumbas in primo loco ne forte honoratior te sit invitatus ab eo
et veniens is qui te et illum vocavit dicat tibi da huic locum et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere
sed cum vocatus fueris vade recumbe in novissimo loco ut cum venerit qui te invitavit dicat tibi amice ascende superius tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus
quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur
dicebat autem et ei qui se invitaverat cum facis prandium aut cenam noli vocare amicos tuos neque fratres tuos neque cognatos neque vicinos divites ne forte et ipsi te reinvitent et fiat tibi retributio
sed cum facis convivium voca pauperes debiles claudos caecos
et beatus eris quia non habent retribuere tibi retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum<CM>
haec cum audisset quidam de simul discumbentibus dixit illi beatus qui manducabit panem in regno Dei
at ipse dixit ei homo quidam fecit cenam magnam et vocavit multos
et misit servum suum hora cenae dicere invitatis ut venirent quia iam parata sunt omnia
et coeperunt simul omnes excusare primus dixit ei villam emi et necesse habeo exire et videre illam rogo te habe me excusatum
et alter dixit iuga boum emi quinque et eo probare illa rogo te habe me excusatum
et alius dixit uxorem duxi et ideo non possum venire
et reversus servus nuntiavit haec domino suo tunc iratus pater familias dixit servo suo exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes ac debiles et caecos et claudos introduc huc
et ait servus domine factum est ut imperasti et adhuc locus est
et ait dominus servo exi in vias et sepes et conpelle intrare ut impleatur domus mea
dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt gustabit cenam meam<CM>
ibant autem turbae multae cum eo et conversus dixit ad illos
si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores adhuc autem et animam suam non potest esse meus discipulus
et qui non baiulat crucem suam et venit post me non potest esse meus discipulus
quis enim ex vobis volens turrem aedificare non prius sedens conputat sumptus qui necessarii sunt si habet ad perficiendum
ne posteaquam posuerit fundamentum et non potuerit perficere omnes qui vident incipiant inludere ei
dicentes quia hic homo coepit aedificare et non potuit consummare
aut qui rex iturus committere bellum adversus alium regem non sedens prius cogitat si possit cum decem milibus occurrere ei qui cum viginti milibus venit ad se
alioquin adhuc illo longe agente legationem mittens rogat ea quae pacis sunt
sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae possidet non potest meus esse discipulus
bonum est sal si autem sal quoque evanuerit in quo condietur
neque in terram neque in sterquilinium utile est sed foras mittetur qui habet aures audiendi audiat<CM>
erant autem adpropinquantes ei publicani et peccatores ut audirent illum
et murmurabant Pharisaei et scribae dicentes quia hic peccatores recipit et manducat cum illis
et ait ad illos parabolam istam dicens
quis ex vobis homo qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam quae perierat donec inveniat illam
et cum invenerit eam inponit in umeros suos gaudens
et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis congratulamini mihi quia inveni ovem meam quae perierat
dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam habente quam super nonaginta novem iustis qui non indigent paenitentia
aut quae mulier habens dragmas decem si perdiderit dragmam unam nonne accendit lucernam et everrit domum et quaerit diligenter donec inveniat
et cum invenerit convocat amicas et vicinas dicens congratulamini mihi quia inveni dragmam quam perdideram
ita dico vobis gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente<CM>
ait autem homo quidam habuit duos filios
et dixit adulescentior ex illis patri pater da mihi portionem substantiae quae me contingit et divisit illis substantiam
et non post multos dies congregatis omnibus adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose
et postquam omnia consummasset facta est fames valida in regione illa et ipse coepit egere
et abiit et adhesit uni civium regionis illius et misit illum in villam suam ut pasceret porcos
et cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas porci manducabant et nemo illi dabat
in se autem reversus dixit quanti mercennarii patris mei abundant panibus ego autem hic fame pereo
surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi pater peccavi in caelum et coram te
et iam non sum dignus vocari filius tuus fac me sicut unum de mercennariis tuis
et surgens venit ad patrem suum cum autem adhuc longe esset vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et adcurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum
dixitque ei filius pater peccavi in caelum et coram te iam non sum dignus vocari filius tuus
dixit autem pater ad servos suos cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calciamenta in pedes
et adducite vitulum saginatum et occidite et manducemus et epulemur
quia hic filius meus mortuus erat et revixit perierat et inventus est et coeperunt epulari
erat autem filius eius senior in agro et cum veniret et adpropinquaret domui audivit symphoniam et chorum
et vocavit unum de servis et interrogavit quae haec essent
isque dixit illi frater tuus venit et occidit pater tuus vitulum saginatum quia salvum illum recepit
indignatus est autem et nolebat introire pater ergo illius egressus coepit rogare illum
at ille respondens dixit patri suo ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum praeterii et numquam dedisti mihi hedum ut cum amicis meis epularer
sed postquam filius tuus hic qui devoravit substantiam suam cum meretricibus venit occidisti illi vitulum saginatum
at ipse dixit illi fili tu semper mecum es et omnia mea tua sunt
epulari autem et gaudere oportebat quia frater tuus hic mortuus erat et revixit perierat et inventus est<CM>
dicebat autem et ad discipulos suos homo quidam erat dives qui habebat vilicum et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius
et vocavit illum et ait illi quid hoc audio de te redde rationem vilicationis tuae iam enim non poteris vilicare
ait autem vilicus intra se quid faciam quia dominus meus aufert a me vilicationem fodere non valeo mendicare erubesco
scio quid faciam ut cum amotus fuero a vilicatione recipiant me in domos suas
convocatis itaque singulis debitoribus domini sui dicebat primo quantum debes domino meo
at ille dixit centum cados olei dixitque illi accipe cautionem tuam et sede cito scribe quinquaginta
deinde alio dixit tu vero quantum debes qui ait centum choros tritici ait illi accipe litteras tuas et scribe octoginta
et laudavit dominus vilicum iniquitatis quia prudenter fecisset quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt
et ego vobis dico facite vobis amicos de mamona iniquitatis ut cum defeceritis recipiant vos in aeterna tabernacula
qui fidelis est in minimo et in maiori fidelis est et qui in modico iniquus est et in maiori iniquus est
si ergo in iniquo mamona fideles non fuistis quod verum est quis credet vobis
et si in alieno fideles non fuistis quod vestrum est quis dabit vobis
nemo servus potest duobus dominis servire aut enim unum odiet et alterum diliget aut uni adherebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonae
audiebant autem omnia haec Pharisaei qui erant avari et deridebant illum
et ait illis vos estis qui iustificatis vos coram hominibus Deus autem novit corda vestra quia quod hominibus altum est abominatio est ante Deum
lex et prophetae usque ad Iohannem ex eo regnum Dei evangelizatur et omnis in illud vim facit
facilius est autem caelum et terram praeterire quam de lege unum apicem cadere
omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram moechatur et qui dimissam a viro ducit moechatur<CM>
homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et epulabatur cotidie splendide
et erat quidam mendicus nomine Lazarus qui iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus
cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis sed et canes veniebant et lingebant ulcera eius
factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum Abrahae mortuus est autem et dives et sepultus est in inferno
elevans oculos suos cum esset in tormentis videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu eius
et ipse clamans dixit pater Abraham miserere mei et mitte Lazarum ut intinguat extremum digiti sui in aqua ut refrigeret linguam meam quia crucior in hac flamma
et dixit illi Abraham fili recordare quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala nunc autem hic consolatur tu vero cruciaris
et in his omnibus inter nos et vos chasma magnum firmatum est ut hii qui volunt hinc transire ad vos non possint neque inde huc transmeare
et ait rogo ergo te pater ut mittas eum in domum patris mei
habeo enim quinque fratres ut testetur illis ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum
et ait illi Abraham habent Mosen et prophetas audiant illos
at ille dixit non pater Abraham sed si quis ex mortuis ierit ad eos paenitentiam agent
ait autem illi si Mosen et prophetas non audiunt neque si quis ex mortuis resurrexerit credent<CM>
et ad discipulos suos ait inpossibile est ut non veniant scandala vae autem illi per quem veniunt
utilius est illi si lapis molaris inponatur circa collum eius et proiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis
adtendite vobis si peccaverit frater tuus increpa illum et si paenitentiam egerit dimitte illi
et si septies in die peccaverit in te et septies in die conversus fuerit ad te dicens paenitet me dimitte illi
et dixerunt apostoli Domino adauge nobis fidem
dixit autem Dominus si haberetis fidem sicut granum sinapis diceretis huic arbori moro eradicare et transplantare in mare et oboediret vobis
quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem qui regresso de agro dicet illi statim transi recumbe
et non dicet ei para quod cenem et praecinge te et ministra mihi donec manducem et bibam et post haec tu manducabis et bibes
numquid gratiam habet servo illi quia fecit quae sibi imperaverat non puto
sic et vos cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis dicite servi inutiles sumus quod debuimus facere fecimus<CM>
et factum est dum iret in Hierusalem transiebat per mediam Samariam et Galilaeam
et cum ingrederetur quoddam castellum occurrerunt ei decem viri leprosi qui steterunt a longe
et levaverunt vocem dicentes Iesu praeceptor miserere nostri
quos ut vidit dixit ite ostendite vos sacerdotibus et factum est dum irent mundati sunt
unus autem ex illis ut vidit quia mundatus est regressus est cum magna voce magnificans Deum
et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens et hic erat Samaritanus
respondens autem Iesus dixit nonne decem mundati sunt et novem ubi sunt
non est inventus qui rediret et daret gloriam Deo nisi hic alienigena
et ait illi surge vade quia fides tua te salvum fecit<CM>
interrogatus autem a Pharisaeis quando venit regnum Dei respondit eis et dixit non venit regnum Dei cum observatione
neque dicent ecce hic aut ecce illic ecce enim regnum Dei intra vos est
et ait ad discipulos venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis et non videbitis
et dicent vobis ecce hic ecce illic nolite ire neque sectemini
nam sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea quae sub caelo sunt fulget ita erit Filius hominis in die sua
primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac
et sicut factum est in diebus Noe ita erit et in diebus Filii hominis
edebant et bibebant uxores ducebant et dabantur ad nuptias usque in diem qua intravit Noe in arcam et venit diluvium et perdidit omnes
similiter sicut factum est in diebus Loth edebant et bibebant emebant et vendebant plantabant aedificabant
qua die autem exiit Loth a Sodomis pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit
secundum haec erit qua die Filius hominis revelabitur
in illa hora qui fuerit in tecto et vasa eius in domo ne descendat tollere illa et qui in agro similiter non redeat retro
memores estote uxoris Loth
quicumque quaesierit animam suam salvare perdet illam et qui perdiderit illam vivificabit eam
dico vobis illa nocte erunt duo in lecto uno unus adsumetur et alter relinquetur
duae erunt molentes in unum una adsumetur et altera relinquetur duo in agro unus adsumetur et alter relinquetur
respondentes dicunt illi ubi Domine
qui dixit eis ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae<CM>
dicebat autem et parabolam ad illos quoniam oportet semper orare et non deficere
dicens iudex quidam erat in quadam civitate qui Deum non timebat et hominem non verebatur
vidua autem quaedam erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens vindica me de adversario meo
et nolebat per multum tempus post haec autem dixit intra se et si Deum non timeo nec hominem revereor
tamen quia molesta est mihi haec vidua vindicabo illam ne in novissimo veniens suggillet me
ait autem Dominus audite quid iudex iniquitatis dicit
Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis
dico vobis quia cito faciet vindictam illorum verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra<CM>
dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros parabolam istam
duo homines ascenderunt in templum ut orarent unus Pharisaeus et alter publicanus
Pharisaeus stans haec apud se orabat Deus gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri hominum raptores iniusti adulteri vel ut etiam hic publicanus
ieiuno bis in sabbato decimas do omnium quae possideo
et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare sed percutiebat pectus suum dicens Deus propitius esto mihi peccatori
dico vobis descendit hic iustificatus in domum suam ab illo quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur<CM>
adferebant autem ad illum et infantes ut eos tangeret quod cum viderent discipuli increpabant illos
Iesus autem convocans illos dixit sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare talium est enim regnum Dei
amen dico vobis quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer non intrabit in illud<CM>
et interrogavit eum quidam princeps dicens magister bone quid faciens vitam aeternam possidebo
dixit autem ei Iesus quid me dicis bonum nemo bonus nisi solus Deus
mandata nosti non occides non moechaberis non furtum facies non falsum testimonium dices honora patrem tuum et matrem
qui ait haec omnia custodivi a iuventute mea
quo audito Iesus ait ei adhuc unum tibi deest omnia quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me
his ille auditis contristatus est quia dives erat valde
videns autem illum Iesus tristem factum dixit quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt
facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei
et dixerunt qui audiebant et quis potest salvus fieri
ait illis quae inpossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud Deum
ait autem Petrus ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te
qui dixit eis amen dico vobis nemo est qui reliquit domum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei
et non recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo venturo vitam aeternam<CM>
adsumpsit autem Iesus duodecim et ait illis ecce ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis
tradetur enim gentibus et inludetur et flagellabitur et conspuetur
et postquam flagellaverint occident eum et die tertia resurget
et ipsi nihil horum intellexerunt et erat verbum istud absconditum ab eis et non intellegebant quae dicebantur<CM>
factum est autem cum adpropinquaret Hiericho caecus quidam sedebat secus viam mendicans
et cum audiret turbam praetereuntem interrogabat quid hoc esset
dixerunt autem ei quod Iesus Nazarenus transiret
et clamavit dicens Iesu Fili David miserere mei
et qui praeibant increpabant eum ut taceret ipse vero multo magis clamabat Fili David miserere mei
stans autem Iesus iussit illum adduci ad se et cum adpropinquasset interrogavit illum
dicens quid tibi vis faciam at ille dixit Domine ut videam
et Iesus dixit illi respice fides tua te salvum fecit
et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo<CM>
et ingressus perambulabat Hiericho
et ecce vir nomine Zaccheus et hic erat princeps publicanorum et ipse dives
et quaerebat videre Iesum quis esset et non poterat prae turba quia statura pusillus erat
et praecurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret illum quia inde erat transiturus
et cum venisset ad locum suspiciens Iesus vidit illum et dixit ad eum Zacchee festinans descende quia hodie in domo tua oportet me manere
et festinans descendit et excepit illum gaudens
et cum viderent omnes murmurabant dicentes quod ad hominem peccatorem devertisset
stans autem Zaccheus dixit ad Dominum ecce dimidium bonorum meorum Domine do pauperibus et si quid aliquem defraudavi reddo quadruplum
ait Iesus ad eum quia hodie salus domui huic facta est eo quod et ipse filius sit Abrahae
venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat<CM>
haec illis audientibus adiciens dixit parabolam eo quod esset prope Hierusalem et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur
dixit ergo homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti
vocatis autem decem servis suis dedit illis decem mnas et ait ad illos negotiamini dum venio
cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes nolumus hunc regnare super nos
et factum est ut rediret accepto regno et iussit vocari servos quibus dedit pecuniam ut sciret quantum quisque negotiatus esset
venit autem primus dicens domine mna tua decem mnas adquisivit
et ait illi euge bone serve quia in modico fidelis fuisti eris potestatem habens supra decem civitates
et alter venit dicens domine mna tua fecit quinque mnas
et huic ait et tu esto supra quinque civitates
et alter venit dicens domine ecce mna tua quam habui repositam in sudario
timui enim te quia homo austeris es tollis quod non posuisti et metis quod non seminasti
dicit ei de ore tuo te iudico serve nequam sciebas quod ego austeris homo sum tollens quod non posui et metens quod non seminavi
et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam et ego veniens cum usuris utique exegissem illud
et adstantibus dixit auferte ab illo mnam et date illi qui decem mnas habet
et dixerunt ei domine habet decem mnas
dico autem vobis quia omni habenti dabitur ab eo autem qui non habet et quod habet auferetur ab eo
verumtamen inimicos meos illos qui noluerunt me regnare super se adducite huc et interficite ante me<CM>
et his dictis praecedebat ascendens in Hierosolyma
et factum est cum adpropinquasset ad Bethfage et Bethania ad montem qui vocatur Oliveti misit duos discipulos suos
dicens ite in castellum quod contra est in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum cui nemo umquam hominum sedit solvite illum et adducite
et si quis vos interrogaverit quare solvitis sic dicetis ei quia Dominus operam eius desiderat
abierunt autem qui missi erant et invenerunt sicut dixit illis stantem pullum
solventibus autem illis pullum dixerunt domini eius ad illos quid solvitis pullum
at illi dixerunt quia Dominus eum necessarium habet
et duxerunt illum ad Iesum et iactantes vestimenta sua supra pullum inposuerunt Iesum
eunte autem illo substernebant vestimenta sua in via
et cum adpropinquaret iam ad descensum montis Oliveti coeperunt omnes turbae discentium gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus
dicentes benedictus qui venit rex in nomine Domini pax in caelo et gloria in excelsis
et quidam Pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum magister increpa discipulos tuos
quibus ipse ait dico vobis quia si hii tacuerint lapides clamabunt<CM>
et ut adpropinquavit videns civitatem flevit super illam dicens
quia si cognovisses et tu et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis
quia venient dies in te et circumdabunt te inimici tui vallo et circumdabunt te et coangustabunt te undique
ad terram prosternent te et filios qui in te sunt et non relinquent in te lapidem super lapidem eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae
et ingressus in templum coepit eicere vendentes in illo et ementes
dicens illis scriptum est quia domus mea domus orationis est vos autem fecistis illam speluncam latronum
et erat docens cotidie in templo principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere
et non inveniebant quid facerent illi omnis enim populus suspensus erat audiens illum<CM>
et factum est in una dierum docente illo populum in templo et evangelizante convenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus
et aiunt dicentes ad illum dic nobis in qua potestate haec facis aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem
respondens autem dixit ad illos interrogabo vos et ego verbum respondete mihi
baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus
at illi cogitabant inter se dicentes quia si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis illi
si autem dixerimus ex hominibus plebs universa lapidabit nos certi sunt enim Iohannem prophetam esse
et responderunt se nescire unde esset
et Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec facio<CM>
coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc homo plantavit vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus
et in tempore misit ad cultores servum ut de fructu vineae darent illi qui caesum dimiserunt eum inanem
et addidit alterum servum mittere illi autem hunc quoque caedentes et adficientes contumelia dimiserunt inanem
et addidit tertium mittere qui et illum vulnerantes eiecerunt
dixit autem dominus vineae quid faciam mittam filium meum dilectum forsitan cum hunc viderint verebuntur
quem cum vidissent coloni cogitaverunt inter se dicentes hic est heres occidamus illum ut nostra fiat hereditas
et eiectum illum extra vineam occiderunt quid ergo faciet illis dominus vineae
veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis quo audito dixerunt illi absit
ille autem aspiciens eos ait quid est ergo hoc quod scriptum est lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli
omnis qui ceciderit supra illum lapidem conquassabitur supra quem autem ceciderit comminuet illum
et quaerebant principes sacerdotum et scribae mittere in illum manus illa hora et timuerunt populum cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam<CM>
et observantes miserunt insidiatores qui se iustos simularent ut caperent eum in sermone et traderent illum principatui et potestati praesidis
et interrogaverunt illum dicentes magister scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam sed in veritate viam Dei doces
licet nobis dare tributum Caesari an non
considerans autem dolum illorum dixit ad eos quid me temptatis
ostendite mihi denarium cuius habet imaginem et inscriptionem respondentes dixerunt Caesaris
et ait illis reddite ergo quae Caesaris sunt Caesari et quae Dei sunt Deo
et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt<CM>
accesserunt autem quidam Sadducaeorum qui negant esse resurrectionem et interrogaverunt eum
dicentes magister Moses scripsit nobis si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suo
septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis
et sequens accepit illam et ipse mortuus est sine filio
et tertius accepit illam similiter et omnes septem et non reliquerunt semen et mortui sunt
novissima omnium mortua est et mulier
in resurrectione ergo cuius eorum erit uxor siquidem septem habuerunt eam uxorem
et ait illis Iesus filii saeculi huius nubunt et traduntur ad nuptias
illi autem qui digni habebuntur saeculo illo et resurrectione ex mortuis neque nubunt neque ducunt uxores
neque enim ultra mori poterunt aequales enim angelis sunt et filii sunt Dei cum sint filii resurrectionis
quia vero resurgant mortui et Moses ostendit secus rubum sicut dicit Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob
Deus autem non est mortuorum sed vivorum omnes enim vivunt ei<CM>
respondentes autem quidam scribarum dixerunt magister bene dixisti
et amplius non audebant eum quicquam interrogare
dixit autem ad illos quomodo dicunt Christum Filium David esse
et ipse David dicit in libro Psalmorum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis
donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
David ergo Dominum illum vocat et quomodo filius eius est
audiente autem omni populo dixit discipulis suis
adtendite a scribis qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis
qui devorant domos viduarum simulantes longam orationem hii accipient damnationem maiorem<CM>
respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua in gazofilacium divites
vidit autem et quandam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo
et dixit vere dico vobis quia vidua haec pauper plus quam omnes misit
nam omnes hii ex abundanti sibi miserunt in munera Dei haec autem ex eo quod deest illi omnem victum suum quem habuit misit<CM>
et quibusdam dicentibus de templo quod lapidibus bonis et donis ornatum esset dixit
haec quae videtis venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur
interrogaverunt autem illum dicentes praeceptor quando haec erunt et quod signum cum fieri incipient
qui dixit videte ne seducamini multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et tempus adpropinquavit nolite ergo ire post illos
cum autem audieritis proelia et seditiones nolite terreri oportet primum haec fieri sed non statim finis
tunc dicebat illis surget gens contra gentem et regnum adversus regnum
terraemotus magni erunt per loca et pestilentiae et fames terroresque de caelo et signa magna erunt
sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias trahentes ad reges et praesides propter nomen meum
continget autem vobis in testimonium
ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis
ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri
trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis et morte adficient ex vobis
et eritis odio omnibus propter nomen meum
et capillus de capite vestro non peribit
in patientia vestra possidebitis animas vestras<CM>
cum autem videritis circumdari ab exercitu Hierusalem tunc scitote quia adpropinquavit desolatio eius
tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes et qui in medio eius discedant et qui in regionibus non intrent in eam
quia dies ultionis hii sunt ut impleantur omnia quae scripta sunt
vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus erit enim pressura magna supra terram et ira populo huic
et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes et Hierusalem calcabitur a gentibus donec impleantur tempora nationum
et erunt signa in sole et luna et stellis et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum
arescentibus hominibus prae timore et expectatione quae supervenient universo orbi nam virtutes caelorum movebuntur
et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate
his autem fieri incipientibus respicite et levate capita vestra quoniam adpropinquat redemptio vestra<CM>
et dixit illis similitudinem videte ficulneam et omnes arbores
cum producunt iam ex se fructum scitis quoniam prope est aestas
ita et vos cum videritis haec fieri scitote quoniam prope est regnum Dei
amen dico vobis quia non praeteribit generatio haec donec omnia fiant
caelum et terra transibunt verba autem mea non transient
adtendite autem vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae et superveniat in vos repentina dies illa
tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae
vigilate itaque omni tempore orantes ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt et stare ante Filium hominis
erat autem diebus docens in templo noctibus vero exiens morabatur in monte qui vocatur Oliveti
et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum<CM>
adpropinquabat autem dies festus azymorum qui dicitur pascha
et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent timebant vero plebem
intravit autem Satanas in Iudam qui cognominatur Scarioth unum de duodecim
et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet eis
et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare
et spopondit et quaerebat oportunitatem ut traderet illum sine turbis<CM>
venit autem dies azymorum in qua necesse erat occidi pascha
et misit Petrum et Iohannem dicens euntes parate nobis pascha ut manducemus
at illi dixerunt ubi vis paremus
et dixit ad eos ecce introeuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo amphoram aquae portans sequimini eum in domum in qua intrat
et dicetis patri familias domus dicit tibi magister ubi est diversorium ubi pascha cum discipulis meis manducem
et ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum et ibi parate
euntes autem invenerunt sicut dixit illis et paraverunt pascha
et cum facta esset hora discubuit et duodecim apostoli cum eo
et ait illis desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar
dico enim vobis quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in regno Dei
et accepto calice gratias egit et dixit accipite et dividite inter vos
dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat
et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens hoc est corpus meum quod pro vobis datur hoc facite in meam commemorationem
similiter et calicem postquam cenavit dicens hic est calix novum testamentum in sanguine meo quod pro vobis funditur<CM>
verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa
et quidem Filius hominis secundum quod definitum est vadit verumtamen vae illi homini per quem traditur
et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset
facta est autem et contentio inter eos quis eorum videretur esse maior
dixit autem eis reges gentium dominantur eorum et qui potestatem habent super eos benefici vocantur
vos autem non sic sed qui maior est in vobis fiat sicut iunior et qui praecessor est sicut ministrator
nam quis maior est qui recumbit an qui ministrat nonne qui recumbit ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat
vos autem estis qui permansistis mecum in temptationibus meis
et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum
ut edatis et bibatis super mensam meam in regno et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israhel
ait autem Dominus Simon Simon ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum
ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua et tu aliquando conversus confirma fratres tuos
qui dixit ei Domine tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire
et ille dixit dico tibi Petre non cantabit hodie gallus donec ter abneges nosse me
et dixit eis quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis numquid aliquid defuit vobis at illi dixerunt nihil
dixit ergo eis sed nunc qui habet sacculum tollat similiter et peram et qui non habet vendat tunicam suam et emat gladium
dico enim vobis quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me et quod cum iniustis deputatus est etenim ea quae sunt de me finem habent
at illi dixerunt Domine ecce gladii duo hic at ille dixit eis satis est<CM>
et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum secuti sunt autem illum et discipuli
et cum pervenisset ad locum dixit illis orate ne intretis in temptationem
et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis et positis genibus orabat
dicens Pater si vis transfer calicem istum a me verumtamen non mea voluntas sed tua fiat
apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum et factus in agonia prolixius orabat
et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram
et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos invenit eos dormientes prae tristitia
et ait illis quid dormitis surgite orate ne intretis in temptationem<CM>
adhuc eo loquente ecce turba et qui vocabatur Iudas unus de duodecim antecedebat eos et adpropinquavit Iesu ut oscularetur eum
Iesus autem dixit ei Iuda osculo Filium hominis tradis
videntes autem hii qui circa ipsum erant quod futurum erat dixerunt ei Domine si percutimus in gladio
et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextram
respondens autem Iesus ait sinite usque huc et cum tetigisset auriculam eius sanavit eum
dixit autem Iesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus
cum cotidie vobiscum fuerim in templo non extendistis manus in me sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum<CM>
conprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum Petrus vero sequebatur a longe
accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio eorum
quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita dixit et hic cum illo erat
at ille negavit eum dicens mulier non novi illum
et post pusillum alius videns eum dixit et tu de illis es Petrus vero ait o homo non sum
et intervallo facto quasi horae unius alius quidam adfirmabat dicens vere et hic cum illo erat nam et Galilaeus est
et ait Petrus homo nescio quod dicis et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus
et conversus Dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixit quia priusquam gallus cantet ter me negabis
et egressus foras Petrus flevit amare<CM>
et viri qui tenebant illum inludebant ei caedentes
et velaverunt eum et percutiebant faciem eius et interrogabant eum dicentes prophetiza quis est qui te percussit
et alia multa blasphemantes dicebant in eum
et ut factus est dies convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum dicentes si tu es Christus dic nobis
et ait illis si vobis dixero non creditis mihi
si autem et interrogavero non respondebitis mihi neque dimittetis
ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei
dixerunt autem omnes tu ergo es Filius Dei qui ait vos dicitis quia ego sum
at illi dixerunt quid adhuc desideramus testimonium ipsi enim audivimus de ore eius<CM>
et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum
coeperunt autem accusare illum dicentes hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse
Pilatus autem interrogavit eum dicens tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait tu dicis
ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas nihil invenio causae in hoc homine
at illi invalescebant dicentes commovet populum docens per universam Iudaeam et incipiens a Galilaea usque huc
Pilatus autem audiens Galilaeam interrogavit si homo Galilaeus esset
et ut cognovit quod de Herodis potestate esset remisit eum ad Herodem qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus
Herodes autem viso Iesu gavisus est valde erat enim cupiens ex multo tempore videre eum eo quod audiret multa de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri
interrogabat autem illum multis sermonibus at ipse nihil illi respondebat
stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum
sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et inlusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum
et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die nam antea inimici erant ad invicem<CM>
Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe
dixit ad illos obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis
sed neque Herodes nam remisi vos ad illum et ecce nihil dignum morte actum est ei
emendatum ergo illum dimittam
necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum
exclamavit autem simul universa turba dicens tolle hunc et dimitte nobis Barabban
qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem
iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum
at illi succlamabant dicentes crucifige crucifige illum
ille autem tertio dixit ad illos quid enim mali fecit iste nullam causam mortis invenio in eo corripiam ergo illum et dimittam
at illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur et invalescebant voces eorum
et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum
dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem quem petebant Iesum vero tradidit voluntati eorum<CM>
et cum ducerent eum adprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et inposuerunt illi crucem portare post Iesum
sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum quae plangebant et lamentabant eum
conversus autem ad illas Iesus dixit filiae Hierusalem nolite flere super me sed super vos ipsas flete et super filios vestros
quoniam ecce venient dies in quibus dicent beatae steriles et ventres qui non genuerunt et ubera quae non lactaverunt
tunc incipient dicere montibus cadite super nos et collibus operite nos
quia si in viridi ligno haec faciunt in arido quid fiet<CM>
ducebantur autem et alii duo nequam cum eo ut interficerentur
et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae ibi crucifixerunt eum et latrones unum a dextris et alterum a sinistris
Iesus autem dicebat Pater dimitte illis non enim sciunt quid faciunt dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes
et stabat populus expectans et deridebant illum principes cum eis dicentes alios salvos fecit se salvum faciat si hic est Christus Dei electus
inludebant autem ei et milites accedentes et acetum offerentes illi
dicentes si tu es rex Iudaeorum salvum te fac
erat autem et superscriptio inscripta super illum litteris graecis et latinis et hebraicis hic est rex Iudaeorum
unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum dicens si tu es Christus salvum fac temet ipsum et nos
respondens autem alter increpabat illum dicens neque tu times Deum quod in eadem damnatione es
et nos quidem iuste nam digna factis recipimus hic vero nihil mali gessit
et dicebat ad Iesum Domine memento mei cum veneris in regnum tuum
et dixit illi Iesus amen dico tibi hodie mecum eris in paradiso<CM>
erat autem fere hora sexta et tenebrae factae sunt in universa terra usque in nonam horam
et obscuratus est sol et velum templi scissum est medium
et clamans voce magna Iesus ait Pater in manus tuas commendo spiritum meum et haec dicens exspiravit
videns autem centurio quod factum fuerat glorificavit Deum dicens vere hic homo iustus erat
et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant quae fiebant percutientes pectora sua revertebantur
stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres quae secutae erant eum a Galilaea haec videntes<CM>
et ecce vir nomine Ioseph qui erat decurio vir bonus et iustus
hic non consenserat consilio et actibus eorum ab Arimathia civitate Iudaeae qui expectabat et ipse regnum Dei
hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu
et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso in quo nondum quisquam positus fuerat
et dies erat parasceves et sabbatum inlucescebat
subsecutae autem mulieres quae cum ipso venerant de Galilaea viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius
et revertentes paraverunt aromata et unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum<CM>
una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum portantes quae paraverant aromata
et invenerunt lapidem revolutum a monumento
et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu
et factum est dum mente consternatae essent de isto ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti
cum timerent autem et declinarent vultum in terram dixerunt ad illas quid quaeritis viventem cum mortuis
non est hic sed surrexit recordamini qualiter locutus est vobis cum adhuc in Galilaea esset
dicens quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere
et recordatae sunt verborum eius
et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis undecim et ceteris omnibus
erat autem Maria Magdalene et Iohanna et Maria Iacobi et ceterae quae cum eis erant quae dicebant ad apostolos haec
et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista et non credebant illis
Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola posita et abiit secum mirans quod factum fuerat<CM>
et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem nomine Emmaus
et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant
et factum est dum fabularentur et secum quaererent et ipse Iesus adpropinquans ibat cum illis
oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent
et ait ad illos qui sunt hii sermones quos confertis ad invicem ambulantes et estis tristes
et respondens unus cui nomen Cleopas dixit ei tu solus peregrinus es in Hierusalem et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus
quibus ille dixit quae et dixerunt de Iesu Nazareno qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni populo
et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotum et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum
nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israhel et nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt
sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos quae ante lucem fuerunt ad monumentum
et non invento corpore eius venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse qui dicunt eum vivere
et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt ipsum vero non viderunt
et ipse dixit ad eos o stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae
nonne haec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam
et incipiens a Mose et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus scripturis quae de ipso erant
et adpropinquaverunt castello quo ibant et ipse se finxit longius ire
et coegerunt illum dicentes mane nobiscum quoniam advesperascit et inclinata est iam dies et intravit cum illis
et factum est dum recumberet cum illis accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis
et aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum et ipse evanuit ex oculis eorum
et dixerunt ad invicem nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via et aperiret nobis scripturas
et surgentes eadem hora regressi sunt in Hierusalem et invenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant
dicentes quod surrexit Dominus vere et apparuit Simoni
et ipsi narrabant quae gesta erant in via et quomodo cognoverunt eum in fractione panis<CM>
dum haec autem loquuntur Iesus stetit in medio eorum et dicit eis pax vobis ego sum nolite timere
conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre
et dixit eis quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corda vestra
videte manus meas et pedes quia ipse ego sum palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere
et cum hoc dixisset ostendit eis manus et pedes
adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae gaudio dixit habetis hic aliquid quod manducetur
at illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis
et cum manducasset coram eis sumens reliquias dedit eis
et dixit ad eos haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Mosi et prophetis et psalmis de me
tunc aperuit illis sensum ut intellegerent scripturas
et dixit eis quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia
et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierosolyma
vos autem estis testes horum
et ego mitto promissum Patris mei in vos vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtutem ex alto<CM>
eduxit autem eos foras in Bethaniam et elevatis manibus suis benedixit eis
et factum est dum benediceret illis recessit ab eis et ferebatur in caelum
et ipsi adorantes regressi sunt in Hierusalem cum gaudio magno
et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum amen<CM>
in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum
hoc erat in principio apud Deum
omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est
in ipso vita erat et vita erat lux hominum<CM>
et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non conprehenderunt
fuit homo missus a Deo cui nomen erat Iohannes
hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum
non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine
erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in mundum
in mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit
in propria venit et sui eum non receperunt
quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius
qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt
et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis<CM>
Iohannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens hic erat quem dixi vobis qui post me venturus est ante me factus est quia prior me erat
et de plenitudine eius nos omnes accepimus et gratiam pro gratia
quia lex per Mosen data est gratia et veritas per Iesum Christum facta est
Deum nemo vidit umquam unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse enarravit<CM>
et hoc est testimonium Iohannis quando miserunt Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum tu quis es
et confessus est et non negavit et confessus est quia non sum ego Christus
et interrogaverunt eum quid ergo Helias es tu et dicit non sum propheta es tu et respondit non
dixerunt ergo ei quis es ut responsum demus his qui miserunt nos quid dicis de te ipso
ait ego vox clamantis in deserto dirigite viam Domini sicut dixit Esaias propheta
et qui missi fuerant erant ex Pharisaeis
et interrogaverunt eum et dixerunt ei quid ergo baptizas si tu non es Christus neque Helias neque propheta
respondit eis Iohannes dicens ego baptizo in aqua medius autem vestrum stetit quem vos non scitis
ipse est qui post me venturus est qui ante me factus est cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calciamenti
haec in Bethania facta sunt trans Iordanen ubi erat Iohannes baptizans<CM>
altera die videt Iohannes Iesum venientem ad se et ait ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi
hic est de quo dixi post me venit vir qui ante me factus est quia prior me erat
et ego nesciebam eum sed ut manifestaretur Israhel propterea veni ego in aqua baptizans
et testimonium perhibuit Iohannes dicens quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo et mansit super eum
et ego nesciebam eum sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu Sancto
et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei
altera die iterum stabat Iohannes et ex discipulis eius duo
et respiciens Iesum ambulantem dicit ecce agnus Dei<CM>
et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum
conversus autem Iesus et videns eos sequentes dicit eis quid quaeritis qui dixerunt ei rabbi quod dicitur interpretatum magister ubi habitas
dicit eis venite et videte venerunt et viderunt ubi maneret et apud eum manserunt die illo hora autem erat quasi decima
erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui audierant ab Iohanne et secuti fuerant eum
invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei invenimus Messiam quod est interpretatum Christus
et adduxit eum ad Iesum intuitus autem eum Iesus dixit tu es Simon filius Iohanna tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus<CM>
in crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum et dicit ei Iesus sequere me
erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andreae et Petri
invenit Philippus Nathanahel et dicit ei quem scripsit Moses in lege et prophetae invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth
et dixit ei Nathanahel a Nazareth potest aliquid boni esse dicit ei Philippus veni et vide
vidit Iesus Nathanahel venientem ad se et dicit de eo ecce vere Israhelita in quo dolus non est
dicit ei Nathanahel unde me nosti respondit Iesus et dixit ei priusquam te Philippus vocaret cum esses sub ficu vidi te
respondit ei Nathanahel et ait rabbi tu es Filius Dei tu es rex Israhel
respondit Iesus et dixit ei quia dixi tibi vidi te sub ficu credis maius his videbis
et dicit ei amen amen dico vobis videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis<CM>
et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae et erat mater Iesu ibi
vocatus est autem ibi et Iesus et discipuli eius ad nuptias
et deficiente vino dicit mater Iesu ad eum vinum non habent
et dicit ei Iesus quid mihi et tibi est mulier nondum venit hora mea
dicit mater eius ministris quodcumque dixerit vobis facite
erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum capientes singulae metretas binas vel ternas
dicit eis Iesus implete hydrias aqua et impleverunt eas usque ad summum
et dicit eis Iesus haurite nunc et ferte architriclino et tulerunt
ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset ministri autem sciebant qui haurierant aquam vocat sponsum architriclinus
et dicit ei omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint tunc id quod deterius est tu servasti bonum vinum usque adhuc
hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam et crediderunt in eum discipuli eius<CM>
post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius et ibi manserunt non multis diebus
et prope erat pascha Iudaeorum et ascendit Hierosolyma Iesus
et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas et nummularios sedentes
et cum fecisset quasi flagellum de funiculis omnes eiecit de templo oves quoque et boves et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit
et his qui columbas vendebant dixit auferte ista hinc nolite facere domum Patris mei domum negotiationis
recordati vero sunt discipuli eius quia scriptum est zelus domus tuae comedit me
responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei quod signum ostendis nobis quia haec facis
respondit Iesus et dixit eis solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud
dixerunt ergo Iudaei quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc et tu tribus diebus excitabis illud
ille autem dicebat de templo corporis sui
cum ergo resurrexisset a mortuis recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat et crediderunt scripturae et sermoni quem dixit Iesus<CM>
cum autem esset Hierosolymis in pascha in die festo multi crediderunt in nomine eius videntes signa eius quae faciebat
ipse autem Iesus non credebat semet ipsum eis eo quod ipse nosset omnes
et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine ipse enim sciebat quid esset in homine<CM>
erat autem homo ex Pharisaeis Nicodemus nomine princeps Iudaeorum
hic venit ad eum nocte et dixit ei rabbi scimus quia a Deo venisti magister nemo enim potest haec signa facere quae tu facis nisi fuerit Deus cum eo
respondit Iesus et dixit ei amen amen dico tibi nisi quis natus fuerit denuo non potest videre regnum Dei
dicit ad eum Nicodemus quomodo potest homo nasci cum senex sit numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci
respondit Iesus amen amen dico tibi nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu non potest introire in regnum Dei
quod natum est ex carne caro est et quod natum est ex Spiritu spiritus est
non mireris quia dixi tibi oportet vos nasci denuo
Spiritus ubi vult spirat et vocem eius audis sed non scis unde veniat et quo vadat sic est omnis qui natus est ex Spiritu
respondit Nicodemus et dixit ei quomodo possunt haec fieri
respondit Iesus et dixit ei tu es magister Israhel et haec ignoras
amen amen dico tibi quia quod scimus loquimur et quod vidimus testamur et testimonium nostrum non accipitis
si terrena dixi vobis et non creditis quomodo si dixero vobis caelestia credetis
et nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo Filius hominis qui est in caelo
et sicut Moses exaltavit serpentem in deserto ita exaltari oportet Filium hominis
ut omnis qui credit in ipso non pereat sed habeat vitam aeternam
sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam
non enim misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum
qui credit in eum non iudicatur qui autem non credit iam iudicatus est quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei
hoc est autem iudicium quia lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem erant enim eorum mala opera
omnis enim qui mala agit odit lucem et non venit ad lucem ut non arguantur opera eius
qui autem facit veritatem venit ad lucem ut manifestentur eius opera quia in Deo sunt facta<CM>
post haec venit Iesus et discipuli eius in iudaeam terram et illic demorabatur cum eis et baptizabat
erat autem et Iohannes baptizans in Aenon iuxta Salim quia aquae multae erant illic et adveniebant et baptizabantur
nondum enim missus fuerat in carcerem Iohannes
facta est ergo quaestio ex discipulis Iohannis cum Iudaeis de purificatione
et venerunt ad Iohannem et dixerunt ei rabbi qui erat tecum trans Iordanen cui tu testimonium perhibuisti ecce hic baptizat et omnes veniunt ad eum
respondit Iohannes et dixit non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum de caelo
ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim ego non sum Christus sed quia missus sum ante illum
qui habet sponsam sponsus est amicus autem sponsi qui stat et audit eum gaudio gaudet propter vocem sponsi hoc ergo gaudium meum impletum est
illum oportet crescere me autem minui
qui desursum venit supra omnes est qui est de terra de terra est et de terra loquitur qui de caelo venit supra omnes est
et quod vidit et audivit hoc testatur et testimonium eius nemo accipit
qui accipit eius testimonium signavit quia Deus verax est
quem enim misit Deus verba Dei loquitur non enim ad mensuram dat Deus Spiritum
Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius
qui credit in Filium habet vitam aeternam qui autem incredulus est Filio non videbit vitam sed ira Dei manet super eum<CM>
ut ergo cognovit Iesus quia audierunt Pharisaei quia Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Iohannes
quamquam Iesus non baptizaret sed discipuli eius
reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam<CM>
oportebat autem eum transire per Samariam
venit ergo in civitatem Samariae quae dicitur Sychar iuxta praedium quod dedit Iacob Ioseph filio suo
erat autem ibi fons Iacob Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem hora erat quasi sexta
venit mulier de Samaria haurire aquam dicit ei Iesus da mihi bibere
discipuli enim eius abierant in civitatem ut cibos emerent
dicit ergo ei mulier illa samaritana quomodo tu Iudaeus cum sis bibere a me poscis quae sum mulier samaritana non enim coutuntur Iudaei Samaritanis
respondit Iesus et dixit ei si scires donum Dei et quis est qui dicit tibi da mihi bibere tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam vivam
dicit ei mulier Domine neque in quo haurias habes et puteus altus est unde ergo habes aquam vivam
numquid tu maior es patre nostro Iacob qui dedit nobis puteum et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius
respondit Iesus et dixit ei omnis qui bibit ex aqua hac sitiet iterum qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei non sitiet in aeternum
sed aqua quam dabo ei fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam
dicit ad eum mulier Domine da mihi hanc aquam ut non sitiam neque veniam huc haurire
dicit ei Iesus vade voca virum tuum et veni huc
respondit mulier et dixit non habeo virum dicit ei Iesus bene dixisti quia non habeo virum
quinque enim viros habuisti et nunc quem habes non est tuus vir hoc vere dixisti
dicit ei mulier Domine video quia propheta es tu
patres nostri in monte hoc adoraverunt et vos dicitis quia Hierosolymis est locus ubi adorare oportet
dicit ei Iesus mulier crede mihi quia veniet hora quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem
vos adoratis quod nescitis nos adoramus quod scimus quia salus ex Iudaeis est
sed venit hora et nunc est quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate nam et Pater tales quaerit qui adorent eum
spiritus est Deus et eos qui adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare
dicit ei mulier scio quia Messias venit qui dicitur Christus cum ergo venerit ille nobis adnuntiabit omnia
dicit ei Iesus ego sum qui loquor tecum<CM>
et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia cum muliere loquebatur nemo tamen dixit quid quaeris aut quid loqueris cum ea
reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illis hominibus
venite videte hominem qui dixit mihi omnia quaecumque feci numquid ipse est Christus
exierunt de civitate et veniebant ad eum
interea rogabant eum discipuli dicentes rabbi manduca
ille autem dixit eis ego cibum habeo manducare quem vos nescitis
dicebant ergo discipuli ad invicem numquid aliquis adtulit ei manducare
dicit eis Iesus meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me ut perficiam opus eius
nonne vos dicitis quod adhuc quattuor menses sunt et messis venit ecce dico vobis levate oculos vestros et videte regiones quia albae sunt iam ad messem
et qui metit mercedem accipit et congregat fructum in vitam aeternam ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit
in hoc enim est verbum verum quia alius est qui seminat et alius est qui metit
ego misi vos metere quod vos non laborastis alii laboraverunt et vos in laborem eorum introistis
ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis quia dixit mihi omnia quaecumque feci
cum venissent ergo ad illum Samaritani rogaverunt eum ut ibi maneret et mansit ibi duos dies
et multo plures crediderunt propter sermonem eius
et mulieri dicebant quia iam non propter tuam loquellam credimus ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere salvator mundi<CM>
post duos autem dies exiit inde et abiit in Galilaeam
ipse enim Iesus testimonium perhibuit quia propheta in sua patria honorem non habet
cum ergo venisset in Galilaeam exceperunt eum Galilaei cum omnia vidissent quae fecerat Hierosolymis in die festo et ipsi enim venerant in diem festum
venit ergo iterum in Cana Galilaeae ubi fecit aquam vinum et erat quidam regulus cuius filius infirmabatur Capharnaum
hic cum audisset quia Iesus adveniret a Iudaea in Galilaeam abiit ad eum et rogabat eum ut descenderet et sanaret filium eius incipiebat enim mori
dixit ergo Iesus ad eum nisi signa et prodigia videritis non creditis
dicit ad eum regulus Domine descende priusquam moriatur filius meus
dicit ei Iesus vade filius tuus vivit credidit homo sermoni quem dixit ei Iesus et ibat
iam autem eo descendente servi occurrerunt ei et nuntiaverunt dicentes quia filius eius viveret
interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit et dixerunt ei quia heri hora septima reliquit eum febris
cognovit ergo pater quia illa hora erat in qua dixit ei Iesus filius tuus vivit et credidit ipse et domus eius tota
hoc iterum secundum signum fecit Iesus cum venisset a Iudaea in Galilaeam<CM>
post haec erat dies festus Iudaeorum et ascendit Iesus Hierosolymis
est autem Hierosolymis super Probatica piscina quae cognominatur hebraice Bethsaida quinque porticus habens
in his iacebat multitudo magna languentium caecorum claudorum aridorum expectantium aquae motum

erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua
hunc cum vidisset Iesus iacentem et cognovisset quia multum iam tempus habet dicit ei vis sanus fieri
respondit ei languidus Domine hominem non habeo ut cum turbata fuerit aqua mittat me in piscinam dum venio enim ego alius ante me descendit
dicit ei Iesus surge tolle grabattum tuum et ambula
et statim sanus factus est homo et sustulit grabattum suum et ambulabat erat autem sabbatum in illo die
dicebant Iudaei illi qui sanatus fuerat sabbatum est non licet tibi tollere grabattum tuum
respondit eis qui me fecit sanum ille mihi dixit tolle grabattum tuum et ambula
interrogaverunt ergo eum quis est ille homo qui dixit tibi tolle grabattum tuum et ambula
is autem qui sanus fuerat effectus nesciebat quis esset Iesus enim declinavit turba constituta in loco
postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi ecce sanus factus es iam noli peccare ne deterius tibi aliquid contingat
abiit ille homo et nuntiavit Iudaeis quia Iesus esset qui fecit eum sanum
propterea persequebantur Iudaei Iesum quia haec faciebat in sabbato<CM>
Iesus autem respondit eis Pater meus usque modo operatur et ego operor
propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere quia non solum solvebat sabbatum sed et Patrem suum dicebat Deum aequalem se faciens Deo respondit itaque Iesus et dixit eis
amen amen dico vobis non potest Filius a se facere quicquam nisi quod viderit Patrem facientem quaecumque enim ille fecerit haec et Filius similiter facit
Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei quae ipse facit et maiora his demonstrabit ei opera ut vos miremini
sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat sic et Filius quos vult vivificat
neque enim Pater iudicat quemquam sed iudicium omne dedit Filio
ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem qui non honorificat Filium non honorificat Patrem qui misit illum
amen amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me habet vitam aeternam et in iudicium non venit sed transit a morte in vitam
amen amen dico vobis quia venit hora et nunc est quando mortui audient vocem Filii Dei et qui audierint vivent
sicut enim Pater habet vitam in semet ipso sic dedit et Filio vitam habere in semet ipso
et potestatem dedit ei et iudicium facere quia Filius hominis est
nolite mirari hoc quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem eius
et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae qui vero mala egerunt in resurrectionem iudicii
non possum ego a me ipso facere quicquam sicut audio iudico et iudicium meum iustum est quia non quaero voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me<CM>
si ego testimonium perhibeo de me testimonium meum non est verum
alius est qui testimonium perhibet de me et scio quia verum est testimonium quod perhibet de me
vos misistis ad Iohannem et testimonium perhibuit veritati
ego autem non ab homine testimonium accipio sed haec dico ut vos salvi sitis
ille erat lucerna ardens et lucens vos autem voluistis exultare ad horam in luce eius
ego autem habeo testimonium maius Iohanne opera enim quae dedit mihi Pater ut perficiam ea ipsa opera quae ego facio testimonium perhibent de me quia Pater me misit
et qui misit me Pater ipse testimonium perhibuit de me neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis
et verbum eius non habetis in vobis manens quia quem misit ille huic vos non creditis
scrutamini scripturas quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere et illae sunt quae testimonium perhibent de me
et non vultis venire ad me ut vitam habeatis
claritatem ab hominibus non accipio
sed cognovi vos quia dilectionem Dei non habetis in vobis
ego veni in nomine Patris mei et non accipitis me si alius venerit in nomine suo illum accipietis
quomodo potestis vos credere qui gloriam ab invicem accipitis et gloriam quae a solo est Deo non quaeritis
nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem est qui accuset vos Moses in quo vos speratis
si enim crederetis Mosi crederetis forsitan et mihi de me enim ille scripsit
si autem illius litteris non creditis quomodo meis verbis credetis<CM>
post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae quod est Tiberiadis
et sequebatur eum multitudo magna quia videbant signa quae faciebat super his qui infirmabantur
subiit ergo in montem Iesus et ibi sedebat cum discipulis suis
erat autem proximum pascha dies festus Iudaeorum
cum sublevasset ergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum dicit ad Philippum unde ememus panes ut manducent hii
hoc autem dicebat temptans eum ipse enim sciebat quid esset facturus
respondit ei Philippus ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis ut unusquisque modicum quid accipiat
dicit ei unus ex discipulis eius Andreas frater Simonis Petri
est puer unus hic qui habet quinque panes hordiacios et duos pisces sed haec quid sunt inter tantos
dixit ergo Iesus facite homines discumbere erat autem faenum multum in loco discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia
accepit ergo panes Iesus et cum gratias egisset distribuit discumbentibus similiter et ex piscibus quantum volebant
ut autem impleti sunt dixit discipulis suis colligite quae superaverunt fragmenta ne pereant
collegerunt ergo et impleverunt duodecim cofinos fragmentorum ex quinque panibus hordiaciis quae superfuerunt his qui manducaverunt
illi ergo homines cum vidissent quod fecerat signum dicebant quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum<CM>
Iesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum et facerent eum regem fugit iterum in montem ipse solus
ut autem sero factum est descenderunt discipuli eius ad mare
et cum ascendissent navem venerunt trans mare in Capharnaum et tenebrae iam factae erant et non venerat ad eos Iesus
mare autem vento magno flante exsurgebat
cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta vident Iesum ambulantem super mare et proximum navi fieri et timuerunt
ille autem dicit eis ego sum nolite timere
voluerunt ergo accipere eum in navi et statim fuit navis ad terram quam ibant<CM>
altera die turba quae stabat trans mare vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navem sed soli discipuli eius abissent
aliae vero supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum ubi manducaverant panem gratias agente Domino
cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi neque discipuli eius ascenderunt naviculas et venerunt Capharnaum quaerentes Iesum
et cum invenissent eum trans mare dixerunt ei rabbi quando huc venisti
respondit eis Iesus et dixit amen amen dico vobis quaeritis me non quia vidistis signa sed quia manducastis ex panibus et saturati estis
operamini non cibum qui perit sed qui permanet in vitam aeternam quem Filius hominis vobis dabit hunc enim Pater signavit Deus<CM>
dixerunt ergo ad eum quid faciemus ut operemur opera Dei
respondit Iesus et dixit eis hoc est opus Dei ut credatis in eum quem misit ille
dixerunt ergo ei quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi quid operaris
patres nostri manna manducaverunt in deserto sicut scriptum est panem de caelo dedit eis manducare
dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis non Moses dedit vobis panem de caelo sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum
panis enim Dei est qui descendit de caelo et dat vitam mundo
dixerunt ergo ad eum Domine semper da nobis panem hunc
dixit autem eis Iesus ego sum panis vitae qui veniet ad me non esuriet et qui credit in me non sitiet umquam
sed dixi vobis quia et vidistis me et non creditis
omne quod dat mihi Pater ad me veniet et eum qui venit ad me non eiciam foras
quia descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me
haec est autem voluntas eius qui misit me Patris ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo sed resuscitem illum novissimo die
haec est enim voluntas Patris mei qui misit me ut omnis qui videt Filium et credit in eum habeat vitam aeternam et resuscitabo ego eum in novissimo die
murmurabant ergo Iudaei de illo quia dixisset ego sum panis qui de caelo descendi
et dicebant nonne hic est Iesus filius Ioseph cuius nos novimus patrem et matrem quomodo ergo dicit hic quia de caelo descendi
respondit ergo Iesus et dixit eis nolite murmurare in invicem
nemo potest venire ad me nisi Pater qui misit me traxerit eum et ego resuscitabo eum novissimo die
est scriptum in prophetis et erunt omnes docibiles Dei omnis qui audivit a Patre et didicit venit ad me
non quia Patrem vidit quisquam nisi is qui est a Deo hic vidit Patrem
amen amen dico vobis qui credit in me habet vitam aeternam ego sum panis vitae
patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt
hic est panis de caelo descendens ut si quis ex ipso manducaverit non moriatur
ego sum panis vivus qui de caelo descendi
si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita
litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum
dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem non habetis vitam in vobis
qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam et ego resuscitabo eum in novissimo die
caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus
qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo
sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem et qui manducat me et ipse vivet propter me
hic est panis qui de caelo descendit non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt qui manducat hunc panem vivet in aeternum
haec dixit in synagoga docens in Capharnaum<CM>
multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt durus est hic sermo quis potest eum audire
sciens autem Iesus apud semet ipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius dixit eis hoc vos scandalizat
si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius
spiritus est qui vivificat caro non prodest quicquam verba quae ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt
sed sunt quidam ex vobis qui non credunt sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes et quis traditurus esset eum
et dicebat propterea dixi vobis quia nemo potest venire ad me nisi fuerit ei datum a Patre meo
ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et iam non cum illo ambulabant
dixit ergo Iesus ad duodecim numquid et vos vultis abire
respondit ergo ei Simon Petrus Domine ad quem ibimus verba vitae aeternae habes
et nos credidimus et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei
respondit eis Iesus nonne ego vos duodecim elegi et ex vobis unus diabolus est
dicebat autem Iudam Simonis Scariotis hic enim erat traditurus eum cum esset unus ex duodecim<CM>
post haec ambulabat Iesus in Galilaeam non enim volebat in Iudaeam ambulare quia quaerebant eum Iudaei interficere
erat autem in proximo dies festus Iudaeorum scenopegia
dixerunt autem ad eum fratres eius transi hinc et vade in Iudaeam ut et discipuli tui videant opera tua quae facis
nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse in palam esse si haec facis manifesta te ipsum mundo
neque enim fratres eius credebant in eum
dicit ergo eis Iesus tempus meum nondum advenit tempus autem vestrum semper est paratum
non potest mundus odisse vos me autem odit quia ego testimonium perhibeo de illo quia opera eius mala sunt
vos ascendite ad diem festum hunc ego non ascendo ad diem festum istum quia meum tempus nondum impletum est
haec cum dixisset ipse mansit in Galilaea
ut autem ascenderunt fratres eius tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste sed quasi in occulto
Iudaei ergo quaerebant eum in die festo et dicebant ubi est ille
et murmur multus de eo erat in turba; quidam enim dicebant quia bonus est alii autem dicebant non sed seducit turbas
nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum<CM>
iam autem die festo mediante ascendit Iesus in templum et docebat
et mirabantur Iudaei dicentes quomodo hic litteras scit cum non didicerit
respondit eis Iesus et dixit mea doctrina non est mea sed eius qui misit me
si quis voluerit voluntatem eius facere cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit an ego a me ipso loquar
qui a semet ipso loquitur gloriam propriam quaerit qui autem quaerit gloriam eius qui misit illum hic verax est et iniustitia in illo non est
nonne Moses dedit vobis legem et nemo ex vobis facit legem
quid me quaeritis interficere respondit turba et dixit daemonium habes quis te quaerit interficere
respondit Iesus et dixit eis unum opus feci et omnes miramini
propterea Moses dedit vobis circumcisionem non quia ex Mose est sed ex patribus et in sabbato circumciditis hominem
si circumcisionem accipit homo in sabbato ut non solvatur lex Mosi mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato
nolite iudicare secundum faciem sed iustum iudicium iudicate
dicebant ergo quidam ex Hierosolymis nonne hic est quem quaerunt interficere
et ecce palam loquitur et nihil ei dicunt numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus
sed hunc scimus unde sit Christus autem cum venerit nemo scit unde sit
clamabat ergo docens in templo Iesus et dicens et me scitis et unde sim scitis et a me ipso non veni sed est verus qui misit me quem vos non scitis
ego scio eum quia ab ipso sum et ipse me misit
quaerebant ergo eum adprehendere et nemo misit in illum manus quia nondum venerat hora eius
de turba autem multi crediderunt in eum et dicebant Christus cum venerit numquid plura signa faciet quam quae hic facit
audierunt Pharisaei turbam murmurantem de illo haec et miserunt principes et Pharisaei ministros ut adprehenderent eum
dixit ergo Iesus adhuc modicum tempus vobiscum sum et vado ad eum qui misit me
quaeretis me et non invenietis et ubi sum ego vos non potestis venire
dixerunt ergo Iudaei ad se ipsos quo hic iturus est quia non inveniemus eum numquid in dispersionem gentium iturus est et docturus gentes
quis est hic sermo quem dixit quaeretis me et non invenietis et ubi sum ego non potestis venire<CM>
in novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamabat dicens si quis sitit veniat ad me et bibat
qui credit in me sicut dixit scriptura flumina de ventre eius fluent aquae vivae
hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum non enim erat Spiritus quia Iesus nondum fuerat glorificatus
ex illa ergo turba cum audissent hos sermones eius dicebant hic est vere propheta
alii dicebant hic est Christus quidam autem dicebant numquid a Galilaea Christus venit
nonne scriptura dicit quia ex semine David et Bethleem castello ubi erat David venit Christus
dissensio itaque facta est in turba propter eum
quidam autem ex ipsis volebant adprehendere eum sed nemo misit super illum manus<CM>
venerunt ergo ministri ad pontifices et Pharisaeos et dixerunt eis illi quare non adduxistis eum
responderunt ministri numquam sic locutus est homo sicut hic homo
responderunt ergo eis Pharisaei numquid et vos seducti estis
numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex Pharisaeis
sed turba haec quae non novit legem maledicti sunt
dicit Nicodemus ad eos ille qui venit ad eum nocte qui unus erat ex ipsis
numquid lex nostra iudicat hominem nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat
responderunt et dixerunt ei numquid et tu Galilaeus es scrutare et vide quia propheta a Galilaea non surgit
et reversi sunt unusquisque in domum suam<CM>
Iesus autem perrexit in montem Oliveti
et diluculo iterum venit in templum et omnis populus venit ad eum et sedens docebat eos
adducunt autem scribae et Pharisaei mulierem in adulterio deprehensam et statuerunt eam in medio
et dixerunt ei magister haec mulier modo deprehensa est in adulterio
in lege autem Moses mandavit nobis huiusmodi lapidare tu ergo quid dicis
haec autem dicebant temptantes eum ut possent accusare eum Iesus autem inclinans se deorsum digito scribebat in terra
cum autem perseverarent interrogantes eum erexit se et dixit eis qui sine peccato est vestrum primus in illam lapidem mittat
et iterum se inclinans scribebat in terra
audientes autem unus post unum exiebant incipientes a senioribus et remansit solus et mulier in medio stans
erigens autem se Iesus dixit ei mulier ubi sunt nemo te condemnavit
quae dixit nemo Domine dixit autem Iesus nec ego te condemnabo vade et amplius iam noli peccare<CM>
iterum ergo locutus est eis Iesus dicens ego sum lux mundi qui sequitur me non ambulabit in tenebris sed habebit lucem vitae
dixerunt ergo ei Pharisaei tu de te ipso testimonium perhibes testimonium tuum non est verum
respondit Iesus et dixit eis et si ego testimonium perhibeo de me ipso verum est testimonium meum quia scio unde veni et quo vado vos autem nescitis unde venio aut quo vado
vos secundum carnem iudicatis ego non iudico quemquam
et si iudico ego iudicium meum verum est quia solus non sum sed ego et qui me misit Pater
et in lege vestra scriptum est quia duorum hominum testimonium verum est
ego sum qui testimonium perhibeo de me ipso et testimonium perhibet de me qui misit me Pater
dicebant ergo ei ubi est Pater tuus respondit Iesus neque me scitis neque Patrem meum si me sciretis forsitan et Patrem meum sciretis
haec verba locutus est in gazofilacio docens in templo et nemo adprehendit eum quia necdum venerat hora eius<CM>
dixit ergo iterum eis Iesus ego vado et quaeretis me et in peccato vestro moriemini quo ego vado vos non potestis venire
dicebant ergo Iudaei numquid interficiet semet ipsum quia dicit quo ego vado vos non potestis venire
et dicebat eis vos de deorsum estis ego de supernis sum vos de mundo hoc estis ego non sum de hoc mundo
dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris si enim non credideritis quia ego sum moriemini in peccato vestro
dicebant ergo ei tu quis es dixit eis Iesus principium quia et loquor vobis
multa habeo de vobis loqui et iudicare sed qui misit me verax est et ego quae audivi ab eo haec loquor in mundo
et non cognoverunt quia Patrem eis dicebat
dixit ergo eis Iesus cum exaltaveritis Filium hominis tunc cognoscetis quia ego sum et a me ipso facio nihil sed sicut docuit me Pater haec loquor
et qui me misit mecum est non reliquit me solum quia ego quae placita sunt ei facio semper
haec illo loquente multi crediderunt in eum<CM>
dicebat ergo Iesus ad eos qui crediderunt ei Iudaeos si vos manseritis in sermone meo vere discipuli mei eritis
et cognoscetis veritatem et veritas liberabit vos
responderunt ei semen Abrahae sumus et nemini servivimus umquam quomodo tu dicis liberi eritis
respondit eis Iesus amen amen dico vobis quia omnis qui facit peccatum servus est peccati
servus autem non manet in domo in aeternum filius manet in aeternum
si ergo Filius vos liberaverit vere liberi eritis
scio quia filii Abrahae estis sed quaeritis me interficere quia sermo meus non capit in vobis<CM>
ego quod vidi apud Patrem loquor et vos quae vidistis apud patrem vestrum facitis
responderunt et dixerunt ei pater noster Abraham est dicit eis Iesus si filii Abrahae estis opera Abrahae facite
nunc autem quaeritis me interficere hominem qui veritatem vobis locutus sum quam audivi a Deo hoc Abraham non fecit
vos facitis opera patris vestri dixerunt itaque ei nos ex fornicatione non sumus nati unum patrem habemus Deum
dixit ergo eis Iesus si Deus pater vester esset diligeretis utique me ego enim ex Deo processi et veni neque enim a me ipso veni sed ille me misit
quare loquellam meam non cognoscitis quia non potestis audire sermonem meum
vos ex patre diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit quia non est veritas in eo cum loquitur mendacium ex propriis loquitur quia mendax est et pater eius
ego autem quia veritatem dico non creditis mihi<CM>
quis ex vobis arguit me de peccato si veritatem dico quare vos non creditis mihi
qui est ex Deo verba Dei audit propterea vos non auditis quia ex Deo non estis
responderunt igitur Iudaei et dixerunt ei nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu et daemonium habes
respondit Iesus ego daemonium non habeo sed honorifico Patrem meum et vos inhonoratis me
ego autem non quaero gloriam meam est qui quaerit et iudicat<CM>
amen amen dico vobis si quis sermonem meum servaverit mortem non videbit in aeternum
dixerunt ergo Iudaei nunc cognovimus quia daemonium habes Abraham mortuus est et prophetae et tu dicis si quis sermonem meum servaverit non gustabit mortem in aeternum
numquid tu maior es patre nostro Abraham qui mortuus est et prophetae mortui sunt quem te ipsum facis
respondit Iesus si ego glorifico me ipsum gloria mea nihil est est Pater meus qui glorificat me quem vos dicitis quia Deus noster est
et non cognovistis eum ego autem novi eum et si dixero quia non scio eum ero similis vobis mendax sed scio eum et sermonem eius servo
Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum et vidit et gavisus est
dixerunt ergo Iudaei ad eum quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti
dixit eis Iesus amen amen dico vobis antequam Abraham fieret ego sum
tulerunt ergo lapides ut iacerent in eum Iesus autem abscondit se et exivit de templo<CM>
et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate
et interrogaverunt eum discipuli sui rabbi quis peccavit hic aut parentes eius ut caecus nasceretur
respondit Iesus neque hic peccavit neque parentes eius sed ut manifestetur opera Dei in illo
me oportet operari opera eius qui misit me donec dies est venit nox quando nemo potest operari
quamdiu in mundo sum lux sum mundi
haec cum dixisset expuit in terram et fecit lutum ex sputo et linuit lutum super oculos eius
et dixit ei vade lava in natatoria Siloae quod interpretatur Missus abiit ergo et lavit et venit videns<CM>
itaque vicini et qui videbant eum prius quia mendicus erat dicebant nonne hic est qui sedebat et mendicabat alii dicebant quia hic est
alii autem nequaquam sed similis est eius ille dicebat quia ego sum
dicebant ergo ei quomodo aperti sunt oculi tibi
respondit ille homo qui dicitur Iesus lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi vade ad natatoriam Siloae et lava et abii et lavi et vidi
dixerunt ei ubi est ille ait nescio<CM>
adducunt eum ad Pharisaeos qui caecus fuerat
erat autem sabbatum quando lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius
iterum ergo interrogabant eum Pharisaei quomodo vidisset ille autem dixit eis lutum posuit mihi super oculos et lavi et video
dicebant ergo ex Pharisaeis quidam non est hic homo a Deo quia sabbatum non custodit alii dicebant quomodo potest homo peccator haec signa facere et scisma erat in eis
dicunt ergo caeco iterum tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos ille autem dixit quia propheta est
non crediderunt ergo Iudaei de illo quia caecus fuisset et vidisset donec vocaverunt parentes eius qui viderat
et interrogaverunt eos dicentes hic est filius vester quem vos dicitis quia caecus natus est quomodo ergo nunc videt
responderunt eis parentes eius et dixerunt scimus quia hic est filius noster et quia caecus natus est
quomodo autem nunc videat nescimus aut quis eius aperuit oculos nos nescimus ipsum interrogate aetatem habet ipse de se loquatur
haec dixerunt parentes eius quia timebant Iudaeos iam enim conspiraverant Iudaei ut si quis eum confiteretur Christum extra synagogam fieret
propterea parentes eius dixerunt quia aetatem habet ipsum interrogate
vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus et dixerunt ei da gloriam Deo nos scimus quia hic homo peccator est
dixit ergo ille si peccator est nescio unum scio quia caecus cum essem modo video
dixerunt ergo illi quid fecit tibi quomodo aperuit tibi oculos
respondit eis dixi vobis iam et audistis quid iterum vultis audire numquid et vos vultis discipuli eius fieri
maledixerunt ei et dixerunt tu discipulus illius es nos autem Mosi discipuli sumus
nos scimus quia Mosi locutus est Deus hunc autem nescimus unde sit
respondit ille homo et dixit eis in hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit et aperuit meos oculos
scimus autem quia peccatores Deus non audit sed si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit hunc exaudit
a saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati
nisi esset hic a Deo non poterat facere quicquam
responderunt et dixerunt ei in peccatis natus es totus et tu doces nos et eiecerunt eum foras<CM>
audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et cum invenisset eum dixit ei tu credis in Filium Dei
respondit ille et dixit quis est Domine ut credam in eum
et dixit ei Iesus et vidisti eum et qui loquitur tecum ipse est
at ille ait credo Domine et procidens adoravit eum<CM>
dixit ei Iesus in iudicium ego in hunc mundum veni ut qui non vident videant et qui vident caeci fiant
et audierunt ex Pharisaeis qui cum ipso erant et dixerunt ei numquid et nos caeci sumus
dixit eis Iesus si caeci essetis non haberetis peccatum nunc vero dicitis quia videmus peccatum vestrum manet<CM>
amen amen dico vobis qui non intrat per ostium in ovile ovium sed ascendit aliunde ille fur est et latro
qui autem intrat per ostium pastor est ovium
huic ostiarius aperit et oves vocem eius audiunt et proprias oves vocat nominatim et educit eas
et cum proprias oves emiserit ante eas vadit et oves illum sequuntur quia sciunt vocem eius
alienum autem non sequuntur sed fugient ab eo quia non noverunt vocem alienorum
hoc proverbium dixit eis Iesus illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis
dixit ergo eis iterum Iesus amen amen dico vobis quia ego sum ostium ovium
omnes quotquot venerunt fures sunt et latrones sed non audierunt eos oves
ego sum ostium per me si quis introierit salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet
fur non venit nisi ut furetur et mactet et perdat ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant
ego sum pastor bonus bonus pastor animam suam dat pro ovibus
mercennarius et qui non est pastor cuius non sunt oves propriae videt lupum venientem et dimittit oves et fugit et lupus rapit et dispergit oves
mercennarius autem fugit quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibus
ego sum pastor bonus et cognosco meas et cognoscunt me meae
sicut novit me Pater et ego agnosco Patrem et animam meam pono pro ovibus
et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili et illas oportet me adducere et vocem meam audient et fiet unum ovile unus pastor
propterea me Pater diligit quia ego pono animam meam ut iterum sumam eam
nemo tollit eam a me sed ego pono eam a me ipso potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam hoc mandatum accepi a Patre meo<CM>
dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos
dicebant autem multi ex ipsis daemonium habet et insanit quid eum auditis
alii dicebant haec verba non sunt daemonium habentis numquid daemonium potest caecorum oculos aperire<CM>
facta sunt autem encenia in Hierosolymis et hiemps erat
et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis
circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei quousque animam nostram tollis si tu es Christus dic nobis palam
respondit eis Iesus loquor vobis et non creditis opera quae ego facio in nomine Patris mei haec testimonium perhibent de me
sed vos non creditis quia non estis ex ovibus meis
oves meae vocem meam audiunt et ego cognosco eas et sequuntur me
et ego vitam aeternam do eis et non peribunt in aeternum et non rapiet eas quisquam de manu mea
Pater meus quod dedit mihi maius omnibus est et nemo potest rapere de manu Patris mei
ego et Pater unum sumus
sustulerunt lapides Iudaei ut lapidarent eum
respondit eis Iesus multa opera bona ostendi vobis ex Patre meo propter quod eorum opus me lapidatis
responderunt ei Iudaei de bono opere non lapidamus te sed de blasphemia et quia tu homo cum sis facis te ipsum Deum
respondit eis Iesus nonne scriptum est in lege vestra quia ego dixi dii estis
si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est et non potest solvi scriptura
quem Pater sanctificavit et misit in mundum vos dicitis quia blasphemas quia dixi Filius Dei sum
si non facio opera Patris mei nolite credere mihi
si autem facio et si mihi non vultis credere operibus credite ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater et ego in Patre<CM>
quaerebant ergo eum prendere et exivit de manibus eorum
et abiit iterum trans Iordanen in eum locum ubi erat Iohannes baptizans primum et mansit illic
et multi venerunt ad eum et dicebant quia Iohannes quidem signum fecit nullum
omnia autem quaecumque dixit Iohannes de hoc vera erant et multi crediderunt in eum<CM>
erat autem quidam languens Lazarus a Bethania de castello Mariae et Marthae sororis eius
Maria autem erat quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis cuius frater Lazarus infirmabatur
miserunt ergo sorores ad eum dicentes Domine ecce quem amas infirmatur
audiens autem Iesus dixit eis infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei ut glorificetur Filius Dei per eam
diligebat autem Iesus Martham et sororem eius Mariam et Lazarum
ut ergo audivit quia infirmabatur tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus
deinde post haec dicit discipulis suis eamus in Iudaeam iterum
dicunt ei discipuli rabbi nunc quaerebant te Iudaei lapidare et iterum vadis illuc
respondit Iesus nonne duodecim horae sunt diei si quis ambulaverit in die non offendit quia lucem huius mundi videt
si autem ambulaverit nocte offendit quia lux non est in eo
haec ait et post hoc dicit eis Lazarus amicus noster dormit sed vado ut a somno exsuscitem eum
dixerunt ergo discipuli eius Domine si dormit salvus erit
dixerat autem Iesus de morte eius illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret
tunc ergo dixit eis Iesus manifeste Lazarus mortuus est
et gaudeo propter vos ut credatis quoniam non eram ibi sed eamus ad eum
dixit ergo Thomas qui dicitur Didymus ad condiscipulos eamus et nos ut moriamur cum eo<CM>
venit itaque Iesus et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem
erat autem Bethania iuxta Hierosolyma quasi stadiis quindecim
multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam ut consolarentur eas de fratre suo
Martha ergo ut audivit quia Iesus venit occurrit illi Maria autem domi sedebat
dixit ergo Martha ad Iesum Domine si fuisses hic frater meus non fuisset mortuus
sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo dabit tibi Deus
dicit illi Iesus resurget frater tuus
dicit ei Martha scio quia resurget in resurrectione in novissima die
dixit ei Iesus ego sum resurrectio et vita qui credit in me et si mortuus fuerit vivet
et omnis qui vivit et credit in me non morietur in aeternum credis hoc
ait illi utique Domine ego credidi quia tu es Christus Filius Dei qui in mundum venisti
et cum haec dixisset abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens magister adest et vocat te
illa ut audivit surgit cito et venit ad eum
nondum enim venerat Iesus in castellum sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha
Iudaei igitur qui erant cum ea in domo et consolabantur eam cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit secuti sunt eam dicentes quia vadit ad monumentum ut ploret ibi
Maria ergo cum venisset ubi erat Iesus videns eum cecidit ad pedes eius et dixit ei Domine si fuisses hic non esset mortuus frater meus<CM>
Iesus ergo ut vidit eam plorantem et Iudaeos qui venerant cum ea plorantes fremuit spiritu et turbavit se ipsum
et dixit ubi posuistis eum dicunt ei Domine veni et vide
et lacrimatus est Iesus
dixerunt ergo Iudaei ecce quomodo amabat eum
quidam autem dixerunt ex ipsis non poterat hic qui aperuit oculos caeci facere ut et hic non moreretur
Iesus ergo rursum fremens in semet ipso venit ad monumentum erat autem spelunca et lapis superpositus erat ei
ait Iesus tollite lapidem dicit ei Martha soror eius qui mortuus fuerat Domine iam fetet quadriduanus enim est
dicit ei Iesus nonne dixi tibi quoniam si credideris videbis gloriam Dei
tulerunt ergo lapidem Iesus autem elevatis sursum oculis dixit Pater gratias ago tibi quoniam audisti me
ego autem sciebam quia semper me audis sed propter populum qui circumstat dixi ut credant quia tu me misisti
haec cum dixisset voce magna clamavit Lazare veni foras
et statim prodiit qui fuerat mortuus ligatus pedes et manus institis et facies illius sudario erat ligata dicit Iesus eis solvite eum et sinite abire<CM>
multi ergo ex Iudaeis qui venerant ad Mariam et viderant quae fecit crediderunt in eum
quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos et dixerunt eis quae fecit Iesus
collegerunt ergo pontifices et Pharisaei concilium et dicebant quid facimus quia hic homo multa signa facit
si dimittimus eum sic omnes credent in eum et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem
unus autem ex ipsis Caiaphas cum esset pontifex anni illius dixit eis vos nescitis quicquam
nec cogitatis quia expedit nobis ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereat
hoc autem a semet ipso non dixit sed cum esset pontifex anni illius prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente
et non tantum pro gente sed et ut filios Dei qui erant dispersi congregaret in unum
ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum
Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos sed abiit in regionem iuxta desertum in civitatem quae dicitur Efrem et ibi morabatur cum discipulis
proximum autem erat pascha Iudaeorum et ascenderunt multi Hierosolyma de regione ante pascha ut sanctificarent se ipsos
quaerebant ergo Iesum et conloquebantur ad invicem in templo stantes quid putatis quia non veniat ad diem festum
dederant autem pontifices et Pharisaei mandatum ut si quis cognoverit ubi sit indicet ut adprehendant eum<CM>
Iesus ergo ante sex dies paschae venit Bethaniam ubi fuerat Lazarus mortuus quem suscitavit Iesus
fecerunt autem ei cenam ibi et Martha ministrabat Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo
Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius et domus impleta est ex odore unguenti
dicit ergo unus ex discipulis eius Iudas Scariotis qui erat eum traditurus
quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis et datum est egenis
dixit autem hoc non quia de egenis pertinebat ad eum sed quia fur erat et loculos habens ea quae mittebantur portabat
dixit ergo Iesus sine illam ut in die sepulturae meae servet illud
pauperes enim semper habetis vobiscum me autem non semper habetis
cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est et venerunt non propter Iesum tantum sed ut Lazarum viderent quem suscitavit a mortuis
cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent
quia multi propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in Iesum<CM>
in crastinum autem turba multa quae venerat ad diem festum cum audissent quia venit Iesus Hierosolyma
acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant osanna benedictus qui venit in nomine Domini rex Israhel
et invenit Iesus asellum et sedit super eum sicut scriptum est
noli timere filia Sion ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae
haec non cognoverunt discipuli eius primum sed quando glorificatus est Iesus tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo et haec fecerunt ei
testimonium ergo perhibebat turba quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis
propterea et obviam venit ei turba quia audierunt eum fecisse hoc signum
Pharisaei ergo dixerunt ad semet ipsos videtis quia nihil proficimus ecce mundus totus post eum abiit<CM>
erant autem gentiles quidam ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo
hii ergo accesserunt ad Philippum qui erat a Bethsaida Galilaeae et rogabant eum dicentes domine volumus Iesum videre
venit Philippus et dicit Andreae Andreas rursum et Philippus dixerunt Iesu
Iesus autem respondit eis dicens venit hora ut clarificetur Filius hominis
amen amen dico vobis nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit
ipsum solum manet si autem mortuum fuerit multum fructum adfert qui amat animam suam perdet eam et qui odit animam suam in hoc mundo in vitam aeternam custodit eam
si quis mihi ministrat me sequatur et ubi sum ego illic et minister meus erit si quis mihi ministraverit honorificabit eum Pater meus<CM>
nunc anima mea turbata est et quid dicam Pater salvifica me ex hora hac sed propterea veni in horam hanc
Pater clarifica tuum nomen venit ergo vox de caelo et clarificavi et iterum clarificabo
turba ergo quae stabat et audierat dicebant tonitruum factum esse alii dicebant angelus ei locutus est
respondit Iesus et dixit non propter me vox haec venit sed propter vos
nunc iudicium est mundi nunc princeps huius mundi eicietur foras
et ego si exaltatus fuero a terra omnia traham ad me ipsum
hoc autem dicebat significans qua morte esset moriturus
respondit ei turba nos audivimus ex lege quia Christus manet in aeternum et quomodo tu dicis oportet exaltari Filium hominis quis est iste Filius hominis
dixit ergo eis Iesus adhuc modicum lumen in vobis est ambulate dum lucem habetis ut non tenebrae vos conprehendant et qui ambulat in tenebris nescit quo vadat
dum lucem habetis credite in lucem ut filii lucis sitis haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eis<CM>
cum autem tanta signa fecisset coram eis non credebant in eum
ut sermo Esaiae prophetae impleretur quem dixit Domine quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum est
propterea non poterant credere quia iterum dixit Esaias
excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur et sanem eos
haec dixit Esaias quando vidit gloriam eius et locutus est de eo<CM>
verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum sed propter Pharisaeos non confitebantur ut de synagoga non eicerentur
dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei<CM>
Iesus autem clamavit et dixit qui credit in me non credit in me sed in eum qui misit me
et qui videt me videt eum qui misit me
ego lux in mundum veni ut omnis qui credit in me in tenebris non maneat
et si quis audierit verba mea et non custodierit ego non iudico eum non enim veni ut iudicem mundum sed ut salvificem mundum
qui spernit me et non accipit verba mea habet qui iudicet eum sermo quem locutus sum ille iudicabit eum in novissimo die
quia ego ex me ipso non sum locutus sed qui misit me Pater ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar
et scio quia mandatum eius vita aeterna est quae ergo ego loquor sicut dixit mihi Pater sic loquor<CM>
ante diem autem festum paschae sciens Iesus quia venit eius hora ut transeat ex hoc mundo ad Patrem cum dilexisset suos qui erant in mundo in finem dilexit eos
et cena facta cum diabolus iam misisset in corde ut traderet eum Iudas Simonis Scariotis
sciens quia omnia dedit ei Pater in manus et quia a Deo exivit et ad Deum vadit
surgit a cena et ponit vestimenta sua et cum accepisset linteum praecinxit se
deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo quo erat praecinctus
venit ergo ad Simonem Petrum et dicit ei Petrus Domine tu mihi lavas pedes
respondit Iesus et dicit ei quod ego facio tu nescis modo scies autem postea
dicit ei Petrus non lavabis mihi pedes in aeternum respondit Iesus ei si non lavero te non habes partem mecum
dicit ei Simon Petrus Domine non tantum pedes meos sed et manus et caput
dicit ei Iesus qui lotus est non indiget ut lavet sed est mundus totus et vos mundi estis sed non omnes
sciebat enim quisnam esset qui traderet eum propterea dixit non estis mundi omnes
postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua cum recubuisset iterum dixit eis scitis quid fecerim vobis
vos vocatis me magister et Domine et bene dicitis sum etenim
si ergo ego lavi vestros pedes Dominus et magister et vos debetis alter alterius lavare pedes
exemplum enim dedi vobis ut quemadmodum ego feci vobis ita et vos faciatis
amen amen dico vobis non est servus maior domino suo neque apostolus maior eo qui misit illum
si haec scitis beati eritis si feceritis ea<CM>
non de omnibus vobis dico ego scio quos elegerim sed ut impleatur scriptura qui manducat mecum panem levavit contra me calcaneum suum
amodo dico vobis priusquam fiat ut credatis cum factum fuerit quia ego sum
amen amen dico vobis qui accipit si quem misero me accipit qui autem me accipit accipit eum qui me misit
cum haec dixisset Iesus turbatus est spiritu et protestatus est et dixit amen amen dico vobis quia unus ex vobis tradet me
aspiciebant ergo ad invicem discipuli haesitantes de quo diceret
erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu quem diligebat Iesus
innuit ergo huic Simon Petrus et dicit ei quis est de quo dicit
itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu dicit ei Domine quis est
respondit Iesus ille est cui ego intinctum panem porrexero et cum intinxisset panem dedit Iudae Simonis Scariotis
et post buccellam tunc introivit in illum Satanas dicit ei Iesus quod facis fac citius
hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei
quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas quia dicit ei Iesus eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum aut egenis ut aliquid daret
cum ergo accepisset ille buccellam exivit continuo erat autem nox<CM>
cum ergo exisset dicit Iesus nunc clarificatus est Filius hominis et Deus clarificatus est in eo
si Deus clarificatus est in eo et Deus clarificabit eum in semet ipso et continuo clarificabit eum
filioli adhuc modicum vobiscum sum quaeretis me et sicut dixi Iudaeis quo ego vado vos non potestis venire et vobis dico modo
mandatum novum do vobis ut diligatis invicem sicut dilexi vos ut et vos diligatis invicem
in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis si dilectionem habueritis ad invicem<CM>
dicit ei Simon Petrus Domine quo vadis respondit Iesus quo ego vado non potes me modo sequi sequeris autem postea
dicit ei Petrus quare non possum sequi te modo animam meam pro te ponam
respondit Iesus animam tuam pro me ponis amen amen dico tibi non cantabit gallus donec me ter neges<CM>
non turbetur cor vestrum creditis in Deum et in me credite
in domo Patris mei mansiones multae sunt si quo minus dixissem vobis quia vado parare vobis locum
et si abiero et praeparavero vobis locum iterum venio et accipiam vos ad me ipsum ut ubi sum ego et vos sitis<CM>
et quo ego vado scitis et viam scitis
dicit ei Thomas Domine nescimus quo vadis et quomodo possumus viam scire
dicit ei Iesus ego sum via et veritas et vita nemo venit ad Patrem nisi per me
si cognovissetis me et Patrem meum utique cognovissetis et amodo cognoscitis eum et vidistis eum
dicit ei Philippus Domine ostende nobis Patrem et sufficit nobis
dicit ei Iesus tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me Philippe qui vidit me vidit et Patrem quomodo tu dicis ostende nobis Patrem
non credis quia ego in Patre et Pater in me est verba quae ego loquor vobis a me ipso non loquor Pater autem in me manens ipse facit opera
non creditis quia ego in Patre et Pater in me est<CM>
alioquin propter opera ipsa credite amen amen dico vobis qui credit in me opera quae ego facio et ipse faciet et maiora horum faciet quia ego ad Patrem vado
et quodcumque petieritis in nomine meo hoc faciam ut glorificetur Pater in Filio
si quid petieritis me in nomine meo hoc faciam<CM>
si diligitis me mandata mea servate
et ego rogabo Patrem et alium paracletum dabit vobis ut maneat vobiscum in aeternum
Spiritum veritatis quem mundus non potest accipere quia non videt eum nec scit eum vos autem cognoscitis eum quia apud vos manebit et in vobis erit<CM>
non relinquam vos orfanos veniam ad vos
adhuc modicum et mundus me iam non videt vos autem videtis me quia ego vivo et vos vivetis
in illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo et vos in me et ego in vobis
qui habet mandata mea et servat ea ille est qui diligit me qui autem diligit me diligetur a Patre meo et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum
dicit ei Iudas non ille Scariotis Domine quid factum est quia nobis manifestaturus es te ipsum et non mundo
respondit Iesus et dixit ei si quis diligit me sermonem meum servabit et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansiones apud eum faciemus
qui non diligit me sermones meos non servat et sermonem quem audistis non est meus sed eius qui misit me Patris<CM>
haec locutus sum vobis apud vos manens
paracletus autem Spiritus Sanctus quem mittet Pater in nomine meo ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis
pacem relinquo vobis pacem meam do vobis non quomodo mundus dat ego do vobis non turbetur cor vestrum neque formidet<CM>
audistis quia ego dixi vobis vado et venio ad vos si diligeretis me gauderetis utique quia vado ad Patrem quia Pater maior me est
et nunc dixi vobis priusquam fiat ut cum factum fuerit credatis
iam non multa loquar vobiscum venit enim princeps mundi huius et in me non habet quicquam
sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem et sicut mandatum dedit mihi Pater sic facio surgite eamus hinc<CM>
ego sum vitis vera et Pater meus agricola est
omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum et omnem qui fert fructum purgabit eum ut fructum plus adferat
iam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis
manete in me et ego in vobis sicut palmes non potest ferre fructum a semet ipso nisi manserit in vite sic nec vos nisi in me manseritis
ego sum vitis vos palmites qui manet in me et ego in eo hic fert fructum multum quia sine me nihil potestis facere
si quis in me non manserit mittetur foras sicut palmes et aruit et colligent eos et in ignem mittunt et ardent
si manseritis in me et verba mea in vobis manserint quodcumque volueritis petetis et fiet vobis
in hoc clarificatus est Pater meus ut fructum plurimum adferatis et efficiamini mei discipuli<CM>
sicut dilexit me Pater et ego dilexi vos manete in dilectione mea
si praecepta mea servaveritis manebitis in dilectione mea sicut et ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione
haec locutus sum vobis ut gaudium meum in vobis sit et gaudium vestrum impleatur
hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos
maiorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam quis ponat pro amicis suis
vos amici mei estis si feceritis quae ego praecipio vobis
iam non dico vos servos quia servus nescit quid facit dominus eius vos autem dixi amicos quia omnia quaecumque audivi a Patre meo nota feci vobis
non vos me elegistis sed ego elegi vos et posui vos ut eatis et fructum adferatis et fructus vester maneat ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo det vobis
haec mando vobis ut diligatis invicem<CM>
si mundus vos odit scitote quia me priorem vobis odio habuit
si de mundo fuissetis mundus quod suum erat diligeret quia vero de mundo non estis sed ego elegi vos de mundo propterea odit vos mundus
mementote sermonis mei quem ego dixi vobis non est servus maior domino suo si me persecuti sunt et vos persequentur si sermonem meum servaverunt et vestrum servabunt
sed haec omnia facient vobis propter nomen meum quia nesciunt eum qui misit me
si non venissem et locutus fuissem eis peccatum non haberent nunc autem excusationem non habent de peccato suo
qui me odit et Patrem meum odit
si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit peccatum non haberent nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum
sed ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est quia odio me habuerunt gratis<CM>
cum autem venerit paracletus quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis qui a Patre procedit ille testimonium perhibebit de me
et vos testimonium perhibetis quia ab initio mecum estis<CM>
haec locutus sum vobis ut non scandalizemini
absque synagogis facient vos sed venit hora ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deo
et haec facient quia non noverunt Patrem neque me
sed haec locutus sum vobis ut cum venerit hora eorum reminiscamini quia ego dixi vobis
haec autem vobis ab initio non dixi quia vobiscum eram at nunc vado ad eum qui me misit et nemo ex vobis interrogat me quo vadis
sed quia haec locutus sum vobis tristitia implevit cor vestrum<CM>
sed ego veritatem dico vobis expedit vobis ut ego vadam si enim non abiero paracletus non veniet ad vos si autem abiero mittam eum ad vos
et cum venerit ille arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio
de peccato quidem quia non credunt in me
de iustitia vero quia ad Patrem vado et iam non videbitis me
de iudicio autem quia princeps mundi huius iudicatus est
adhuc multa habeo vobis dicere sed non potestis portare modo
cum autem venerit ille Spiritus veritatis docebit vos in omnem veritatem non enim loquetur a semet ipso sed quaecumque audiet loquetur et quae ventura sunt adnuntiabit vobis
ille me clarificabit quia de meo accipiet et adnuntiabit vobis
omnia quaecumque habet Pater mea sunt propterea dixi quia de meo accipit et adnuntiabit vobis<CM>
modicum et iam non videbitis me et iterum modicum et videbitis me quia vado ad Patrem
dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem quid est hoc quod dicit nobis modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me et quia vado ad Patrem
dicebant ergo quid est hoc quod dicit modicum nescimus quid loquitur
cognovit autem Iesus quia volebant eum interrogare et dixit eis de hoc quaeritis inter vos quia dixi modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me
amen amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos mundus autem gaudebit vos autem contristabimini sed tristitia vestra vertetur in gaudium
mulier cum parit tristitiam habet quia venit hora eius cum autem pepererit puerum iam non meminit pressurae propter gaudium quia natus est homo in mundum
et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis iterum autem videbo vos et gaudebit cor vestrum et gaudium vestrum nemo tollit a vobis<CM>
et in illo die me non rogabitis quicquam amen amen dico vobis si quid petieritis Patrem in nomine meo dabit vobis
usque modo non petistis quicquam in nomine meo petite et accipietis ut gaudium vestrum sit plenum
haec in proverbiis locutus sum vobis venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis sed palam de Patre adnuntiabo vobis
illo die in nomine meo petetis et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis
ipse enim Pater amat vos quia vos me amastis et credidistis quia ego a Deo exivi<CM>
exivi a Patre et veni in mundum iterum relinquo mundum et vado ad Patrem
dicunt ei discipuli eius ecce nunc palam loqueris et proverbium nullum dicis
nunc scimus quia scis omnia et non opus est tibi ut quis te interroget in hoc credimus quia a Deo existi
respondit eis Iesus modo creditis
ecce venit hora et iam venit ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis et non sum solus quia Pater mecum est
haec locutus sum vobis ut in me pacem habeatis in mundo pressuram habetis sed confidite ego vici mundum<CM>
haec locutus est Iesus et sublevatis oculis in caelum dixit Pater venit hora clarifica Filium tuum ut Filius tuus clarificet te
sicut dedisti ei potestatem omnis carnis ut omne quod dedisti ei det eis vitam aeternam
haec est autem vita aeterna ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Iesum Christum
ego te clarificavi super terram opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam
et nunc clarifica me tu Pater apud temet ipsum claritatem quam habui priusquam mundus esset apud te<CM>
manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo tui erant et mihi eos dedisti et sermonem tuum servaverunt
nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi abs te sunt
quia verba quae dedisti mihi dedi eis et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me misisti
ego pro eis rogo non pro mundo rogo sed pro his quos dedisti mihi quia tui sunt
et mea omnia tua sunt et tua mea sunt et clarificatus sum in eis<CM>
et iam non sum in mundo et hii in mundo sunt et ego ad te venio Pater sancte serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi ut sint unum sicut et nos
cum essem cum eis ego servabam eos in nomine tuo quos dedisti mihi custodivi et nemo ex his perivit nisi filius perditionis ut scriptura impleatur
nunc autem ad te venio et haec loquor in mundo ut habeant gaudium meum impletum in semet ipsis
ego dedi eis sermonem tuum et mundus odio eos habuit quia non sunt de mundo sicut et ego non sum de mundo
non rogo ut tollas eos de mundo sed ut serves eos ex malo
de mundo non sunt sicut et ego non sum de mundo<CM>
sanctifica eos in veritate sermo tuus veritas est
sicut me misisti in mundum et ego misi eos in mundum
et pro eis ego sanctifico me ipsum ut sint et ipsi sanctificati in veritate<CM>
non pro his autem rogo tantum sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me
ut omnes unum sint sicut tu Pater in me et ego in te ut et ipsi in nobis unum sint ut mundus credat quia tu me misisti
et ego claritatem quam dedisti mihi dedi eis ut sint unum sicut nos unum sumus
ego in eis et tu in me ut sint consummati in unum et cognoscat mundus quia tu me misisti et dilexisti eos sicut me dilexisti<CM>
Pater quos dedisti mihi volo ut ubi ego sum et illi sint mecum ut videant claritatem meam quam dedisti mihi quia dilexisti me ante constitutionem mundi
Pater iuste et mundus te non cognovit ego autem te cognovi et hii cognoverunt quia tu me misisti
et notum feci eis nomen tuum et notum faciam ut dilectio qua dilexisti me in ipsis sit et ego in ipsis<CM>
haec cum dixisset Iesus egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron ubi erat hortus in quem introivit ipse et discipuli eius
sciebat autem et Iudas qui tradebat eum ipsum locum quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suis
Iudas ergo cum accepisset cohortem et a pontificibus et Pharisaeis ministros venit illuc cum lanternis et facibus et armis
Iesus itaque sciens omnia quae ventura erant super eum processit et dicit eis quem quaeritis
responderunt ei Iesum Nazarenum dicit eis Iesus ego sum stabat autem et Iudas qui tradebat eum cum ipsis
ut ergo dixit eis ego sum abierunt retrorsum et ceciderunt in terram
iterum ergo eos interrogavit quem quaeritis illi autem dixerunt Iesum Nazarenum
respondit Iesus dixi vobis quia ego sum si ergo me quaeritis sinite hos abire
ut impleretur sermo quem dixit quia quos dedisti mihi non perdidi ex ipsis quemquam
Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum et percussit pontificis servum et abscidit eius auriculam dextram erat autem nomen servo Malchus
dixit ergo Iesus Petro mitte gladium in vaginam calicem quem dedit mihi Pater non bibam illum
cohors ergo et tribunus et ministri Iudaeorum conprehenderunt Iesum et ligaverunt eum<CM>
et adduxerunt eum ad Annam primum erat enim socer Caiaphae qui erat pontifex anni illius
erat autem Caiaphas qui consilium dederat Iudaeis quia expedit unum hominem mori pro populo
sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius discipulus discipulus autem ille erat notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium pontificis
Petrus autem stabat ad ostium foris exivit ergo discipulus alius qui erat notus pontifici et dixit ostiariae et introduxit Petrum
dicit ergo Petro ancilla ostiaria numquid et tu ex discipulis es hominis istius dicit ille non sum
stabant autem servi et ministri ad prunas quia frigus erat et calefiebant erat autem cum eis et Petrus stans et calefaciens se
pontifex ergo interrogavit Iesum de discipulis suis et de doctrina eius
respondit ei Iesus ego palam locutus sum mundo ego semper docui in synagoga et in templo quo omnes Iudaei conveniunt et in occulto locutus sum nihil
quid me interrogas interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis ecce hii sciunt quae dixerim ego
haec autem cum dixisset unus adsistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens sic respondes pontifici
respondit ei Iesus si male locutus sum testimonium perhibe de malo si autem bene quid me caedis
et misit eum Annas ligatum ad Caiaphan pontificem
erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se dixerunt ergo ei numquid et tu ex discipulis eius es negavit ille et dixit non sum
dicit unus ex servis pontificis cognatus eius cuius abscidit Petrus auriculam nonne ego te vidi in horto cum illo
iterum ergo negavit Petrus et statim gallus cantavit<CM>
adducunt ergo Iesum a Caiapha in praetorium erat autem mane et ipsi non introierunt in praetorium ut non contaminarentur sed manducarent pascha
exivit ergo Pilatus ad eos foras et dixit quam accusationem adfertis adversus hominem hunc
responderunt et dixerunt ei si non esset hic malefactor non tibi tradidissemus eum
dixit ergo eis Pilatus accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum dixerunt ergo ei Iudaei nobis non licet interficere quemquam
ut sermo Iesu impleretur quem dixit significans qua esset morte moriturus
introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei tu es rex Iudaeorum
et respondit Iesus a temet ipso hoc dicis an alii tibi dixerunt de me
respondit Pilatus numquid ego Iudaeus sum gens tua et pontifices tradiderunt te mihi quid fecisti
respondit Iesus regnum meum non est de mundo hoc si ex hoc mundo esset regnum meum ministri mei decertarent ut non traderer Iudaeis nunc autem meum regnum non est hinc
dixit itaque ei Pilatus ergo rex es tu respondit Iesus tu dicis quia rex sum ego ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum ut testimonium perhibeam veritati omnis qui est ex veritate audit meam vocem
dicit ei Pilatus quid est veritas et cum hoc dixisset iterum exivit ad Iudaeos et dicit eis ego nullam invenio in eo causam
est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in pascha vultis ergo dimittam vobis regem Iudaeorum
clamaverunt rursum omnes dicentes non hunc sed Barabban erat autem Barabbas latro<CM>
tunc ergo adprehendit Pilatus Iesum et flagellavit
et milites plectentes coronam de spinis inposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum
et veniebant ad eum et dicebant have rex Iudaeorum et dabant ei alapas
exiit iterum Pilatus foras et dicit eis ecce adduco vobis eum foras
ut cognoscatis quia in eo nullam causam invenio et purpureum vestimentum et dicit eis ecce homo
cum ergo vidissent eum pontifices et ministri clamabant dicentes crucifige crucifige dicit eis Pilatus accipite eum vos et crucifigite ego enim non invenio in eo causam
responderunt ei Iudaei nos legem habemus et secundum legem debet mori quia Filium Dei se fecit
cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem magis timuit
et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum unde es tu Iesus autem responsum non dedit ei
dicit ergo ei Pilatus mihi non loqueris nescis quia potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittere te
respondit Iesus non haberes potestatem adversum me ullam nisi tibi esset datum desuper propterea qui tradidit me tibi maius peccatum habet
exinde quaerebat Pilatus dimittere eum Iudaei autem clamabant dicentes si hunc dimittis non es amicus Caesaris omnis qui se regem facit contradicit Caesari
Pilatus ergo cum audisset hos sermones adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum qui dicitur Lithostrotus hebraice autem Gabbatha
erat autem parasceve paschae hora quasi sexta et dicit Iudaeis ecce rex vester
illi autem clamabant tolle tolle crucifige eum dixit eis Pilatus regem vestrum crucifigam responderunt pontifices non habemus regem nisi Caesarem<CM>
tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur susceperunt autem Iesum et eduxerunt
et baiulans sibi crucem exivit in eum qui dicitur Calvariae locum hebraice Golgotha
ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et hinc medium autem Iesum<CM>
scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem erat autem scriptum Iesus Nazarenus rex Iudaeorum
hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Iesus et erat scriptum hebraice graece et latine
dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum noli scribere rex Iudaeorum sed quia ipse dixit rex sum Iudaeorum
respondit Pilatus quod scripsi scripsi
milites ergo cum crucifixissent eum acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes unicuique militi partem et tunicam erat autem tunica inconsutilis desuper contexta per totum
dixerunt ergo ad invicem non scindamus eam sed sortiamur de illa cuius sit ut scriptura impleatur dicens partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem et milites quidem haec fecerunt
stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius Maria Cleopae et Maria Magdalene
cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem quem diligebat dicit matri suae mulier ecce filius tuus
deinde dicit discipulo ecce mater tua et ex illa hora accepit eam discipulus in sua
postea sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt ut consummaretur scriptura dicit sitio
vas ergo positum erat aceto plenum illi autem spongiam plenam aceto hysopo circumponentes obtulerunt ori eius
cum ergo accepisset Iesus acetum dixit consummatum est et inclinato capite tradidit spiritum<CM>
Iudaei ergo quoniam parasceve erat ut non remanerent in cruce corpora sabbato erat enim magnus dies ille sabbati rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura et tollerentur
venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius qui crucifixus est cum eo
ad Iesum autem cum venissent ut viderunt eum iam mortuum non fregerunt eius crura
sed unus militum lancea latus eius aperuit et continuo exivit sanguis et aqua
et qui vidit testimonium perhibuit et verum est eius testimonium et ille scit quia vera dicit ut et vos credatis
facta sunt enim haec ut scriptura impleatur os non comminuetis ex eo
et iterum alia scriptura dicit videbunt in quem transfixerunt<CM>
post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathia eo quod esset discipulus Iesu occultus autem propter metum Iudaeorum ut tolleret corpus Iesu et permisit Pilatus venit ergo et tulit corpus Iesu
venit autem et Nicodemus qui venerat ad Iesum nocte primum ferens mixturam murrae et aloes quasi libras centum
acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt eum linteis cum aromatibus sicut mos Iudaeis est sepelire
erat autem in loco ubi crucifixus est hortus et in horto monumentum novum in quo nondum quisquam positus erat
ibi ergo propter parasceven Iudaeorum quia iuxta erat monumentum posuerunt Iesum<CM>
una autem sabbati Maria Magdalene venit mane cum adhuc tenebrae essent ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento
cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum quem amabat Iesus et dicit eis tulerunt Dominum de monumento et nescimus ubi posuerunt eum
exiit ergo Petrus et ille alius discipulus et venerunt ad monumentum
currebant autem duo simul et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro et venit primus ad monumentum
et cum se inclinasset videt posita linteamina non tamen introivit
venit ergo Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum et videt linteamina posita
et sudarium quod fuerat super caput eius non cum linteaminibus positum sed separatim involutum in unum locum
tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum et vidit et credidit
nondum enim sciebant scripturam quia oportet eum a mortuis resurgere
abierunt ergo iterum ad semet ipsos discipuli<CM>
Maria autem stabat ad monumentum foris plorans dum ergo fleret inclinavit se et prospexit in monumentum
et vidit duos angelos in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes ubi positum fuerat corpus Iesu
dicunt ei illi mulier quid ploras dicit eis quia tulerunt Dominum meum et nescio ubi posuerunt eum
haec cum dixisset conversa est retrorsum et videt Iesum stantem et non sciebat quia Iesus est
dicit ei Iesus mulier quid ploras quem quaeris illa existimans quia hortulanus esset dicit ei domine si tu sustulisti eum dicito mihi ubi posuisti eum et ego eum tollam
dicit ei Iesus Maria conversa illa dicit ei rabboni quod dicitur magister
dicit ei Iesus noli me tangere nondum enim ascendi ad Patrem meum vade autem ad fratres meos et dic eis ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum et Deum meum et Deum vestrum
venit Maria Magdalene adnuntians discipulis quia vidi Dominum et haec dixit mihi<CM>
cum esset ergo sero die illo una sabbatorum et fores essent clausae ubi erant discipuli propter metum Iudaeorum venit Iesus et stetit in medio et dicit eis pax vobis
et hoc cum dixisset ostendit eis manus et latus gavisi sunt ergo discipuli viso Domino
dixit ergo eis iterum pax vobis sicut misit me Pater et ego mitto vos
hoc cum dixisset insuflavit et dicit eis accipite Spiritum Sanctum
quorum remiseritis peccata remittuntur eis quorum retinueritis detenta sunt
Thomas autem unus ex duodecim qui dicitur Didymus non erat cum eis quando venit Iesus
dixerunt ergo ei alii discipuli vidimus Dominum ille autem dixit eis nisi videro in manibus eius figuram clavorum et mittam digitum meum in locum clavorum et mittam manum meam in latus eius non credam<CM>
et post dies octo iterum erant discipuli eius intus et Thomas cum eis venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit pax vobis
deinde dicit Thomae infer digitum tuum huc et vide manus meas et adfer manum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus sed fidelis
respondit Thomas et dixit ei Dominus meus et Deus meus
dicit ei Iesus quia vidisti me credidisti beati qui non viderunt et crediderunt
multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum quae non sunt scripta in libro hoc
haec autem scripta sunt ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine eius<CM>
postea manifestavit se iterum Iesus ad mare Tiberiadis manifestavit autem sic
erant simul Simon Petrus et Thomas qui dicitur Didymus et Nathanahel qui erat a Cana Galilaeae et filii Zebedaei et alii ex discipulis eius duo
dicit eis Simon Petrus vado piscari dicunt ei venimus et nos tecum et exierunt et ascenderunt in navem et illa nocte nihil prendiderunt
mane autem iam facto stetit Iesus in litore non tamen cognoverunt discipuli quia Iesus est
dicit ergo eis Iesus pueri numquid pulmentarium habetis responderunt ei non
dixit eis mittite in dexteram navigii rete et invenietis miserunt ergo et iam non valebant illud trahere a multitudine piscium
dicit ergo discipulus ille quem diligebat Iesus Petro Dominus est Simon Petrus cum audisset quia Dominus est tunicam succinxit se erat enim nudus et misit se in mare
alii autem discipuli navigio venerunt non enim longe erant a terra sed quasi a cubitis ducentis trahentes rete piscium
ut ergo descenderunt in terram viderunt prunas positas et piscem superpositum et panem
dicit eis Iesus adferte de piscibus quos prendidistis nunc
ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus et cum tanti essent non est scissum rete
dicit eis Iesus venite prandete et nemo audebat discentium interrogare eum tu quis es scientes quia Dominus esset
et venit Iesus et accepit panem et dat eis et piscem similiter
hoc iam tertio manifestatus est Iesus discipulis cum surrexisset a mortuis<CM>
cum ergo prandissent dicit Simoni Petro Iesus Simon Iohannis diligis me plus his dicit ei etiam Domine tu scis quia amo te dicit ei pasce agnos meos
dicit ei iterum Simon Iohannis diligis me ait illi etiam Domine tu scis quia amo te dicit ei pasce agnos meos
dicit ei tertio Simon Iohannis amas me contristatus est Petrus quia dixit ei tertio amas me et dicit ei Domine tu omnia scis tu scis quia amo te dicit ei pasce oves meas
amen amen dico tibi cum esses iunior cingebas te et ambulabas ubi volebas cum autem senueris extendes manus tuas et alius te cinget et ducet quo non vis
hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum et hoc cum dixisset dicit ei sequere me<CM>
conversus Petrus vidit illum discipulum quem diligebat Iesus sequentem qui et recubuit in cena super pectus eius et dixit Domine quis est qui tradit te
hunc ergo cum vidisset Petrus dicit Iesu Domine hic autem quid
dicit ei Iesus si sic eum volo manere donec veniam quid ad te tu me sequere
exivit ergo sermo iste in fratres quia discipulus ille non moritur et non dixit ei Iesus non moritur sed si sic eum volo manere donec venio quid ad te
hic est discipulus qui testimonium perhibet de his et scripsit haec et scimus quia verum est testimonium eius
sunt autem et alia multa quae fecit Iesus quae si scribantur per singula nec ipsum arbitror mundum capere eos qui scribendi sunt libros amen<CM>
primum quidem sermonem feci de omnibus o Theophile quae coepit Iesus facere et docere
usque in diem qua praecipiens apostolis per Spiritum Sanctum quos elegit adsumptus est
quibus et praebuit se ipsum vivum post passionem suam in multis argumentis per dies quadraginta apparens eis et loquens de regno Dei
et convescens praecepit eis ab Hierosolymis ne discederent sed expectarent promissionem Patris quam audistis per os meum
quia Iohannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies<CM>
igitur qui convenerant interrogabant eum dicentes Domine si in tempore hoc restitues regnum Israhel
dixit autem eis non est vestrum nosse tempora vel momenta quae Pater posuit in sua potestate
sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos et eritis mihi testes in Hierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae
et cum haec dixisset videntibus illis elevatus est et nubes suscepit eum ab oculis eorum
cumque intuerentur in caelum eunte illo ecce duo viri adstiterunt iuxta illos in vestibus albis
qui et dixerunt viri galilaei quid statis aspicientes in caelum hic Iesus qui adsumptus est a vobis in caelum sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum<CM>
tunc reversi sunt Hierosolymam a monte qui vocatur Oliveti qui est iuxta Hierusalem sabbati habens iter
et cum introissent in cenaculum ascenderunt ubi manebant Petrus et Iohannes Iacobus et Andreas Philippus et Thomas Bartholomeus et Mattheus Iacobus Alphei et Simon Zelotes et Iudas Iacobi
hii omnes erant perseverantes unianimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius<CM>
et in diebus illis exsurgens Petrus in medio fratrum dixit erat autem turba nominum simul fere centum viginti
viri fratres oportet impleri scripturam quam praedixit Spiritus Sanctus per os David de Iuda qui fuit dux eorum qui conprehenderunt Iesum
quia connumeratus erat in nobis et sortitus est sortem ministerii huius
et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis et suspensus crepuit medius et diffusa sunt omnia viscera eius
et notum factum est omnibus habitantibus Hierusalem ita ut appellaretur ager ille lingua eorum Acheldemach hoc est ager Sanguinis
scriptum est enim in libro Psalmorum fiat commoratio eius deserta et non sit qui inhabitet in ea et episcopatum eius accipiat alius
oportet ergo ex his viris qui nobiscum congregati sunt in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus
incipiens a baptismate Iohannis usque in diem qua adsumptus est a nobis testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis
et statuerunt duos Ioseph qui vocabatur Barsabban qui cognominatus est Iustus et Matthiam
et orantes dixerunt tu Domine qui corda nosti omnium ostende quem elegeris ex his duobus unum
accipere locum ministerii huius et apostolatus de quo praevaricatus est Iudas ut abiret in locum suum
et dederunt sortes eis et cecidit sors super Matthiam et adnumeratus est cum undecim apostolis<CM>
et cum conplerentur dies pentecostes erant omnes pariter in eodem loco
et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum ubi erant sedentes
et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis seditque supra singulos eorum
et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis<CM>
erant autem in Hierusalem habitantes Iudaei viri religiosi ex omni natione quae sub caelo sunt
facta autem hac voce convenit multitudo et mente confusa est quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes
stupebant autem omnes et mirabantur dicentes nonne omnes ecce isti qui loquuntur Galilaei sunt
et quomodo nos audivimus unusquisque lingua nostra in qua nati sumus
Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant Mesopotamiam et Iudaeam et Cappadociam Pontum et Asiam
Frygiam et Pamphiliam Aegyptum et partes Lybiae quae est circa Cyrenen et advenae romani
Iudaei quoque et proselyti Cretes et Arabes audivimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei
stupebant autem omnes et mirabantur ad invicem dicentes quidnam hoc vult esse
alii autem inridentes dicebant quia musto pleni sunt isti<CM>
stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam et locutus est eis viri iudaei et qui habitatis Hierusalem universi hoc vobis notum sit et auribus percipite verba mea
non enim sicut vos aestimatis hii ebrii sunt cum sit hora diei tertia
sed hoc est quod dictum est per prophetam Iohel
et erit in novissimis diebus dicit Dominus effundam de Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae et iuvenes vestri visiones videbunt et seniores vestri somnia somniabunt
et quidem super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo et prophetabunt
et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum sanguinem et ignem et vaporem fumi
sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et manifestus
et erit omnis quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit
viri israhelitae audite verba haec Iesum Nazarenum virum adprobatum a Deo in vobis virtutibus et prodigiis et signis quae fecit per illum Deus in medio vestri sicut vos scitis
hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manus iniquorum adfigentes interemistis
quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni iuxta quod inpossibile erat teneri illum ab eo
David enim dicit in eum providebam Dominum coram me semper quoniam a dextris meis est ne commovear
propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe
quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem
notas fecisti mihi vias vitae replebis me iucunditate cum facie tua
viri fratres liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David quoniam et defunctus est et sepultus est et sepulchrum eius est apud nos usque in hodiernum diem
propheta igitur cum esset et sciret quia iureiurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius
providens locutus est de resurrectione Christi quia neque derelictus est in inferno neque caro eius vidit corruptionem
hunc Iesum resuscitavit Deus cui omnes nos testes sumus
dextera igitur Dei exaltatus et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre effudit hunc quem vos videtis et audistis
non enim David ascendit in caelos dicit autem ipse dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis
donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
certissime ergo sciat omnis domus Israhel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit hunc Iesum quem vos crucifixistis<CM>
his auditis conpuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos quid faciemus viri fratres
Petrus vero ad illos paenitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti Spiritus
vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus qui longe sunt quoscumque advocaverit Dominus Deus noster
aliis etiam verbis pluribus testificatus est et exhortabatur eos dicens salvamini a generatione ista prava
qui ergo receperunt sermonem eius baptizati sunt et adpositae sunt in illa die animae circiter tria milia<CM>
erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibus
fiebat autem omni animae timor multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant in Hierusalem et metus erat magnus in universis
omnes etiam qui credebant erant pariter et habebant omnia communia
possessiones et substantias vendebant et dividebant illa omnibus prout cuique opus erat
cotidie quoque perdurantes unianimiter in templo et frangentes circa domos panem sumebant cibum cum exultatione et simplicitate cordis
conlaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem Dominus autem augebat qui salvi fierent cotidie in id ipsum<CM>
Petrus autem et Iohannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam
et quidam vir qui erat claudus ex utero matris suae baiulabatur quem ponebant cotidie ad portam templi quae dicitur Speciosa ut peteret elemosynam ab introeuntibus in templum
is cum vidisset Petrum et Iohannem incipientes introire in templum rogabat ut elemosynam acciperet
intuens autem in eum Petrus cum Iohanne dixit respice in nos
at ille intendebat in eos sperans se aliquid accepturum ab eis
Petrus autem dixit argentum et aurum non est mihi quod autem habeo hoc tibi do in nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula
et adprehensa ei manu dextera adlevavit eum et protinus consolidatae sunt bases eius et plantae
et exiliens stetit et ambulabat et intravit cum illis in templum ambulans et exiliens et laudans Dominum
et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum
cognoscebant autem illum quoniam ipse erat qui ad elemosynam sedebat ad Speciosam portam templi et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi
cum teneret autem Petrum et Iohannem concurrit omnis populus ad eos ad porticum qui appellatur Salomonis stupentes<CM>
videns autem Petrus respondit ad populum viri israhelitae quid miramini in hoc aut nos quid intuemini quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare
Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Iesum quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati iudicante illo dimitti
vos autem sanctum et iustum negastis et petistis virum homicidam donari vobis
auctorem vero vitae interfecistis quem Deus suscitavit a mortuis cuius nos testes sumus
et in fide nominis eius hunc quem videtis et nostis confirmavit nomen eius et fides quae per eum est dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum
et nunc fratres scio quia per ignorantiam fecistis sicut et principes vestri
Deus autem quae praenuntiavit per os omnium prophetarum pati Christum suum implevit sic
paenitemini igitur et convertimini ut deleantur vestra peccata
ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini et miserit eum qui praedicatus est vobis Iesum Christum
quem oportet caelum quidem suscipere usque in tempora restitutionis omnium quae locutus est Deus per os sanctorum suorum a saeculo prophetarum
Moses quidem dixit quia prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me ipsum audietis iuxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis
erit autem omnis anima quae non audierit prophetam illum exterminabitur de plebe
et omnes prophetae a Samuhel et deinceps qui locuti sunt et adnuntiaverunt dies istos
vos estis filii prophetarum et testamenti quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae
vobis primum Deus suscitans Filium suum misit eum benedicentem vobis ut convertat se unusquisque a nequitia sua<CM>
loquentibus autem illis ad populum supervenerunt sacerdotes et magistratus templi et Sadducaei
dolentes quod docerent populum et adnuntiarent in Iesu resurrectionem ex mortuis
et iniecerunt in eis manus et posuerunt eos in custodiam in crastinum erat enim iam vespera
multi autem eorum qui audierant verbum crediderunt et factus est numerus virorum quinque milia<CM>
factum est autem in crastinum ut congregarentur principes eorum et seniores et scribae in Hierusalem
et Annas princeps sacerdotum et Caiphas et Iohannes et Alexander et quotquot erant de genere sacerdotali
et statuentes eos in medio interrogabant in qua virtute aut in quo nomine fecistis hoc vos
tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos principes populi et seniores
si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi in quo iste salvus factus est
notum sit omnibus vobis et omni plebi Israhel quia in nomine Iesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis quem Deus suscitavit a mortuis in hoc iste adstat coram vobis sanus
hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus qui factus est in caput anguli
et non est in alio aliquo salus nec enim nomen aliud est sub caelo datum hominibus in quo oportet nos salvos fieri
videntes autem Petri constantiam et Iohannis conperto quod homines essent sine litteris et idiotae admirabantur et cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerant
hominem quoque videntes stantem cum eis qui curatus fuerat nihil poterant contradicere<CM>
iusserunt autem eos foras extra concilium secedere et conferebant ad invicem
dicentes quid faciemus hominibus istis quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus in Hierusalem manifestum et non possumus negare
sed ne amplius divulgetur in populum comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum
et vocantes eos denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Iesu
Petrus vero et Iohannes respondentes dixerunt ad eos si iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum iudicate
non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui
at illi comminantes dimiserunt eos non invenientes quomodo punirent eos propter populum quia omnes clarificabant Deum in eo quod acciderat
annorum enim erat amplius quadraginta homo in quo factum erat signum istud sanitatis<CM>
dimissi autem venerunt ad suos et adnuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent
qui cum audissent unianimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt Domine tu qui fecisti caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt
qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania
adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius
convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israhel
facere quae manus tua et consilium decreverunt fieri
et nunc Domine respice in minas eorum et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum
in eo cum manum tuam extendas sanitates et signa et prodigia fieri per nomen sancti Filii tui Iesu
et cum orassent motus est locus in quo erant congregati et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et loquebantur verbum Dei cum fiducia<CM>
multitudinis autem credentium erat cor et anima una nec quisquam eorum quae possidebant aliquid suum esse dicebat sed erant illis omnia communia
et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Iesu Christi Domini et gratia magna erat in omnibus illis
neque enim quisquam egens erat inter illos quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant vendentes adferebant pretia eorum quae vendebant
et ponebant ante pedes apostolorum dividebantur autem singulis prout cuique opus erat
Ioseph autem qui cognominatus est Barnabas ab apostolis quod est interpretatum Filius consolationis Levites Cyprius genere
cum haberet agrum vendidit illum et adtulit pretium et posuit ante pedes apostolorum<CM>
vir autem quidam nomine Ananias cum Saffira uxore sua vendidit agrum
et fraudavit de pretio agri conscia uxore sua et adferens partem quandam ad pedes apostolorum posuit
dixit autem Petrus Anania cur temptavit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui Sancto et fraudare de pretio agri
nonne manens tibi manebat et venundatum in tua erat potestate quare posuisti in corde tuo hanc rem non es mentitus hominibus sed Deo
audiens autem Ananias haec verba cecidit et exspiravit et factus est timor magnus in omnes qui audierant
surgentes autem iuvenes amoverunt eum et efferentes sepelierunt
factum est autem quasi horarum trium spatium et uxor ipsius nesciens quod factum fuerat introiit
respondit autem ei Petrus dic mihi si tanti agrum vendidistis at illa dixit etiam tanti
Petrus autem ad eam quid utique convenit vobis temptare Spiritum Domini ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium et efferent te
confestim cecidit ante pedes eius et exspiravit intrantes autem iuvenes invenerunt illam mortuam et extulerunt et sepelierunt ad virum suum
et factus est timor magnus in universa ecclesia et in omnes qui audierunt haec<CM>
per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe et erant unianimiter omnes in porticu Salomonis
ceterorum autem nemo audebat coniungere se illis sed magnificabat eos populus
magis autem augebatur credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum
ita ut in plateas eicerent infirmos et ponerent in lectulis et grabattis ut veniente Petro saltim umbra illius obumbraret quemquam eorum
concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Hierusalem adferentes aegros et vexatos ab spiritibus inmundis qui curabantur omnes<CM>
exsurgens autem princeps sacerdotum et omnes qui cum illo erant quae est heresis Sadducaeorum repleti sunt zelo
et iniecerunt manus in apostolos et posuerunt illos in custodia publica
angelus autem Domini per noctem aperiens ianuas carceris et educens eos dixit
ite et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitae huius
qui cum audissent intraverunt diluculo in templum et docebant adveniens autem princeps sacerdotum et qui cum eo erant convocaverunt concilium et omnes seniores filiorum Israhel et miserunt in carcerem ut adducerentur
cum venissent autem ministri et aperto carcere non invenissent illos reversi nuntiaverunt
dicentes carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia et custodes stantes ad ianuas aperientes autem neminem intus invenimus
ut audierunt autem hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum ambigebant de illis quidnam fieret
adveniens autem quidam nuntiavit eis quia ecce viri quos posuistis in carcere sunt in templo stantes et docentes populum<CM>
tunc abiit magistratus cum ministris et adduxit illos sine vi timebant enim populum ne lapidarentur
et cum adduxissent illos statuerunt in concilio et interrogavit eos princeps sacerdotum
dicens praecipiendo praecepimus vobis ne doceretis in nomine isto et ecce replestis Hierusalem doctrina vestra et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius
respondens autem Petrus et apostoli dixerunt oboedire oportet Deo magis quam hominibus
Deus patrum nostrorum suscitavit Iesum quem vos interemistis suspendentes in ligno
hunc Deus principem et salvatorem exaltavit dextera sua ad dandam paenitentiam Israhel et remissionem peccatorum
et nos sumus testes horum verborum et Spiritus Sanctus quem dedit Deus omnibus oboedientibus sibi
haec cum audissent dissecabantur et cogitabant interficere illos
surgens autem quidam in concilio Pharisaeus nomine Gamalihel legis doctor honorabilis universae plebi iussit foras ad breve homines fieri
dixitque ad illos viri israhelitae adtendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis
ante hos enim dies extitit Theodas dicens esse se aliquem cui consensit virorum numerus circiter quadringentorum qui occisus est et omnes quicumque credebant ei dissipati sunt et redactus est ad nihilum
post hunc extitit Iudas Galilaeus in diebus professionis et avertit populum post se et ipse periit et omnes quotquot consenserunt ei dispersi sunt
et nunc itaque dico vobis discedite ab hominibus istis et sinite illos quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus dissolvetur
si vero ex Deo est non poteritis dissolvere eos ne forte et Deo repugnare inveniamini consenserunt autem illi
et convocantes apostolos caesis denuntiaverunt ne loquerentur in nomine Iesu et dimiserunt eos
et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati
omni autem die in templo et circa domos non cessabant docentes et evangelizantes Christum Iesum<CM>
in diebus autem illis crescente numero discipulorum factus est murmur Graecorum adversus Hebraeos eo quod dispicerentur in ministerio cotidiano viduae eorum
convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum dixerunt non est aequum nos derelinquere verbum Dei et ministrare mensis
considerate ergo fratres viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu et sapientia quos constituamus super hoc opus
nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus
et placuit sermo coram omni multitudine et elegerunt Stephanum virum plenum fide et Spiritu Sancto et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum advenam Antiochenum
hos statuerunt ante conspectum apostolorum et orantes inposuerunt eis manus
et verbum Dei crescebat et multiplicabatur numerus discipulorum in Hierusalem valde multa etiam turba sacerdotum oboediebat fidei<CM>
Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo
surrexerunt autem quidam de synagoga quae appellatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephano
et non poterant resistere sapientiae et Spiritui quo loquebatur
tunc submiserunt viros qui dicerent se audisse eum dicentem verba blasphemiae in Mosen et Deum
commoverunt itaque plebem et seniores et scribas et concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt in concilium
et statuerunt testes falsos dicentes homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et legem
audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenus hic destruet locum istum et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moses
et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio viderunt faciem eius tamquam faciem angeli<CM>
dixit autem princeps sacerdotum si haec ita se habent
qui ait viri fratres et patres audite Deus gloriae apparuit patri nostro Abraham cum esset in Mesopotamiam priusquam moraretur in Charram
et dixit ad illum exi de terra tua et de cognatione tua et veni in terram quam tibi monstravero
tunc exiit de terra Chaldeorum et habitavit in Charram et inde postquam mortuus est pater eius transtulit illum in terram istam in qua nunc vos habitatis
et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis et repromisit dare illi eam in possessionem et semini eius post ipsum cum non haberet filium
locutus est autem Deus quia erit semen eius accola in terra aliena et servituti eos subicient et male tractabunt eos annis quadringentis
et gentem cui servierint iudicabo ego dixit Deus et post haec exibunt et deservient mihi in loco isto
et dedit illi testamentum circumcisionis et sic genuit Isaac et circumcidit eum die octava et Isaac Iacob et Iacob duodecim patriarchas
et patriarchae aemulantes Ioseph vendiderunt in Aegyptum et erat Deus cum eo
et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu Pharaonis regis Aegypti et constituit eum praepositum super Aegyptum et super omnem domum suam
venit autem fames in universam Aegyptum et Chanaan et tribulatio magna et non inveniebant cibos patres nostri
cum audisset autem Iacob esse frumentum in Aegypto misit patres nostros primum
et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis et manifestatum est Pharaoni genus eius
mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum et omnem cognationem in animabus septuaginta quinque
et descendit Iacob in Aegyptum et defunctus est ipse et patres nostri
et translati sunt in Sychem et positi sunt in sepulchro quod emit Abraham pretio argenti a filiis Emmor filii Sychem<CM>
cum adpropinquaret autem tempus repromissionis quam confessus erat Deus Abrahae crevit populus et multiplicatus est in Aegypto
quoadusque surrexit rex alius in Aegypto qui non sciebat Ioseph
hic circumveniens genus nostrum adflixit patres ut exponerent infantes suos ne vivificarentur
eodem tempore natus est Moses et fuit gratus Deo qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui
exposito autem illo sustulit eum filia Pharaonis et enutrivit eum sibi in filium
et eruditus est Moses omni sapientia Aegyptiorum et erat potens in verbis et in operibus suis
cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus ascendit in cor eius ut visitaret fratres suos filios Israhel
et cum vidisset quendam iniuriam patientem vindicavit illum et fecit ultionem ei qui iniuriam sustinebat percusso Aegyptio
existimabat autem intellegere fratres quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis at illi non intellexerunt
sequenti vero die apparuit illis litigantibus et reconciliabat eos in pacem dicens viri fratres estis ut quid nocetis alterutrum
qui autem iniuriam faciebat proximo reppulit eum dicens quis te constituit principem et iudicem super nos
numquid interficere me tu vis quemadmodum interfecisti heri Aegyptium
fugit autem Moses in verbo isto et factus est advena in terra Madiam ubi generavit filios duos<CM>
et expletis annis quadraginta apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammae rubi
Moses autem videns admiratus est visum et accedente illo ut consideraret facta est vox Domini
ego Deus patrum tuorum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob tremefactus autem Moses non audebat considerare
dixit autem illi Dominus solve calciamentum pedum tuorum locus enim in quo stas terra sancta est
videns vidi adflictionem populi mei qui est in Aegypto et gemitum eorum audivi et descendi liberare eos et nunc veni et mittam te in Aegyptum
hunc Mosen quem negaverunt dicentes quis te constituit principem et iudicem hunc Deus principem et redemptorem misit cum manu angeli qui apparuit illi in rubo
hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Aegypti et in Rubro mari et in deserto annis quadraginta
hic est Moses qui dixit filiis Israhel prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris tamquam me
hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo qui loquebatur ei in monte Sina et cum patribus nostris qui accepit verba vitae dare nobis
cui noluerunt oboedire patres nostri sed reppulerunt et aversi sunt cordibus suis in Aegyptum
dicentes ad Aaron fac nobis deos qui praecedant nos Moses enim hic qui eduxit nos de terra Aegypti nescimus quid factum sit ei
et vitulum fecerunt in illis diebus et obtulerunt hostiam simulacro et laetabantur in operibus manuum suarum<CM>
convertit autem Deus et tradidit eos servire militiae caeli sicut scriptum est in libro Prophetarum numquid victimas aut hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto domus Israhel
et suscepistis tabernaculum Moloch et sidus dei vestri Rempham figuras quas fecistis adorare eas et transferam vos trans Babylonem
tabernaculum testimonii fuit patribus nostris in deserto sicut disposuit loquens ad Mosen ut faceret illud secundum formam quam viderat
quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Iesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum usque in diebus David
qui invenit gratiam ante Deum et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Iacob
Salomon autem aedificavit illi domum
sed non Excelsus in manufactis habitat sicut propheta dicit
caelum mihi sedis est terra autem scabillum pedum meorum quam domum aedificabitis mihi dicit Dominus aut quis locus requietionis meae est
nonne manus mea fecit haec omnia<CM>
dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus vos semper Spiritui Sancto resistitis sicut patres vestri et vos
quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Iusti cuius vos nunc proditores et homicidae fuistis
qui accepistis legem in dispositionem angelorum et non custodistis<CM>
audientes autem haec dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum
cum autem esset plenus Spiritu Sancto intendens in caelum vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei
et ait ecce video caelos apertos et Filium hominis a dextris stantem Dei
exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et impetum fecerunt unianimiter in eum
et eicientes eum extra civitatem lapidabant et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adulescentis qui vocabatur Saulus
et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem Domine Iesu suscipe spiritum meum
positis autem genibus clamavit voce magna Domine ne statuas illis hoc peccatum et cum hoc dixisset obdormivit Saulus autem erat consentiens neci eius<CM>
facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quae erat Hierosolymis et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolos
curaverunt autem Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super illum
Saulus vero devastabat ecclesiam per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam<CM>
igitur qui dispersi erant pertransiebant evangelizantes verbum
Philippus autem descendens in civitatem Samariae praedicabat illis Christum
intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur unianimiter audientes et videntes signa quae faciebat
multi enim eorum qui habebant spiritus inmundos clamantes voce magna exiebant multi autem paralytici et claudi curati sunt
factum est ergo magnum gaudium in illa civitate
vir autem quidam nomine Simon qui ante fuerat in civitate magus seducens gentem Samariae dicens esse se aliquem magnum
cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum dicentes hic est virtus Dei quae vocatur Magna
adtendebant autem eum propter quod multo tempore magicis suis dementasset eos
cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Iesu Christi baptizabantur viri ac mulieres
tunc Simon et ipse credidit et cum baptizatus esset adherebat Philippo videns etiam signa et virtutes maximas fieri stupens admirabatur<CM>
cum autem audissent apostoli qui erant Hierosolymis quia recepit Samaria verbum Dei miserunt ad illos Petrum et Iohannem
qui cum venissent oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum
nondum enim in quemquam illorum venerat sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu
tunc inponebant manus super illos et accipiebant Spiritum Sanctum
cum vidisset autem Simon quia per inpositionem manus apostolorum daretur Spiritus Sanctus obtulit eis pecuniam
dicens date et mihi hanc potestatem ut cuicumque inposuero manus accipiat Spiritum Sanctum Petrus autem dixit ad eum
pecunia tua tecum sit in perditionem quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri
non est tibi pars neque sors in sermone isto cor enim tuum non est rectum coram Deo
paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Deum si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui
in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse
respondens autem Simon dixit precamini vos pro me ad Dominum ut nihil veniat super me horum quae dixistis
et illi quidem testificati et locuti verbum Domini rediebant Hierosolymam et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant<CM>
angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens surge et vade contra meridianum ad viam quae descendit ab Hierusalem in Gazam haec est deserta
et surgens abiit et ecce vir aethiops eunuchus potens Candacis reginae Aethiopum qui erat super omnes gazas eius venerat adorare in Hierusalem
et revertebatur sedens super currum suum legensque prophetam Esaiam
dixit autem Spiritus Philippo accede et adiunge te ad currum istum
adcurrens autem Philippus audivit illum legentem Esaiam prophetam et dixit putasne intellegis quae legis
qui ait et quomodo possum si non aliquis ostenderit mihi rogavitque Philippum ut ascenderet et sederet secum
locus autem scripturae quam legebat erat hic tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce sic non aperuit os suum
in humilitate iudicium eius sublatum est generationem illius quis enarrabit quoniam tollitur de terra vita eius
respondens autem eunuchus Philippo dixit obsecro te de quo propheta dicit hoc de se an de alio aliquo
aperiens autem Philippus os suum et incipiens ab scriptura ista evangelizavit illi Iesum
et dum irent per viam venerunt ad quandam aquam et ait eunuchus ecce aqua quid prohibet me baptizari

et iussit stare currum et descenderunt uterque in aquam Philippus et eunuchus et baptizavit eum
cum autem ascendissent de aqua Spiritus Domini rapuit Philippum et amplius non vidit eum eunuchus ibat enim per viam suam gaudens
Philippus autem inventus est in Azoto et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis donec veniret Caesaream<CM>
Saulus autem adhuc inspirans minarum et caedis in discipulos Domini accessit ad principem sacerdotum
et petiit ab eo epistulas in Damascum ad synagogas ut si quos invenisset huius viae viros ac mulieres vinctos perduceret in Hierusalem
et cum iter faceret contigit ut adpropinquaret Damasco et subito circumfulsit eum lux de caelo
et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi Saule Saule quid me persequeris
qui dixit quis es Domine et ille ego sum Iesus quem tu persequeris

sed surge et ingredere civitatem et dicetur tibi quid te oporteat facere viri autem illi qui comitabantur cum eo stabant stupefacti audientes quidem vocem neminem autem videntes
surrexit autem Saulus de terra apertisque oculis nihil videbat ad manus autem illum trahentes introduxerunt Damascum
et erat tribus diebus non videns et non manducavit neque bibit<CM>
erat autem quidam discipulus Damasci nomine Ananias et dixit ad illum in visu Dominus Anania at ille ait ecce ego Domine
et Dominus ad illum surgens vade in vicum qui vocatur Rectus et quaere in domo Iudae Saulum nomine Tarsensem ecce enim orat
et vidit virum Ananiam nomine introeuntem et inponentem sibi manus ut visum recipiat
respondit autem Ananias Domine audivi a multis de viro hoc quanta mala sanctis tuis fecerit in Hierusalem
et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes qui invocant nomen tuum
dixit autem ad eum Dominus vade quoniam vas electionis est mihi iste ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israhel
ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati
et abiit Ananias et introivit in domum et inponens ei manus dixit Saule frater Dominus misit me Iesus qui apparuit tibi in via qua veniebas ut videas et implearis Spiritu Sancto
et confestim ceciderunt ab oculis eius tamquam squamae et visum recepit et surgens baptizatus est
et cum accepisset cibum confortatus est fuit autem cum discipulis qui erant Damasci per dies aliquot
et continuo in synagogis praedicabat Iesum quoniam hic est Filius Dei
stupebant autem omnes qui audiebant et dicebant nonne hic est qui expugnabat in Hierusalem eos qui invocabant nomen istud et huc ad hoc venit ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum
Saulus autem magis convalescebat et confundebat Iudaeos qui habitabant Damasci adfirmans quoniam hic est Christus<CM>
cum implerentur autem dies multi consilium fecerunt Iudaei ut eum interficerent
notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum custodiebant autem et portas die ac nocte ut eum interficerent
accipientes autem discipuli eius nocte per murum dimiserunt eum submittentes in sporta
cum autem venisset in Hierusalem temptabat iungere se discipulis et omnes timebant eum non credentes quia esset discipulus
Barnabas autem adprehensum illum duxit ad apostolos et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum et quia locutus est ei et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Iesu
et erat cum illis intrans et exiens in Hierusalem et fiducialiter agens in nomine Domini
loquebatur quoque et disputabat cum Graecis illi autem quaerebant occidere eum
quod cum cognovissent fratres deduxerunt eum Caesaream et dimiserunt Tarsum
ecclesia quidem per totam Iudaeam et Galilaeam et Samariam habebat pacem et aedificabatur ambulans in timore Domini et consolatione Sancti Spiritus replebatur<CM>
factum est autem Petrum dum pertransiret universos devenire et ad sanctos qui habitabant Lyddae
invenit autem ibi hominem quendam nomine Aeneam ab annis octo iacentem in grabatto qui erat paralyticus
et ait illi Petrus Aeneas sanat te Iesus Christus surge et sterne tibi et continuo surrexit
et viderunt illum omnes qui habitabant Lyddae et Saronae qui conversi sunt ad Dominum<CM>
in Ioppe autem fuit quaedam discipula nomine Tabitas quae interpretata dicitur Dorcas haec erat plena operibus bonis et elemosynis quas faciebat
factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur quam cum lavissent posuerunt eam in cenaculo
cum autem prope esset Lydda ab Ioppe discipuli audientes quia Petrus esset in ea miserunt duos viros ad eum rogantes ne pigriteris venire usque ad nos
exsurgens autem Petrus venit cum illis et cum advenisset duxerunt illum in cenaculum et circumsteterunt illum omnes viduae flentes et ostendentes tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas
eiectis autem omnibus foras Petrus ponens genua oravit et conversus ad corpus dixit Tabita surge at illa aperuit oculos suos et viso Petro resedit
dans autem illi manum erexit eam et cum vocasset sanctos et viduas adsignavit eam vivam
notum autem factum est per universam Ioppen et crediderunt multi in Domino
factum est autem ut dies multos moraretur in Ioppe apud quendam Simonem coriarium<CM>
vir autem quidam erat in Caesarea nomine Cornelius centurio cohortis quae dicitur Italica
religiosus et timens Deum cum omni domo sua faciens elemosynas multas plebi et deprecans Deum semper
vidit in visu manifeste quasi hora nona diei angelum Dei introeuntem ad se et dicentem sibi Corneli
at ille intuens eum timore correptus dixit quid est domine dixit autem illi orationes tuae et elemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei
et nunc mitte viros in Ioppen et accersi Simonem quendam qui cognominatur Petrus
hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium cuius est domus iuxta mare
et cum discessisset angelus qui loquebatur illi vocavit duos domesticos suos et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant
quibus cum narrasset omnia misit illos in Ioppen<CM>
postera autem die iter illis facientibus et adpropinquantibus civitati ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam
et cum esuriret voluit gustare parantibus autem eis cecidit super eum mentis excessus
et videt caelum apertum et descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo in terram
in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae et volatilia caeli
et facta est vox ad eum surge Petre et occide et manduca
ait autem Petrus absit Domine quia numquam manducavi omne commune et inmundum
et vox iterum secundo ad eum quae Deus purificavit ne tu commune dixeris
hoc autem factum est per ter et statim receptum est vas in caelum
et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset ecce viri qui missi erant a Cornelio inquirentes domum Simonis adstiterunt ad ianuam
et cum vocassent interrogabant si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium<CM>
Petro autem cogitante de visione dixit Spiritus ei ecce viri tres quaerunt te
surge itaque et descende et vade cum eis nihil dubitans quia ego misi illos
descendens autem Petrus ad viros dixit ecce ego sum quem quaeritis quae causa est propter quam venistis
qui dixerunt Cornelius centurio vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs te
introducens igitur eos recepit hospitio sequenti autem die surgens profectus est cum eis et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt eum
altera autem die introivit Caesaream Cornelius vero expectabat illos convocatis cognatis suis et necessariis amicis
et factum est cum introisset Petrus obvius ei Cornelius et procidens ad pedes adoravit
Petrus vero levavit eum dicens surge et ego ipse homo sum
et loquens cum illo intravit et invenit multos qui convenerant
dixitque ad illos vos scitis quomodo abominatum sit viro iudaeo coniungi aut accedere ad alienigenam et mihi ostendit Deus neminem communem aut inmundum dicere hominem
propter quod sine dubitatione veni accersitus interrogo ergo quam ob causam accersistis me
et Cornelius ait a nudius quartana die usque in hanc horam orans eram hora nona in domo mea et ecce vir stetit ante me in veste candida et ait
Corneli exaudita est oratio tua et elemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei
mitte ergo in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare
confestim igitur misi ad te et tu bene fecisti veniendo nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quaecumque tibi praecepta sunt a Domino<CM>
aperiens autem Petrus os dixit in veritate conperi quoniam non est personarum acceptor Deus
sed in omni gente qui timet eum et operatur iustitiam acceptus est illi
verbum misit filiis Israhel adnuntians pacem per Iesum Christum hic est omnium Dominus
vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam incipiens enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit Iohannes
Iesum a Nazareth quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo quoniam Deus erat cum illo
et nos testes sumus omnium quae fecit in regione Iudaeorum et Hierusalem quem et occiderunt suspendentes in ligno
hunc Deus suscitavit tertia die et dedit eum manifestum fieri
non omni populo sed testibus praeordinatis a Deo nobis qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis
et praecepit nobis praedicare populo et testificari quia ipse est qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum
huic omnes prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes qui credunt in eum<CM>
adhuc loquente Petro verba haec cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum
et obstipuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est
audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes Deum
tunc respondit Petrus numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hii qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos
et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari tunc rogaverunt eum ut maneret aliquot diebus<CM>
audierunt autem apostoli et fratres qui erant in Iudaea quoniam et gentes receperunt verbum Dei
cum ascendisset autem Petrus in Hierosolymam disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione
dicentes quare introisti ad viros praeputium habentes et manducasti cum illis
incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem dicens
ego eram in civitate Ioppe orans et vidi in excessu mentis visionem descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo et venit usque ad me
in quod intuens considerabam et vidi quadrupedia terrae et bestias et reptilia et volatilia caeli
audivi autem et vocem dicentem mihi surgens Petre occide et manduca
dixi autem nequaquam Domine quia commune aut inmundum numquam introivit in os meum
respondit autem vox secundo de caelo quae Deus mundavit tu ne commune dixeris
hoc autem factum est per ter et recepta sunt rursum omnia in caelum
et ecce confestim tres viri adstiterunt in domo in qua eram missi a Caesarea ad me
dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis nihil haesitans venerunt autem mecum et sex fratres isti et ingressi sumus in domum viri
narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua stantem et dicentem sibi mitte in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus
qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu et universa domus tua
cum autem coepissem loqui decidit Spiritus Sanctus super eos sicut et in nos in initio
recordatus sum autem verbi Domini sicut dicebat Iohannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto
si ergo eandem gratiam dedit illis Deus sicut et nobis qui credidimus in Dominum Iesum Christum ego quis eram qui possem prohibere Deum
his auditis tacuerunt et glorificaverunt Deum dicentes ergo et gentibus Deus paenitentiam ad vitam dedit<CM>
et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quae facta fuerat sub Stephano perambulaverunt usque Foenicen et Cyprum et Antiochiam nemini loquentes verbum nisi solis Iudaeis
erant autem quidam ex eis viri cyprii et cyrenei qui cum introissent Antiochiam loquebantur et ad Graecos adnuntiantes Dominum Iesum
et erat manus Domini cum eis multusque numerus credentium conversus est ad Dominum
pervenit autem sermo ad aures ecclesiae quae erat Hierosolymis super istis et miserunt Barnaban usque Antiochiam
qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino
quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide et adposita est turba multa Domino
profectus est autem Tarsum ut quaereret Saulum quem cum invenisset perduxit Antiochiam
et annum totum conversati sunt in ecclesia et docuerunt turbam multam ita ut cognominarentur primum Antiochiae discipuli Christiani<CM>
in his autem diebus supervenerunt ab Hierosolymis prophetae Antiochiam
et surgens unus ex eis nomine Agabus significabat per Spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum quae facta est sub Claudio
discipuli autem prout quis habebat proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus
quod et fecerunt mittentes ad seniores per manus Barnabae et Sauli<CM>
eodem autem tempore misit Herodes rex manus ut adfligeret quosdam de ecclesia
occidit autem Iacobum fratrem Iohannis gladio
videns autem quia placeret Iudaeis adposuit adprehendere et Petrum erant autem dies azymorum
quem cum adprehendisset misit in carcerem tradens quattuor quaternionibus militum custodire eum volens post pascha producere eum populo<CM>
et Petrus quidem servabatur in carcere oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo
cum autem producturus eum esset Herodes in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites vinctus catenis duabus et custodes ante ostium custodiebant carcerem
et ecce angelus Domini adstitit et lumen refulsit in habitaculo percussoque latere Petri suscitavit eum dicens surge velociter et ceciderunt catenae de manibus eius
dixit autem angelus ad eum praecingere et calcia te gallicas tuas et fecit sic et dixit illi circumda tibi vestimentum tuum et sequere me
et exiens sequebatur et nesciebat quia verum est quod fiebat per angelum aestimabat autem se visum videre
transeuntes autem primam et secundam custodiam venerunt ad portam ferream quae ducit ad civitatem quae ultro aperta est eis et exeuntes processerunt vicum unum et continuo discessit angelus ab eo
et Petrus ad se reversus dixit nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni expectatione plebis Iudaeorum
consideransque venit ad domum Mariae matris Iohannis qui cognominatus est Marcus ubi erant multi congregati et orantes
pulsante autem eo ostium ianuae processit puella ad audiendum nomine Rhode
et ut cognovit vocem Petri prae gaudio non aperuit ianuam sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante ianuam
at illi dixerunt ad eam insanis illa autem adfirmabat sic se habere illi autem dicebant angelus eius est
Petrus autem perseverabat pulsans cum autem aperuissent viderunt eum et obstipuerunt
annuens autem eis manu ut tacerent enarravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere dixitque nuntiate Iacobo et fratribus haec et egressus abiit in alium locum
facta autem die erat non parva turbatio inter milites quidnam de Petro factum esset
Herodes autem cum requisisset eum et non invenisset inquisitione facta de custodibus iussit eos duci descendensque a Iudaea in Caesaream ibi commoratus est<CM>
erat autem iratus Tyriis et Sidoniis at illi unianimes venerunt ad eum et persuaso Blasto qui erat super cubiculum regis postulabant pacem eo quod alerentur regiones eorum ab illo
statuto autem die Herodes vestitus veste regia sedit pro tribunali et contionabatur ad eos
populus autem adclamabat dei voces et non hominis
confestim autem percussit eum angelus Domini eo quod non dedisset honorem Deo et consumptus a vermibus exspiravit
verbum autem Domini crescebat et multiplicabatur
Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Hierosolymis expleto ministerio adsumpto Iohanne qui cognominatus est Marcus<CM>
erant autem in ecclesia quae erat Antiochiae prophetae et doctores in quibus Barnabas et Symeon qui vocabatur Niger et Lucius Cyrenensis et Manaen qui erat Herodis tetrarchae conlactaneus et Saulus
ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus dixit Spiritus Sanctus separate mihi Barnaban et Saulum in opus quod adsumpsi eos
tunc ieiunantes et orantes inponentesque eis manus dimiserunt illos<CM>
et ipsi quidem missi ab Spiritu Sancto abierunt Seleuciam et inde navigaverunt Cyprum
et cum venissent Salamina praedicabant verbum Dei in synagogis Iudaeorum habebant autem et Iohannem in ministerio
et cum perambulassent universam insulam usque Paphum invenerunt quendam virum magum pseudoprophetam Iudaeum cui nomen erat Bariesu
qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente hic accitis Barnaba et Saulo desiderabat audire verbum Dei
resistebat autem illis Elymas magus sic enim interpretatur nomen eius quaerens avertere proconsulem a fide
Saulus autem qui et Paulus repletus Spiritu Sancto intuens in eum
dixit o plene omni dolo et omni fallacia fili diaboli inimice omnis iustitiae non desinis subvertere vias Domini rectas
et nunc ecce manus Domini super te et eris caecus non videns solem usque ad tempus et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae et circumiens quaerebat qui ei manum daret
tunc proconsul cum vidisset factum credidit admirans super doctrinam Domini
et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo venerunt Pergen Pamphiliae Iohannes autem discedens ab eis reversus est Hierosolymam<CM>
illi vero pertranseuntes Pergen venerunt Antiochiam Pisidiae et ingressi synagogam die sabbatorum sederunt
post lectionem autem legis et prophetarum miserunt principes synagogae ad eos dicentes viri fratres si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem dicite
surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait viri israhelitae et qui timetis Deum audite
Deus plebis Israhel elegit patres nostros et plebem exaltavit cum essent incolae in terra Aegypti et in brachio excelso eduxit eos ex ea
et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto
et destruens gentes septem in terra Chanaan sorte distribuit eis terram eorum
quasi post quadringentos et quinquaginta annos et post haec dedit iudices usque ad Samuhel prophetam
et exinde postulaverunt regem et dedit illis Deus Saul filium Cis virum de tribu Beniamin annis quadraginta
et amoto illo suscitavit illis David regem cui et testimonium perhibens dixit inveni David filium Iesse virum secundum cor meum qui faciet omnes voluntates meas
huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israhel salvatorem Iesum
praedicante Iohanne ante faciem adventus eius baptismum paenitentiae omni populo Israhel
cum impleret autem Iohannes cursum suum dicebat quem me arbitramini esse non sum ego sed ecce venit post me cuius non sum dignus calciamenta pedum solvere
viri fratres filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum vobis verbum salutis huius missum est
qui enim habitabant Hierusalem et principes eius hunc ignorantes et voces prophetarum quae per omne sabbatum leguntur iudicantes impleverunt
et nullam causam mortis invenientes in eum petierunt a Pilato ut interficerent eum
cumque consummassent omnia quae de eo scripta erant deponentes eum de ligno posuerunt in monumento
Deus vero suscitavit eum a mortuis qui visus est per dies multos his
qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Hierusalem qui usque nunc sunt testes eius ad plebem
et nos vobis adnuntiamus ea quae ad patres nostros repromissio facta est
quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Iesum sicut et in psalmo secundo scriptum est Filius meus es tu ego hodie genui te
quod autem suscitaverit eum a mortuis amplius iam non reversurum in corruptionem ita dixit quia dabo vobis sancta David fidelia
ideoque et alias dicit non dabis Sanctum tuum videre corruptionem
David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei dormivit et adpositus est ad patres suos et vidit corruptionem
quem vero Deus suscitavit non vidit corruptionem
notum igitur sit vobis viri fratres quia per hunc vobis remissio peccatorum adnuntiatur ab omnibus quibus non potuistis in lege Mosi iustificari
in hoc omnis qui credit iustificatur
videte ergo ne superveniat quod dictum est in prophetis
videte contemptores et admiramini et disperdimini quia opus operor ego in diebus vestris opus quod non credetis si quis enarraverit vobis<CM>
exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba haec
cumque dimissa esset synagoga secuti sunt multi Iudaeorum et colentium advenarum Paulum et Barnaban qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei
sequenti vero sabbato paene universa civitas convenit audire verbum Domini
videntes autem turbas Iudaei repleti sunt zelo et contradicebant his quae a Paulo dicebantur blasphemantes
tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt vobis oportebat primum loqui verbum Dei sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicastis aeternae vitae ecce convertimur ad gentes
sic enim praecepit nobis Dominus posui te in lumen gentibus ut sis in salutem usque ad extremum terrae
audientes autem gentes gavisae sunt et glorificabant verbum Domini et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam
disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem
Iudaei autem concitaverunt religiosas mulieres et honestas et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnaban et eiecerunt eos de finibus suis
at illi excusso pulvere pedum in eos venerunt Iconium
discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu Sancto<CM>
factum est autem Iconii ut simul introirent synagogam Iudaeorum et loquerentur ita ut crederet Iudaeorum et Graecorum copiosa multitudo
qui vero increduli fuerunt Iudaei suscitaverunt et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres
multo igitur tempore demorati sunt fiducialiter agentes in Domino testimonium perhibente verbo gratiae suae dante signa et prodigia fieri per manus eorum
divisa est autem multitudo civitatis et quidam quidem erant cum Iudaeis quidam vero cum apostolis
cum autem factus esset impetus gentilium et Iudaeorum cum principibus suis ut contumeliis adficerent et lapidarent eos
intellegentes confugerunt ad civitates Lycaoniae Lystram et Derben et universam in circuitu regionem
et ibi evangelizantes erant<CM>
et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat claudus ex utero matris suae qui numquam ambulaverat
hic audivit Paulum loquentem qui intuitus eum et videns quia haberet fidem ut salvus fieret
dixit magna voce surge super pedes tuos rectus et exilivit et ambulabat
turbae autem cum vidissent quod fecerat Paulus levaverunt vocem suam lycaonice dicentes dii similes facti hominibus descenderunt ad nos
et vocabant Barnaban Iovem Paulum vero Mercurium quoniam ipse erat dux verbi
sacerdos quoque Iovis qui erat ante civitatem tauros et coronas ante ianuas adferens cum populis volebat sacrificare
quod ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus conscissis tunicis suis exilierunt in turbas clamantes
et dicentes viri quid haec facitis et nos mortales sumus similes vobis homines adnuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum qui fecit caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt
qui in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi in vias suas
et quidem non sine testimonio semet ipsum reliquit benefaciens de caelo dans pluvias et tempora fructifera implens cibo et laetitia corda vestra
et haec dicentes vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent<CM>
supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Iudaei et persuasis turbis lapidantesque Paulum traxerunt extra civitatem aestimantes eum mortuum esse
circumdantibus autem eum discipulis surgens intravit civitatem et postera die profectus est cum Barnaba in Derben
cumque evangelizassent civitati illi et docuissent multos reversi sunt Lystram et Iconium et Antiochiam
confirmantes animas discipulorum exhortantes ut permanerent in fide et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei
et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros et orassent cum ieiunationibus commendaverunt eos Domino in quem crediderunt
transeuntesque Pisidiam venerunt Pamphiliam
et loquentes in Pergen verbum Domini descenderunt in Attaliam
et inde navigaverunt Antiochiam unde erant traditi gratiae Dei in opus quod conpleverunt
cum autem venissent et congregassent ecclesiam rettulerunt quanta fecisset Deus cum illis quia aperuisset gentibus ostium fidei
morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis<CM>
et quidam descendentes de Iudaea docebant fratres quia nisi circumcidamini secundum morem Mosi non potestis salvi fieri
facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabae adversum illos statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex illis ad apostolos et presbyteros in Hierusalem super hac quaestione
illi igitur deducti ab ecclesia pertransiebant Foenicen et Samariam narrantes conversionem gentium et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus
cum autem venissent Hierosolymam suscepti sunt ab ecclesia et ab apostolis et senioribus adnuntiantes quanta Deus fecisset cum illis
surrexerunt autem quidam de heresi Pharisaeorum qui crediderant dicentes quia oportet circumcidi eos praecipere quoque servare legem Mosi<CM>
conveneruntque apostoli et seniores videre de verbo hoc
cum autem magna conquisitio fieret surgens Petrus dixit ad eos viri fratres vos scitis quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere
et qui novit corda Deus testimonium perhibuit dans illis Spiritum Sanctum sicut et nobis
et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda eorum
nunc ergo quid temptatis Deum inponere iugum super cervicem discipulorum quod neque patres nostri neque nos portare potuimus
sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum et illi
tacuit autem omnis multitudo et audiebant Barnaban et Paulum narrantes quanta fecisset Deus signa et prodigia in gentibus per eos
et postquam tacuerunt respondit Iacobus dicens viri fratres audite me
Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo
et huic concordant verba prophetarum sicut scriptum est
post haec revertar et aedificabo tabernaculum David quod decidit et diruta eius reaedificabo et erigam illud
ut requirant ceteri hominum Dominum et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum dicit Dominus faciens haec
notum a saeculo est Domino opus suum
propter quod ego iudico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum
sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocatis et sanguine
Moses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum praedicent in synagogis ubi per omne sabbatum legitur<CM>
tunc placuit apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba Iudam qui cognominatur Barsabban et Silam viros primos in fratribus
scribentes per manus eorum apostoli et seniores fratres his qui sunt Antiochiae et Syriae et Ciliciae fratribus ex gentibus salutem
quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras quibus non mandavimus
placuit nobis collectis in unum eligere viros et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo
hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Iesu Christi
misimus ergo Iudam et Silam qui et ipsi vobis verbis referent eadem
visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra inponere vobis oneris quam haec necessario
ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum et sanguine suffocato et fornicatione a quibus custodientes vos bene agetis valete
illi igitur dimissi descenderunt Antiochiam et congregata multitudine tradiderunt epistulam
quam cum legissent gavisi sunt super consolatione
Iudas autem et Silas et ipsi cum essent prophetae verbo plurimo consolati sunt fratres et confirmaverunt
facto autem ibi tempore dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos

Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini<CM>
post aliquot autem dies dixit ad Barnaban Paulus revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus praedicavimus verbum Domini quomodo se habeant
Barnabas autem volebat secum adsumere et Iohannem qui cognominatur Marcus
Paulus autem rogabat eum qui discessisset ab eis a Pamphilia et non isset cum eis in opus non debere recipi eum
facta est autem dissensio ita ut discederent ab invicem et Barnabas adsumpto Marco navigaret Cyprum
Paulus vero electo Sila profectus est traditus gratiae Domini a fratribus
perambulabat autem Syriam et Ciliciam confirmans ecclesias<CM>
pervenit autem in Derben et Lystram et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus filius mulieris iudaeae fidelis patre gentili
huic testimonium reddebant qui in Lystris erant et Iconii fratres
hunc voluit Paulus secum proficisci et adsumens circumcidit eum propter Iudaeos qui erant in illis locis sciebant enim omnes quod pater eius gentilis esset
cum autem pertransirent civitates tradebant eis custodire dogmata quae erant decreta ab apostolis et senioribus qui essent Hierosolymis
et ecclesiae quidem confirmabantur fide et abundabant numero cotidie<CM>
transeuntes autem Frygiam et Galatiae regionem vetati sunt a Sancto Spiritu loqui verbum in Asia
cum venissent autem in Mysiam temptabant ire Bithyniam et non permisit eos Spiritus Iesu
cum autem pertransissent Mysiam descenderunt Troadem
et visio per noctem Paulo ostensa est vir macedo quidam erat stans et deprecans eum et dicens transiens in Macedoniam adiuva nos
ut autem visum vidit statim quaesivimus proficisci in Macedoniam certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eis
navigantes autem a Troade recto cursu venimus Samothraciam et sequenti die Neapolim
et inde Philippis quae est prima partis Macedoniae civitas colonia eramus autem in hac urbe diebus aliquot conferentes
die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen ubi videbatur oratio esse et sedentes loquebamur mulieribus quae convenerant
et quaedam mulier nomine Lydia purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum audivit cuius Dominus aperuit cor intendere his quae dicebantur a Paulo
cum autem baptizata esset et domus eius deprecata est dicens si iudicastis me fidelem Domino esse introite in domum meam et manete et coegit nos<CM>
factum est autem euntibus nobis ad orationem puellam quandam habentem spiritum pythonem obviare nobis quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando
haec subsecuta Paulum et nos clamabat dicens isti homines servi Dei excelsi sunt qui adnuntiant vobis viam salutis
hoc autem faciebat multis diebus dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea et exiit eadem hora
videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum adprehendentes Paulum et Silam perduxerunt in forum ad principes
et offerentes eos magistratibus dixerunt hii homines conturbant civitatem nostram cum sint Iudaei
et adnuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere cum simus Romani
et concurrit plebs adversus eos et magistratus scissis tunicis eorum iusserunt virgis caedi
et cum multas plagas eis inposuissent miserunt eos in carcerem praecipientes custodi ut diligenter custodiret eos
qui cum tale praeceptum accepisset misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in ligno<CM>
media autem nocte Paulus et Silas adorantes laudabant Deum et audiebant eos qui in custodia erant
subito vero terraemotus factus est magnus ita ut moverentur fundamenta carceris et aperta sunt statim ostia omnia et universorum vincula soluta sunt
expergefactus autem custos carceris et videns apertas ianuas carceris evaginato gladio volebat se interficere aestimans fugisse vinctos
clamavit autem Paulus magna voce dicens nihil feceris tibi mali universi enim hic sumus
petitoque lumine introgressus est et tremefactus procidit Paulo et Silae
et producens eos foras ait domini quid me oportet facere ut salvus fiam
at illi dixerunt crede in Domino Iesu et salvus eris tu et domus tua
et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo eius
et tollens eos in illa hora noctis lavit plagas eorum et baptizatus est ipse et omnes eius continuo
cumque perduxisset eos in domum suam adposuit eis mensam et laetatus est cum omni domo sua credens Deo<CM>
et cum dies factus esset miserunt magistratus lictores dicentes dimitte homines illos
nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo quia miserunt magistratus ut dimittamini nunc igitur exeuntes ite in pace
Paulus autem dixit eis caesos nos publice indemnatos homines romanos miserunt in carcerem et nunc occulte nos eiciunt non ita sed veniant
et ipsi nos eiciant nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba haec timueruntque audito quod Romani essent
et venientes deprecati sunt eos et educentes rogabant ut egrederentur urbem
exeuntes autem de carcere introierunt ad Lydiam et visis fratribus consolati sunt eos et profecti sunt<CM>
cum autem perambulassent Amphipolim et Apolloniam venerunt Thessalonicam ubi erat synagoga Iudaeorum
secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos et per sabbata tria disserebat eis de scripturis
adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati et resurgere a mortuis et quia hic est Christus Iesus quem ego adnuntio vobis
et quidam ex eis crediderunt et adiuncti sunt Paulo et Silae et de colentibus gentilibusque multitudo magna et mulieres nobiles non paucae
zelantes autem Iudaei adsumentesque de vulgo viros quosdam malos et turba facta concitaverunt civitatem et adsistentes domui Iasonis quaerebant eos producere in populum
et cum non invenissent eos trahebant Iasonem et quosdam fratres ad principes civitatis clamantes quoniam hii qui orbem concitant et huc venerunt
quos suscepit Iason et hii omnes contra decreta Caesaris faciunt regem alium dicentes esse Iesum
concitaverunt autem plebem et principes civitatis audientes haec
et accepto satis ab Iasone et a ceteris dimiserunt eos<CM>
fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Beroeam qui cum advenissent in synagogam Iudaeorum introierunt
hii autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicae qui susceperunt verbum cum omni aviditate cotidie scrutantes scripturas si haec ita se haberent
et multi quidem crediderunt ex eis et gentilium mulierum honestarum et viri non pauci
cum autem cognovissent in Thessalonica Iudaei quia et Beroeae praedicatum est a Paulo verbum Dei venerunt et illuc commoventes et turbantes multitudinem
statimque tunc Paulum dimiserunt fratres ut iret usque ad mare Silas autem et Timotheus remanserunt ibi
qui autem deducebant Paulum perduxerunt usque Athenas et accepto mandato ab eo ad Silam et Timotheum ut quam celeriter venirent ad illum profecti sunt<CM>
Paulus autem cum Athenis eos expectaret incitabatur spiritus eius in ipso videns idolatriae deditam civitatem
disputabat igitur in synagoga cum Iudaeis et colentibus et in foro per omnes dies ad eos qui aderant
quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo et quidam dicebant quid vult seminiverbius hic dicere alii vero novorum daemoniorum videtur adnuntiator esse quia Iesum et resurrectionem adnuntiabat eis
et adprehensum eum ad Ariopagum duxerunt dicentes possumus scire quae est haec nova quae a te dicitur doctrina
nova enim quaedam infers auribus nostris volumus ergo scire quidnam velint haec esse
Athenienses autem omnes et advenae hospites ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid novi<CM>
stans autem Paulus in medio Ariopagi ait viri athenienses per omnia quasi superstitiosiores vos video
praeteriens enim et videns simulacra vestra inveni et aram in qua scriptum erat ignoto deo quod ergo ignorantes colitis hoc ego adnuntio vobis
Deus qui fecit mundum et omnia quae in eo sunt hic caeli et terrae cum sit Dominus non in manufactis templis inhabitat
nec manibus humanis colitur indigens aliquo cum ipse det omnibus vitam et inspirationem et omnia
fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum
quaerere Deum si forte adtractent eum aut inveniant quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum
in ipso enim vivimus et movemur et sumus sicut et quidam vestrum poetarum dixerunt ipsius enim et genus sumus
genus ergo cum simus Dei non debemus aestimare auro aut argento aut lapidi sculpturae artis et cogitationis hominis divinum esse simile
et tempora quidem huius ignorantiae despiciens Deus nunc adnuntiat hominibus ut omnes ubique paenitentiam agant
eo quod statuit diem in qua iudicaturus est orbem in aequitate in viro in quo statuit fidem praebens omnibus suscitans eum a mortuis<CM>
cum audissent autem resurrectionem mortuorum quidam quidem inridebant quidam vero dixerunt audiemus te de hoc iterum
sic Paulus exivit de medio eorum
quidam vero viri adherentes ei crediderunt in quibus et Dionisius Ariopagita et mulier nomine Damaris et alii cum eis<CM>
post haec egressus ab Athenis venit Corinthum
et inveniens quendam Iudaeum nomine Aquilam Ponticum genere qui nuper venerat ab Italia et Priscillam uxorem eius eo quod praecepisset Claudius discedere omnes Iudaeos a Roma accessit ad eos
et quia eiusdem erat artis manebat apud eos et operabatur erat autem scenofactoriae artis

cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus instabat verbo Paulus testificans Iudaeis esse Christum Iesum
contradicentibus autem eis et blasphemantibus excutiens vestimenta dixit ad eos sanguis vester super caput vestrum mundus ego ex hoc ad gentes vadam<CM>
et migrans inde intravit in domum cuiusdam nomine Titi Iusti colentis Deum cuius domus erat coniuncta synagogae
Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua et multi Corinthiorum audientes credebant et baptizabantur
dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo noli timere sed loquere et ne taceas
propter quod ego sum tecum et nemo adponetur tibi ut noceat te quoniam populus est mihi multus in hac civitate
sedit autem annum et sex menses docens apud eos verbum Dei<CM>
Gallione autem proconsule Achaiae insurrexerunt uno animo Iudaei in Paulum et adduxerunt eum ad tribunal
dicentes quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum
incipiente autem Paulo aperire os dixit Gallio ad Iudaeos si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum o viri iudaei recte vos sustinerem
si vero quaestiones sunt de verbo et nominibus et legis vestrae vos ipsi videritis iudex ego horum nolo esse
et minavit eos a tribunali
adprehendentes autem omnes Sosthenen principem synagogae percutiebant ante tribunal et nihil eorum Gallioni curae erat<CM>
Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos fratribus valefaciens navigavit Syriam et cum eo Priscilla et Aquila qui sibi totonderat in Cencris caput habebat enim votum
devenitque Ephesum et illos ibi reliquit ipse vero ingressus synagogam disputavit cum Iudaeis
rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret non consensit
sed valefaciens et dicens iterum revertar ad vos Deo volente profectus est ab Epheso
et descendens Caesaream ascendit et salutavit ecclesiam et descendit Antiochiam
et facto ibi aliquanto tempore profectus est perambulans ex ordine galaticam regionem et Frygiam confirmans omnes discipulos<CM>
Iudaeus autem quidam Apollo nomine Alexandrinus natione vir eloquens devenit Ephesum potens in scripturis
hic erat edoctus viam Domini et fervens spiritu loquebatur et docebat diligenter ea quae sunt Iesu sciens tantum baptisma Iohannis
hic ergo coepit fiducialiter agere in synagoga quem cum audissent Priscilla et Aquila adsumpserunt eum et diligentius exposuerunt ei viam Dei
cum autem vellet ire Achaiam exhortati fratres scripserunt discipulis ut susciperent eum qui cum venisset contulit multum his qui crediderant
vehementer enim Iudaeos revincebat publice ostendens per scripturas esse Christum Iesum<CM>
factum est autem cum Apollo esset Corinthi ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum et inveniret quosdam discipulos
dixitque ad eos si Spiritum Sanctum accepistis credentes at illi ad eum sed neque si Spiritus Sanctus est audivimus
ille vero ait in quo ergo baptizati estis qui dixerunt in Iohannis baptismate
dixit autem Paulus Iohannes baptizavit baptisma paenitentiae populum dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent hoc est in Iesum
his auditis baptizati sunt in nomine Domini Iesu
et cum inposuisset illis manum Paulus venit Spiritus Sanctus super eos et loquebantur linguis et prophetabant
erant autem omnes viri fere duodecim<CM>
introgressus autem synagogam cum fiducia loquebatur per tres menses disputans et suadens de regno Dei
cum autem quidam indurarentur et non crederent maledicentes viam coram multitudine discedens ab eis segregavit discipulos cotidie disputans in scola Tyranni
hoc autem factum est per biennium ita ut omnes qui habitabant in Asia audirent verbum Domini Iudaei atque gentiles
virtutesque non quaslibet Deus faciebat per manus Pauli
ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore eius sudaria vel semicintia et recedebant ab eis languores et spiritus nequam egrediebantur<CM>
temptaverunt autem quidam et de circumeuntibus iudaeis exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Iesu dicentes adiuro vos per Iesum quem Paulus praedicat
erant autem quidam Scevae Iudaei principis sacerdotum septem filii qui hoc faciebant
respondens autem spiritus nequam dixit eis Iesum novi et Paulum scio vos autem qui estis
et insiliens homo in eos in quo erat daemonium pessimum et dominatus amborum invaluit contra eos ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa
hoc autem notum factum est omnibus Iudaeis atque gentilibus qui habitabant Ephesi et cecidit timor super omnes illos et magnificabatur nomen Domini Iesu
multique credentium veniebant confitentes et adnuntiantes actus suos
multi autem ex his qui fuerant curiosa sectati contulerunt libros et conbuserunt coram omnibus et conputatis pretiis illorum invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta milium
ita fortiter verbum Dei crescebat et confirmabatur<CM>
his autem expletis posuit Paulus in Spiritu transita Macedonia et Achaia ire Hierosolymam dicens quoniam postquam fuero ibi oportet me et Romam videre
mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi Timotheum et Erastum ipse remansit ad tempus in Asia
facta est autem in illo tempore turbatio non minima de via
Demetrius enim quidam nomine argentarius faciens aedes argenteas Dianae praestabat artificibus non modicum quaestum
quos convocans et eos qui eiusmodi erant opifices dixit viri scitis quia de hoc artificio adquisitio est nobis
et videtis et auditis quia non solum Ephesi sed paene totius Asiae Paulus hic suadens avertit multam turbam dicens quoniam non sunt dii qui manibus fiunt
non solum autem haec periclitabitur nobis pars in redargutionem venire sed et magnae deae Dianae templum in nihilum reputabitur sed et destrui incipiet maiestas eius quam tota Asia et orbis colit
his auditis repleti sunt ira et exclamaverunt dicentes magna Diana Ephesiorum
et impleta est civitas confusione et impetum fecerunt uno animo in theatrum rapto Gaio et Aristarcho Macedonibus comitibus Pauli
Paulo autem volente intrare in populum non permiserunt discipuli
quidam autem et de Asiae principibus qui erant amici eius miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum
alii autem aliud clamabant erat enim ecclesia confusa et plures nesciebant qua ex causa convenissent
de turba autem detraxerunt Alexandrum propellentibus eum Iudaeis Alexander ergo manu silentio postulato volebat rationem reddere populo
quem ut cognoverunt Iudaeum esse vox facta est una omnium quasi per horas duas clamantium magna Diana Ephesiorum
et cum sedasset scriba turbas dixit viri ephesii quis enim est hominum qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnae Dianae Iovisque prolis
cum ergo his contradici non possit oportet vos sedatos esse et nihil temere agere
adduxistis enim homines istos neque sacrilegos neque blasphemantes deam vestram
quod si Demetrius et qui cum eo sunt artifices habent adversus aliquem causam conventus forenses aguntur et pro consulibus sunt accusent invicem
si quid autem alterius rei quaeritis in legitima ecclesia poterit absolvi
nam et periclitamur argui seditionis hodiernae cum nullus obnoxius sit de quo non possimus reddere rationem concursus istius
<WG19-40> et cum haec dixisset dimisit ecclesiam<CM>
postquam autem cessavit tumultus vocatis Paulus discipulis et exhortatus eos valedixit et profectus est ut iret in Macedoniam
cum autem perambulasset partes illas et exhortatus eos fuisset multo sermone venit ad Graeciam
ubi cum fecisset menses tres factae sunt illi insidiae a Iudaeis navigaturo in Syriam habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam
comitatus est autem eum Sopater Pyrri Beroensis Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus et Gaius Derbeus et Timotheus Asiani vero Tychicus et Trophimus
hii cum praecessissent sustinebant nos Troade
nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis et venimus ad eos Troadem in diebus quinque ubi demorati sumus diebus septem<CM>
in una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem Paulus disputabat eis profecturus in crastinum protraxitque sermonem usque in mediam noctem
erant autem lampades copiosae in cenaculo ubi eramus congregati
sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram cum mergeretur somno gravi disputante diu Paulo eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus
ad quem cum descendisset Paulus incubuit super eum et conplexus dixit nolite turbari anima enim ipsius in eo est
ascendens autem frangensque panem et gustans satisque adlocutus usque in lucem sic profectus est
adduxerunt autem puerum viventem et consolati sunt non minime<CM>
nos autem ascendentes navem enavigavimus in Asson inde suscepturi Paulum sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus
cum autem convenisset nos in Asson adsumpto eo venimus Mytilenen
et inde navigantes sequenti die venimus contra Chium et alia adplicuimus Samum et sequenti venimus Miletum
proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum ne qua mora illi fieret in Asia festinabat enim si possibile sibi esset ut diem pentecosten faceret Hierosolymis<CM>
a Mileto autem mittens Ephesum vocavit maiores natu ecclesiae
qui cum venissent ad eum et simul essent dixit eis vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam qualiter vobiscum per omne tempus fuerim
serviens Domino cum omni humilitate et lacrimis et temptationibus quae mihi acciderunt ex insidiis Iudaeorum
quomodo nihil subtraxerim utilium quo minus adnuntiarem vobis et docerem vos publice et per domos
testificans Iudaeis atque gentilibus in Deum paenitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum Christum
et nunc ecce alligatus ego Spiritu vado in Hierusalem quae in ea eventura sint mihi ignorans
nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates protestatur mihi dicens quoniam vincula et tribulationes me manent
sed nihil horum vereor nec facio animam pretiosiorem quam me dummodo consummem cursum meum et ministerium quod accepi a Domino Iesu testificari evangelium gratiae Dei
et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes per quos transivi praedicans regnum Dei
quapropter contestor vos hodierna die quia mundus sum a sanguine omnium
non enim subterfugi quo minus adnuntiarem omne consilium Dei vobis
adtendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei quam adquisivit sanguine suo
ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos non parcentes gregi
et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa ut abducant discipulos post se
propter quod vigilate memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque vestrum
et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ipsius qui potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus
argentum aut aurum aut vestem nullius concupivi
ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus erant et his qui mecum sunt ministraverunt manus istae
omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Iesu quoniam ipse dixit beatius est magis dare quam accipere<CM>
et cum haec dixisset positis genibus suis cum omnibus illis oravit
magnus autem fletus factus est omnium et procumbentes super collum Pauli osculabantur eum
dolentes maxime in verbo quo dixerat quoniam amplius faciem eius non essent visuri et deducebant eum ad navem<CM>
cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis recto cursu venimus Cho et sequenti die Rhodum et inde Patara
et cum invenissemus navem transfretantem in Foenicen ascendentes navigavimus
cum paruissemus autem Cypro et relinquentes eam ad sinistram navigabamus in Syriam et venimus Tyrum ibi enim navis erat expositura onus
inventis autem discipulis mansimus ibi diebus septem qui Paulo dicebant per Spiritum ne ascenderet Hierosolymam
et explicitis diebus profecti ibamus deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem et positis genibus in litore oravimus
et cum valefecissemus invicem ascendimus in navem illi autem redierunt in sua
nos vero navigatione explicita a Tyro descendimus Ptolomaida et salutatis fratribus mansimus die una apud illos<CM>
alia autem die profecti venimus Caesaream et intrantes in domum Philippi evangelistae qui erat de septem mansimus apud eum
huic autem erant filiae quattuor virgines prophetantes
et cum moraremur per dies aliquot supervenit quidam a Iudaea propheta nomine Agabus
is cum venisset ad nos tulit zonam Pauli et alligans sibi pedes et manus dixit haec dicit Spiritus Sanctus virum cuius est zona haec sic alligabunt in Hierusalem Iudaei et tradent in manus gentium
quod cum audissemus rogabamus nos et qui loci illius erant ne ascenderet Hierosolymam
tunc respondit Paulus et dixit quid facitis flentes et adfligentes cor meum ego enim non solum alligari sed et mori in Hierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu
et cum ei suadere non possemus quievimus dicentes Domini voluntas fiat<CM>
post dies autem istos praeparati ascendebamus Hierusalem
venerunt autem et ex discipulis a Caesarea nobiscum adducentes apud quem hospitaremur Mnasonem quendam Cyprium antiquum discipulum
et cum venissemus Hierosolymam libenter exceperunt nos fratres
sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Iacobum omnesque collecti sunt seniores
quos cum salutasset narrabat per singula quae fecisset Deus in gentibus per ministerium ipsius
at illi cum audissent magnificabant Deum dixeruntque ei vides frater quot milia sint in Iudaeis qui crediderunt et omnes aemulatores sunt legis
audierunt autem de te quia discessionem doceas a Mose eorum qui per gentes sunt Iudaeorum dicens non debere circumcidere eos filios suos neque secundum consuetudinem ingredi
quid ergo est utique oportet convenire multitudinem audient enim te supervenisse
hoc ergo fac quod tibi dicimus sunt nobis viri quattuor votum habentes super se
his adsumptis sanctifica te cum illis et inpende in illis ut radant capita et scient omnes quia quae de te audierunt falsa sunt sed ambulas et ipse custodiens legem
de his autem qui crediderunt ex gentibus nos scripsimus iudicantes ut abstineant se ab idolis immolato et sanguine et suffocato et fornicatione
tunc Paulus adsumptis viris postera die purificatus cum illis intravit in templum adnuntians expletionem dierum purificationis donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio<CM>
dum autem septem dies consummarentur hii qui de Asia erant Iudaei cum vidissent eum in templo concitaverunt omnem populum et iniecerunt ei manus clamantes
viri israhelitae adiuvate hic est homo qui adversus populum et legem et locum hunc omnes ubique docens insuper et gentiles induxit in templum et violavit sanctum locum istum
viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso quem aestimaverunt quoniam in templum induxisset Paulus
commotaque est civitas tota et facta est concursio populi et adprehendentes Paulum trahebant eum extra templum et statim clausae sunt ianuae
quaerentibus autem eum occidere nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Hierusalem
qui statim adsumptis militibus et centurionibus decucurrit ad illos qui cum vidissent tribunum et milites cessaverunt percutere Paulum
tunc accedens tribunus adprehendit eum et iussit alligari catenis duabus et interrogabat quis esset et quid fecisset
alii autem aliud clamabant in turba et cum non posset certum cognoscere prae tumultu iussit duci eum in castra
et cum venisset ad gradus contigit ut portaretur a militibus propter vim populi
sequebatur enim multitudo populi clamans tolle eum
et cum coepisset induci in castra Paulus dicit tribuno si licet mihi loqui aliquid ad te qui dixit graece nosti
nonne tu es Aegyptius qui ante hos dies tumultum concitasti et eduxisti in desertum quattuor milia virorum sicariorum
et dixit ad eum Paulus ego homo sum quidem iudaeus a Tarso Ciliciae non ignotae civitatis municeps rogo autem te permitte mihi loqui ad populum
et cum ille permisisset Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem et magno silentio facto adlocutus est hebraea lingua dicens<CM>
viri fratres et patres audite quam ad vos nunc reddo rationem
cum audissent autem quia hebraea lingua loquitur ad illos magis praestiterunt silentium<CM>
et dixit ego sum vir iudaeus natus Tarso Ciliciae nutritus autem in ista civitate secus pedes Gamalihel eruditus iuxta veritatem paternae legis aemulator legis sicut et vos omnes estis hodie
qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem alligans et tradens in custodias viros ac mulieres
sicut princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omnes maiores natu a quibus et epistulas accipiens ad fratres Damascum pergebam ut adducerem inde vinctos in Hierusalem uti punirentur
factum est autem eunte me et adpropinquante Damasco media die subito de caelo circumfulsit me lux copiosa
et decidens in terram audivi vocem dicentem mihi Saule Saule quid me persequeris
ego autem respondi quis es Domine dixitque ad me ego sum Iesus Nazarenus quem tu persequeris
et qui mecum erant lumen quidem viderunt vocem autem non audierunt eius qui loquebatur mecum
et dixi quid faciam Domine Dominus autem dixit ad me surgens vade Damascum et ibi tibi dicetur de omnibus quae te oporteat facere
et cum non viderem prae claritate luminis illius ad manum deductus a comitibus veni Damascum
Ananias autem quidam vir secundum legem testimonium habens ab omnibus habitantibus Iudaeis
veniens ad me et adstans dixit mihi Saule frater respice et ego eadem hora respexi in eum
at ille dixit Deus patrum nostrorum praeordinavit te ut cognosceres voluntatem eius et videres Iustum et audires vocem ex ore eius
quia eris testis illius ad omnes homines eorum quae vidisti et audisti
et nunc quid moraris exsurge baptizare et ablue peccata tua invocato nomine ipsius
factum est autem revertenti mihi in Hierusalem et oranti in templo fieri me in stupore mentis
et videre illum dicentem mihi festina et exi velociter ex Hierusalem quoniam non recipient testimonium tuum de me
et ego dixi Domine ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem et caedens per synagogas eos qui credebant in te
et cum funderetur sanguis Stephani testis tui ego adstabam et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium illum
et dixit ad me vade quoniam ego in nationes longe mittam te<CM>
audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes tolle de terra eiusmodi non enim fas est eum vivere
vociferantibus autem eis et proicientibus vestimenta sua et pulverem iactantibus in aerem
iussit tribunus induci eum in castra et flagellis caedi et torqueri eum ut sciret propter quam causam sic adclamarent ei
et cum adstrinxissent eum loris dixit adstanti sibi centurioni Paulus si hominem romanum et indemnatum licet vobis flagellare
quo audito centurio accessit ad tribunum et nuntiavit dicens quid acturus es hic enim homo civis romanus est
accedens autem tribunus dixit illi dic mihi tu Romanus es at ille dixit etiam
et respondit tribunus ego multa summa civitatem hanc consecutus sum et Paulus ait ego autem et natus sum
protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant tribunus quoque timuit postquam rescivit quia civis romanus esset et quia alligasset eum
postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Iudaeis solvit eum et iussit sacerdotes convenire et omne concilium et producens Paulum statuit inter illos<CM>
intendens autem concilium Paulus ait viri fratres ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem
princeps autem sacerdotum Ananias praecepit adstantibus sibi percutere os eius
tunc Paulus ad eum dixit percutiet te Deus paries dealbate et tu sedens iudicas me secundum legem et contra legem iubes me percuti
et qui adstabant dixerunt summum sacerdotem Dei maledicis
dixit autem Paulus nesciebam fratres quia princeps est sacerdotum scriptum est enim principem populi tui non maledices<CM>
sciens autem Paulus quia una pars esset Sadducaeorum et altera Pharisaeorum exclamavit in concilio viri fratres ego Pharisaeus sum filius Pharisaeorum de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor
et cum haec dixisset facta est dissensio inter Pharisaeos et Sadducaeos et soluta est multitudo
Sadducaei enim dicunt non esse resurrectionem neque angelum neque spiritum Pharisaei autem utrumque confitentur
factus est autem clamor magnus et surgentes quidam Pharisaeorum pugnabant dicentes nihil mali invenimus in homine isto quod si spiritus locutus est ei aut angelus
et cum magna dissensio facta esset timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis iussit milites descendere et rapere eum de medio eorum ac deducere eum in castra
sequenti autem nocte adsistens ei Dominus ait constans esto sicut enim testificatus es de me Hierusalem sic te oportet et Romae testificari<CM>
facta autem die collegerunt se quidam ex Iudaeis et devoverunt se dicentes neque manducaturos neque bibituros donec occiderent Paulum
erant autem plus quam quadraginta qui hanc coniurationem fecerant
qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores et dixerunt devotione devovimus nos nihil gustaturos donec occidamus Paulum
nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio ut producat illum ad vos tamquam aliquid certius cognituri de eo nos vero priusquam adpropiet parati sumus interficere illum
quod cum audisset filius sororis Pauli insidias venit et intravit in castra nuntiavitque Paulo
vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus ait adulescentem hunc perduc ad tribunum habet enim aliquid indicare illi
et ille quidem adsumens eum duxit ad tribunum et ait vinctus Paulus vocans rogavit me hunc adulescentem perducere ad te habentem aliquid loqui tibi
adprehendens autem tribunus manum illius secessit cum eo seorsum et interrogavit illum quid est quod habes indicare mihi
ille autem dixit Iudaeis convenit rogare te ut crastina die Paulum producas in concilium quasi aliquid certius inquisituri sint de illo
tu vero ne credideris illis insidiantur enim ei ex eis viri amplius quadraginta qui se devoverunt non manducare neque bibere donec interficiant eum et nunc parati sunt expectantes promissum tuum
tribunus igitur dimisit adulescentem praecipiens ne cui loqueretur quoniam haec nota sibi fecisset
et vocatis duobus centurionibus dixit illis parate milites ducentos ut eant usque Caesaream et equites septuaginta et lancearios ducentos a tertia hora noctis
et iumenta praeparate ut inponentes Paulum salvum perducerent ad Felicem praesidem

scribens epistulam continentem haec Claudius Lysias optimo praesidi Felici salutem
virum hunc conprehensum a Iudaeis et incipientem interfici ab eis superveniens cum exercitu eripui cognito quia Romanus est
volensque scire causam quam obiciebant illi deduxi eum in concilium eorum
quem inveni accusari de quaestionibus legis ipsorum nihil vero dignum morte aut vinculis habentem crimen
et cum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverunt ei misi ad te denuntians et accusatoribus ut dicant apud te
milites ergo secundum praeceptum sibi adsumentes Paulum duxerunt per noctem in Antipatridem
et postera die dimissis equitibus ut irent cum eo reversi sunt ad castra
qui cum venissent Caesaream et tradidissent epistulam praesidi statuerunt ante illum et Paulum
cum legisset autem et interrogasset de qua provincia esset et cognoscens quia de Cilicia
audiam te inquit cum et accusatores tui venerint iussitque in praetorio Herodis custodiri eum<CM>
post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias cum senioribus quibusdam et Tertullo quodam oratore qui adierunt praesidem adversus Paulum
et citato Paulo coepit accusare Tertullus dicens cum in multa pace agamus per te et multa corrigantur per tuam providentiam
semper et ubique suscipimus optime Felix cum omni gratiarum actione
ne diutius autem te protraham oro breviter audias nos pro tua clementia
invenimus hunc hominem pestiferum et concitantem seditiones omnibus Iudaeis in universo orbe et auctorem seditionis sectae Nazarenorum
qui etiam templum violare conatus est quem et adprehendimus

a quo poteris ipse iudicans de omnibus istis cognoscere de quibus nos accusamus eum
adiecerunt autem et Iudaei dicentes haec ita se habere<CM>
respondit autem Paulus annuente sibi praeside dicere ex multis annis esse te iudicem genti huic sciens bono animo pro me satisfaciam
potes enim cognoscere quia non plus sunt dies mihi quam duodecim ex quo ascendi adorare in Hierusalem
et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem aut concursum facientem turbae neque in synagogis neque in civitate
neque probare possunt tibi de quibus nunc accusant me
confiteor autem hoc tibi quod secundum sectam quam dicunt heresim sic deservio patrio Deo meo credens omnibus quae in lege et prophetis scripta sunt
spem habens in Deum quam et hii ipsi expectant resurrectionem futuram iustorum et iniquorum
in hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper
post annos autem plures elemosynas facturus in gentem meam veni et oblationes et vota
in quibus invenerunt me purificatum in templo non cum turba neque cum tumultu
quidam autem ex Asia Iudaei quos oportebat apud te praesto esse et accusare si quid haberent adversum me
aut hii ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio
nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans quoniam de resurrectione mortuorum ego iudicor hodie a vobis<CM>
distulit autem illos Felix certissime sciens de via dicens cum tribunus Lysias descenderit audiam vos
iussitque centurioni custodiri eum et habere requiem nec quemquam prohibere de suis ministrare ei
post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua quae erat Iudaea vocavit Paulum et audivit ab eo fidem quae est in Iesum Christum
disputante autem illo de iustitia et castitate et de iudicio futuro timefactus Felix respondit quod nunc adtinet vade tempore autem oportuno accersiam te
simul et sperans quia pecunia daretur a Paulo propter quod et frequenter accersiens eum loquebatur cum eo
biennio autem expleto accepit successorem Felix Porcium Festum volens autem gratiam praestare Iudaeis Felix reliquit Paulum vinctum<CM>
Festus ergo cum venisset in provinciam post triduum ascendit Hierosolymam a Caesarea
adieruntque eum principes sacerdotum et primi Iudaeorum adversus Paulum et rogabant eum
postulantes gratiam adversum eum ut iuberet perduci eum Hierusalem insidias tendentes ut eum interficerent in via
Festus autem respondit servari Paulum in Caesarea se autem maturius profecturum
qui ergo in vobis ait potentes sunt descendentes simul si quod est in viro crimen accusent eum
demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem descendit Caesaream et altera die sedit pro tribunali et iussit Paulum adduci
qui cum perductus esset circumsteterunt eum qui ab Hierosolyma descenderant Iudaei multas et graves causas obicientes quas non poterant probare
Paulo autem rationem reddente quoniam neque in legem Iudaeorum neque in templum neque in Caesarem quicquam peccavi
Festus autem volens Iudaeis gratiam praestare respondens Paulo dixit vis Hierosolymam ascendere et ibi de his iudicari apud me
dixit autem Paulus ad tribunal Caesaris sto ubi me oportet iudicari Iudaeis non nocui sicut tu melius nosti
si enim nocui aut dignum morte aliquid feci non recuso mori si vero nihil est eorum quae hii accusant me nemo potest me illis donare Caesarem appello
tunc Festus cum consilio locutus respondit Caesarem appellasti ad Caesarem ibis<CM>
et cum dies aliquot transacti essent Agrippa rex et Bernice descenderunt Caesaream ad salutandum Festum
et cum dies plures ibi demorarentur Festus regi indicavit de Paulo dicens vir quidam est derelictus a Felice vinctus
de quo cum essem Hierosolymis adierunt me principes sacerdotum et seniores Iudaeorum postulantes adversus illum damnationem
ad quos respondi quia non est consuetudo Romanis donare aliquem hominem priusquam is qui accusatur praesentes habeat accusatores locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina
cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione sequenti die sedens pro tribunali iussi adduci virum
de quo cum stetissent accusatores nullam causam deferebant de quibus ego suspicabar malum
quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum et de quodam Iesu defuncto quem adfirmabat Paulus vivere
haesitans autem ego de huiusmodi quaestione dicebam si vellet ire Hierosolymam et ibi iudicari de istis
Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem iussi servari eum donec mittam eum ad Caesarem
Agrippa autem ad Festum volebam et ipse hominem audire cras inquit audies eum
altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa ambitione et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis et iubente Festo adductus est Paulus
et dixit Festus Agrippa rex et omnes qui simul adestis nobiscum viri videtis hunc de quo omnis multitudo Iudaeorum interpellavit me Hierosolymis petens et hic clamantes non oportere eum vivere amplius
ego vero conperi nihil dignum eum morte admisisse ipso autem hoc appellante Augustum iudicavi mittere
de quo quid certum scribam domino non habeo propter quod produxi eum ad vos et maxime ad te rex Agrippa ut interrogatione facta habeam quid scribam
sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum et causas eius non significare<CM>
Agrippa vero ad Paulum ait permittitur tibi loqui pro temet ipso tunc Paulus extenta manu coepit rationem reddere
de omnibus quibus accusor a Iudaeis rex Agrippa aestimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie
maxime te sciente omnia quae apud Iudaeos sunt consuetudines et quaestiones propter quod obsecro patienter me audias
et quidem vitam meam a iuventute quae ab initio fuit in gente mea in Hierosolymis noverunt omnes Iudaei
praescientes me ab initio si velint testimonium perhibere quoniam secundum certissimam sectam nostrae religionis vixi Pharisaeus
et nunc in spe quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo sto iudicio subiectus
in quam duodecim tribus nostrae nocte ac die deservientes sperant devenire de qua spe accusor a Iudaeis rex
quid incredibile iudicatur apud vos si Deus mortuos suscitat
et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere
quod et feci Hierosolymis et multos sanctorum ego in carceribus inclusi a principibus sacerdotum potestate accepta et cum occiderentur detuli sententiam
et per omnes synagogas frequenter puniens eos conpellebam blasphemare et amplius insaniens in eos persequebar usque in exteras civitates<CM>
in quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum
die media in via vidi rex de caelo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen et eos qui mecum simul erant
omnesque nos cum decidissemus in terram audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua Saule Saule quid me persequeris durum est tibi contra stimulum calcitrare
ego autem dixi quis es Domine Dominus autem dixit ego sum Iesus quem tu persequeris
sed exsurge et sta super pedes tuos ad hoc enim apparui tibi ut constituam te ministrum et testem eorum quae vidisti et eorum quibus apparebo tibi
eripiens te de populo et gentibus in quas nunc ego mitto te
aperire oculos eorum ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctos per fidem quae est in me
unde rex Agrippa non fui incredulus caelestis visionis
sed his qui sunt Damasci primum et Hierosolymis et in omnem regionem Iudaeae et gentibus adnuntiabam ut paenitentiam agerent et converterentur ad Deum digna paenitentiae opera facientes
hac ex causa me Iudaei cum essem in templo conprehensum temptabant interficere
auxilio autem adiutus Dei usque in hodiernum diem sto testificans minori atque maiori nihil extra dicens quam ea quae prophetae sunt locuti futura esse et Moses
si passibilis Christus si primus ex resurrectione mortuorum lumen adnuntiaturus est populo et gentibus<CM>
haec loquente eo et rationem reddente Festus magna voce dixit insanis Paule multae te litterae ad insaniam convertunt
at Paulus non insanio inquit optime Feste sed veritatis et sobrietatis verba eloquor
scit enim de his rex ad quem et constanter loquor latere enim eum nihil horum arbitror neque enim in angulo quicquam horum gestum est
credis rex Agrippa prophetis scio quia credis
Agrippa autem ad Paulum in modico suades me Christianum fieri
et Paulus opto apud Deum et in modico et in magno non tantum te sed et omnes hos qui audiunt hodie fieri tales qualis et ego sum exceptis vinculis his
et exsurrexit rex et praeses et Bernice et qui adsidebant eis
et cum secessissent loquebantur ad invicem dicentes quia nihil morte aut vinculorum dignum quid facit homo iste
Agrippa autem Festo dixit dimitti poterat homo hic si non appellasset Caesarem<CM>
ut autem iudicatum est eum navigare in Italiam et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Iulio cohortis Augustae
ascendentes autem navem hadrumetinam incipientem navigare circa Asiae loca sustulimus perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicense
sequenti autem die devenimus Sidonem humane autem tractans Iulius Paulum permisit ad amicos ire et curam sui agere
et inde cum sustulissemus subnavigavimus Cypro propterea quod essent venti contrarii
et pelagus Ciliciae et Pamphiliae navigantes venimus Lystram quae est Lyciae
et ibi inveniens centurio navem alexandrinam navigantem in Italiam transposuit nos in eam
et cum multis diebus tarde navigaremus et vix devenissemus contra Cnidum prohibente nos vento adnavigavimus Cretae secundum Salmonem
et vix iuxta navigantes venimus in locum quendam qui vocatur Boni portus cui iuxta erat civitas Thalassa
multo autem tempore peracto et cum iam non esset tuta navigatio eo quod et ieiunium iam praeterisset consolabatur Paulus
dicens eis viri video quoniam cum iniuria et multo damno non solum oneris et navis sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio
centurio autem gubernatori et nauclerio magis credebat quam his quae a Paulo dicebantur<CM>
et cum aptus portus non esset ad hiemandum plurimi statuerunt consilium navigare inde si quo modo possent devenientes Phoenice hiemare portum Cretae respicientem ad africum et ad chorum
adspirante autem austro aestimantes propositum se tenere cum sustulissent de Asson legebant Cretam
non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus qui vocatur euroaquilo
cumque arrepta esset navis et non posset conari in ventum data nave flatibus ferebamur
insulam autem quandam decurrentes quae vocatur Caudam potuimus vix obtinere scapham
qua sublata adiutoriis utebantur accingentes navem timentes ne in Syrtim inciderent submisso vase sic ferebantur
valide autem nobis tempestate iactatis sequenti die iactum fecerunt
et tertia die suis manibus armamenta navis proiecerunt
neque sole autem neque sideribus apparentibus per plures dies et tempestate non exigua inminente iam ablata erat spes omnis salutis nostrae<CM>
et cum multa ieiunatio fuisset tunc stans Paulus in medio eorum dixit oportebat quidem o viri audito me non tollere a Creta lucrique facere iniuriam hanc et iacturam
et nunc suadeo vobis bono animo esse amissio enim nullius animae erit ex vobis praeterquam navis
adstitit enim mihi hac nocte angelus Dei cuius sum ego et cui deservio
dicens ne timeas Paule Caesari te oportet adsistere et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum
propter quod bono animo estote viri credo enim Deo quia sic erit quemadmodum dictum est mihi
in insulam autem quandam oportet nos devenire
sed posteaquam quartadecima nox supervenit navigantibus nobis in Hadria circa mediam noctem suspicabantur nautae apparere sibi aliquam regionem
qui submittentes invenerunt passus viginti et pusillum inde separati invenerunt passus quindecim
timentes autem ne in aspera loca incideremus de puppi mittentes anchoras quattuor optabant diem fieri
nautis vero quaerentibus fugere de navi cum misissent scapham in mare sub obtentu quasi a prora inciperent anchoras extendere
dixit Paulus centurioni et militibus nisi hii in navi manserint vos salvi fieri non potestis
tunc absciderunt milites funes scaphae et passi sunt eam excidere
et cum lux inciperet fieri rogabat Paulus omnes sumere cibum dicens quartadecima hodie die expectantes ieiuni permanetis nihil accipientes
propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra quia nullius vestrum capillus de capite peribit
et cum haec dixisset sumens panem gratias egit Deo in conspectu omnium et cum fregisset coepit manducare
animaequiores autem facti omnes et ipsi adsumpserunt cibum
eramus vero universae animae in navi ducentae septuaginta sex
et satiati cibo adleviabant navem iactantes triticum in mare
cum autem dies factus esset terram non agnoscebant sinum vero quendam considerabant habentem litus in quem cogitabant si possent eicere navem
et cum anchoras abstulissent committebant se mari simul laxantes iuncturas gubernaculorum et levato artemone secundum flatum aurae tendebant ad litus
et cum incidissemus in locum bithalassum inpegerunt navem et prora quidem fixa manebat inmobilis puppis vero solvebatur a vi maris
militum autem consilium fuit ut custodias occiderent ne quis cum enatasset effugeret
centurio autem volens servare Paulum prohibuit fieri iussitque eos qui possent natare mittere se primos et evadere et ad terram exire
et ceteros alios in tabulis ferebant quosdam super ea quae de navi essent et sic factum est ut omnes animae evaderent ad terram<CM>
et cum evasissemus tunc cognovimus quia Militene insula vocatur barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis
accensa enim pyra reficiebant nos omnes propter imbrem qui inminebat et frigus
cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem et inposuisset super ignem vipera a calore cum processisset invasit manum eius
ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius ad invicem dicebant utique homicida est homo hic qui cum evaserit de mari Ultio non sinit vivere
et ille quidem excutiens bestiam in ignem nihil mali passus est
at illi existimabant eum in tumorem convertendum et subito casurum et mori diu autem illis sperantibus et videntibus nihil mali in eo fieri convertentes se dicebant eum esse deum
in locis autem illis erant praedia principis insulae nomine Publii qui nos suscipiens triduo benigne exhibuit
contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum iacere ad quem Paulus intravit et cum orasset et inposuisset ei manus salvavit eum
quo facto et omnes qui in insula habebant infirmitates accedebant et curabantur
qui etiam multis honoribus nos honoraverunt et navigantibus inposuerunt quae necessaria erant<CM>
post menses autem tres navigavimus in nave alexandrina quae in insula hiemaverat cui erat insigne Castorum
et cum venissemus Syracusam mansimus ibi triduo
inde circumlegentes devenimus Regium et post unum diem flante austro secunda die venimus Puteolos
ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem et sic venimus Romam
et inde cum audissent fratres occurrerunt nobis usque ad Appii Forum et Tribus Tabernis quos cum vidisset Paulus gratias agens Deo accepit fiduciam
cum venissemus autem Romam permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite<CM>
post tertium autem diem convocavit primos Iudaeorum cumque convenissent dicebat eis ego viri fratres nihil adversus plebem faciens aut morem paternum vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum
qui cum interrogationem de me habuissent voluerunt me dimittere eo quod nulla causa esset mortis in me
contradicentibus autem Iudaeis coactus sum appellare Caesarem non quasi gentem meam habens aliquid accusare
propter hanc igitur causam rogavi vos videre et adloqui propter spem enim Israhel catena hac circumdatus sum
at illi dixerunt ad eum nos neque litteras accepimus de te a Iudaea neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit aut locutus est quid de te malum
rogamus autem a te audire quae sentis nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur<CM>
cum constituissent autem illi diem venerunt ad eum in hospitium plures quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Iesu ex lege Mosi et prophetis a mane usque ad vesperam
et quidam credebant his quae dicebantur quidam vero non credebant
cumque invicem non essent consentientes discedebant dicente Paulo unum verbum quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Esaiam prophetam ad patres nostros
dicens vade ad populum istum et dic aure audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non perspicietis
incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos conpresserunt ne forte videant oculis et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem illos
notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei ipsi et audient
<CM>
mansit autem biennio toto in suo conducto et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum
praedicans regnum Dei et docens quae sunt de Domino Iesu Christo cum omni fiducia sine prohibitione<CM>
Paulus servus Christi Iesu vocatus apostolus segregatus in evangelium Dei
quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis
de Filio suo qui factus est ex semine David secundum carnem
qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri
per quem accepimus gratiam et apostolatum ad oboediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine eius
in quibus estis et vos vocati Iesu Christi
omnibus qui sunt Romae dilectis Dei vocatis sanctis gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo<CM>
primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro omnibus vobis quia fides vestra adnuntiatur in universo mundo
testis enim mihi est Deus cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius quod sine intermissione memoriam vestri facio
semper in orationibus meis obsecrans si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos
desidero enim videre vos ut aliquid inpertiar gratiae vobis spiritalis ad confirmandos vos
id est simul consolari in vobis per eam quae invicem est fidem vestram atque meam
nolo autem vos ignorare fratres quia saepe proposui venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc ut aliquem fructum habeam et in vobis sicut et in ceteris gentibus
Graecis ac barbaris sapientibus et insipientibus debitor sum
ita quod in me promptum est et vobis qui Romae estis evangelizare<CM>
non enim erubesco evangelium virtus enim Dei est in salutem omni credenti Iudaeo primum et Graeco
iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem sicut scriptum est iustus autem ex fide vivit
revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum qui veritatem in iniustitiam detinent<CM>
quia quod notum est Dei manifestum est in illis Deus enim illis manifestavit
invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur sempiterna quoque eius virtus et divinitas ut sint inexcusabiles
quia cum cognovissent Deum non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum
dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt
et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium
propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum in inmunditiam ut contumeliis adficiant corpora sua in semet ipsis
qui commutaverunt veritatem Dei in mendacio et coluerunt et servierunt creaturae potius quam creatori qui est benedictus in saecula amen
propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae nam feminae eorum inmutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam
similiter autem et masculi relicto naturali usu feminae exarserunt in desideriis suis in invicem masculi in masculos turpitudinem operantes et mercedem quam oportuit erroris sui in semet ipsis recipientes
et sicut non probaverunt Deum habere in notitia tradidit eos Deus in reprobum sensum ut faciant quae non conveniunt
repletos omni iniquitate malitia fornicatione avaritia nequitia plenos invidia homicidio contentione dolo malignitate susurrones
detractores Deo odibiles contumeliosos superbos elatos inventores malorum parentibus non oboedientes
insipientes inconpositos sine affectione absque foedere sine misericordia
qui cum iustitiam Dei cognovissent non intellexerunt quoniam qui talia agunt digni sunt morte non solum ea faciunt sed et consentiunt facientibus<CM>
propter quod inexcusabilis es o homo omnis qui iudicas in quo enim iudicas alterum te ipsum condemnas eadem enim agis qui iudicas
scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt
existimas autem hoc o homo qui iudicas eos qui talia agunt et facis ea quia tu effugies iudicium Dei
an divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit
secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei
qui reddet unicuique secundum opera eius
his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam
his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt veritati credunt autem iniquitati ira et indignatio
tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum Iudaei primum et Graeci
gloria autem et honor et pax omni operanti bonum Iudaeo primum et Graeco
non est enim personarum acceptio apud Deum
quicumque enim sine lege peccaverunt sine lege et peribunt et quicumque in lege peccaverunt per legem iudicabuntur
non enim auditores legis iusti sunt apud Deum sed factores legis iustificabuntur
cum enim gentes quae legem non habent naturaliter quae legis sunt faciunt eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex
qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis testimonium reddente illis conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium
in die cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Iesum Christum<CM>
si autem tu Iudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo
et nosti voluntatem et probas utiliora instructus per legem
confidis te ipsum ducem esse caecorum lumen eorum qui in tenebris sunt
eruditorem insipientium magistrum infantium habentem formam scientiae et veritatis in lege
qui ergo alium doces te ipsum non doces qui praedicas non furandum furaris
qui dicis non moechandum moecharis qui abominaris idola sacrilegium facis
qui in lege gloriaris per praevaricationem legis Deum inhonoras
nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes sicut scriptum est
circumcisio quidem prodest si legem observes si autem praevaricator legis sis circumcisio tua praeputium facta est
si igitur praeputium iustitias legis custodiat nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur
et iudicabit quod ex natura est praeputium legem consummans te qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es
non enim qui in manifesto Iudaeus est neque quae in manifesto in carne circumcisio
sed qui in abscondito Iudaeus et circumcisio cordis in spiritu non littera cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est<CM>
quid ergo amplius est Iudaeo aut quae utilitas circumcisionis
multum per omnem modum primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei
quid enim si quidam illorum non crediderunt numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit absit
est autem Deus verax omnis autem homo mendax sicut scriptum est ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris
si autem iniquitas nostra iustitiam Dei commendat quid dicemus numquid iniquus Deus qui infert iram secundum hominem dico
absit alioquin quomodo iudicabit Deus mundum
si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor
et non sicut blasphemamur et sicut aiunt nos quidam dicere faciamus mala ut veniant bona quorum damnatio iusta est
quid igitur praecellimus eos nequaquam causati enim sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse
sicut scriptum est quia non est iustus quisquam
non est intellegens non est requirens Deum
omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum
sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum
quorum os maledictione et amaritudine plenum est
veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem
contritio et infelicitas in viis eorum
et viam pacis non cognoverunt
non est timor Dei ante oculos eorum<CM>
scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur his qui in lege sunt loquitur ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus Deo
quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo per legem enim cognitio peccati
nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est testificata a lege et prophetis
iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi super omnes qui credunt non enim est distinctio
omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei
iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem quae est in Christo Iesu
quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum
in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore ut sit ipse iustus et iustificans eum qui ex fide est Iesu
ubi est ergo gloriatio exclusa est per quam legem factorum non sed per legem fidei
arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis
an Iudaeorum Deus tantum nonne et gentium immo et gentium
quoniam quidem unus Deus qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem
legem ergo destruimus per fidem absit sed legem statuimus<CM>
quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem
si enim Abraham ex operibus iustificatus est habet gloriam sed non apud Deum
quid enim scriptura dicit credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam
ei autem qui operatur merces non inputatur secundum gratiam sed secundum debitum
ei vero qui non operatur credenti autem in eum qui iustificat impium reputatur fides eius ad iustitiam
sicut et David dicit beatitudinem hominis cui Deus accepto fert iustitiam sine operibus
beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata
beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum<CM>
beatitudo ergo haec in circumcisione an etiam in praeputio dicimus enim quia reputata est Abrahae fides ad iustitiam
quomodo ergo reputata est in circumcisione an in praeputio non in circumcisione sed in praeputio
et signum accepit circumcisionis signaculum iustitiae fidei quae est in praeputio ut sit pater omnium credentium per praeputium ut reputetur et illis ad iustitiam
et sit pater circumcisionis non his tantum qui sunt ex circumcisione sed et his qui sectantur vestigia quae est in praeputio fidei patris nostri Abrahae
non enim per legem promissio Abrahae aut semini eius ut heres esset mundi sed per iustitiam fidei
si enim qui ex lege heredes sunt exinanita est fides abolita est promissio
lex enim iram operatur ubi enim non est lex nec praevaricatio
ideo ex fide ut secundum gratiam ut firma sit promissio omni semini non ei qui ex lege est solum sed et ei qui ex fide est Abrahae qui est pater omnium nostrum<CM>
sicut scriptum est quia patrem multarum gentium posui te ante Deum cui credidit qui vivificat mortuos et vocat quae non sunt tamquam ea quae sunt
qui contra spem in spem credidit ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est sic erit semen tuum
et non infirmatus fide consideravit corpus suum emortuum cum fere centum annorum esset et emortuam vulvam Sarrae
in repromissione etiam Dei non haesitavit diffidentia sed confortatus est fide dans gloriam Deo
plenissime sciens quia quaecumque promisit potens est et facere
ideo et reputatum est illi ad iustitiam<CM>
non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi
sed et propter nos quibus reputabitur credentibus in eum qui suscitavit Iesum Dominum nostrum a mortuis
qui traditus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram<CM>
iustificati igitur ex fide pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum
per quem et accessum habemus fide in gratiam istam in qua stamus et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei
non solum autem sed et gloriamur in tribulationibus scientes quod tribulatio patientiam operatur
patientia autem probationem probatio vero spem
spes autem non confundit quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis<CM>
ut quid enim Christus cum adhuc infirmi essemus secundum tempus pro impiis mortuus est
vix enim pro iusto quis moritur nam pro bono forsitan quis et audeat mori
commendat autem suam caritatem Deus in nos quoniam cum adhuc peccatores essemus
Christus pro nobis mortuus est multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum
si enim cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius
non solum autem sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum per quem nunc reconciliationem accepimus
propterea sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit et per peccatum mors et ita in omnes homines mors pertransiit in quo omnes peccaverunt
usque ad legem enim peccatum erat in mundo peccatum autem non inputatur cum lex non est
sed regnavit mors ab Adam usque ad Mosen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae qui est forma futuri
sed non sicut delictum ita et donum si enim unius delicto multi mortui sunt multo magis gratia Dei et donum in gratiam unius hominis Iesu Christi in plures abundavit
et non sicut per unum peccantem ita et donum nam iudicium ex uno in condemnationem gratia autem ex multis delictis in iustificationem
si enim in unius delicto mors regnavit per unum multo magis abundantiam gratiae et donationis et iustitiae accipientes in vita regnabunt per unum Iesum Christum
igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae
sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi ita et per unius oboeditionem iusti constituentur multi
lex autem subintravit ut abundaret delictum ubi autem abundavit delictum superabundavit gratia
ut sicut regnavit peccatum in morte ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum<CM>
quid ergo dicemus permanebimus in peccato ut gratia abundet
absit qui enim mortui sumus peccato quomodo adhuc vivemus in illo
an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu in morte ipsius baptizati sumus
consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris ita et nos in novitate vitae ambulemus
si enim conplantati facti sumus similitudini mortis eius simul et resurrectionis erimus
hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est ut destruatur corpus peccati ut ultra non serviamus peccato
qui enim mortuus est iustificatus est a peccato
si autem mortui sumus cum Christo credimus quia simul etiam vivemus cum Christo
scientes quod Christus surgens ex mortuis iam non moritur mors illi ultra non dominabitur
quod enim mortuus est peccato mortuus est semel quod autem vivit vivit Deo
ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato viventes autem Deo in Christo Iesu
non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut oboediatis concupiscentiis eius
sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo
peccatum enim vobis non dominabitur non enim sub lege estis sed sub gratia
quid ergo peccavimus quoniam non sumus sub lege sed sub gratia absit
nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad oboediendum servi estis eius cui oboeditis sive peccati sive oboeditionis ad iustitiam
gratias autem Deo quod fuistis servi peccati oboedistis autem ex corde in eam formam doctrinae in qua traditi estis
liberati autem a peccato servi facti estis iustitiae
humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae sicut enim exhibuistis membra vestra servire inmunditiae et iniquitati ad iniquitatem ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem
cum enim servi essetis peccati liberi fuistis iustitiae
quem ergo fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis nam finis illorum mors est
nunc vero liberati a peccato servi autem facti Deo habetis fructum vestrum in sanctificationem finem vero vitam aeternam
stipendia enim peccati mors gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro<CM>
an ignoratis fratres scientibus enim legem loquor quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit
nam quae sub viro est mulier vivente viro alligata est legi si autem mortuus fuerit vir soluta est a lege viri
igitur vivente viro vocabitur adultera si fuerit cum alio viro si autem mortuus fuerit vir eius liberata est a lege ut non sit adultera si fuerit cum alio viro
itaque fratres mei et vos mortificati estis legi per corpus Christi ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit ut fructificaremus Deo
cum enim essemus in carne passiones peccatorum quae per legem erant operabantur in membris nostris ut fructificarent morti
nunc autem soluti sumus a lege morientes in quo detinebamur ita ut serviamus in novitate spiritus et non in vetustate litterae<CM>
quid ergo dicemus lex peccatum est absit sed peccatum non cognovi nisi per legem nam concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret non concupisces
occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam sine lege enim peccatum mortuum erat
ego autem vivebam sine lege aliquando sed cum venisset mandatum peccatum revixit
ego autem mortuus sum et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam hoc esse ad mortem
nam peccatum occasione accepta per mandatum seduxit me et per illud occidit
itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum
quod ergo bonum est mihi factum est mors absit sed peccatum ut appareat peccatum per bonum mihi operatum est mortem ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum<CM>
scimus enim quod lex spiritalis est ego autem carnalis sum venundatus sub peccato
quod enim operor non intellego non enim quod volo hoc ago sed quod odi illud facio
si autem quod nolo illud facio consentio legi quoniam bona
nunc autem iam non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum
scio enim quia non habitat in me hoc est in carne mea bonum nam velle adiacet mihi perficere autem bonum non invenio
non enim quod volo bonum hoc facio sed quod nolo malum hoc ago
si autem quod nolo illud facio non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum
invenio igitur legem volenti mihi facere bonum quoniam mihi malum adiacet
condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem
video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati quae est in membris meis
infelix ego homo quis me liberabit de corpore mortis huius
gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum igitur ego ipse mente servio legi Dei carne autem legi peccati<CM>
nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu qui non secundum carnem ambulant
lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis
nam quod inpossibile erat legis in quo infirmabatur per carnem Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato damnavit peccatum in carne
ut iustificatio legis impleretur in nobis qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum
qui enim secundum carnem sunt quae carnis sunt sapiunt qui vero secundum Spiritum quae sunt Spiritus sentiunt
nam prudentia carnis mors prudentia autem Spiritus vita et pax
quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum legi enim Dei non subicitur nec enim potest
qui autem in carne sunt Deo placere non possunt
vos autem in carne non estis sed in Spiritu si tamen Spiritus Dei habitat in vobis si quis autem Spiritum Christi non habet hic non est eius<CM>
si autem Christus in vobis est corpus quidem mortuum est propter peccatum spiritus vero vita propter iustificationem
quod si Spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in vobis qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum eius in vobis
ergo fratres debitores sumus non carni ut secundum carnem vivamus
si enim secundum carnem vixeritis moriemini si autem Spiritu facta carnis mortificatis vivetis
quicumque enim Spiritu Dei aguntur hii filii sunt Dei
non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus Abba Pater
ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei<CM>
si autem filii et heredes heredes quidem Dei coheredes autem Christi si tamen conpatimur ut et conglorificemur
existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis
nam expectatio creaturae revelationem filiorum Dei expectat
vanitati enim creatura subiecta est non volens sed propter eum qui subiecit in spem
quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei
scimus enim quod omnis creatura ingemescit et parturit usque adhuc
non solum autem illa sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum expectantes redemptionem corporis nostri
spe enim salvi facti sumus spes autem quae videtur non est spes nam quod videt quis quid sperat
si autem quod non videmus speramus per patientiam expectamus<CM>
similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram nam quid oremus sicut oportet nescimus sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus
qui autem scrutatur corda scit quid desideret Spiritus quia secundum Deum postulat pro sanctis
scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti<CM>
nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius ut sit ipse primogenitus in multis fratribus
quos autem praedestinavit hos et vocavit et quos vocavit hos et iustificavit quos autem iustificavit illos et glorificavit<CM>
quid ergo dicemus ad haec si Deus pro nobis quis contra nos
qui etiam Filio suo non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit illum quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit
quis accusabit adversus electos Dei Deus qui iustificat
quis est qui condemnet Christus Iesus qui mortuus est immo qui resurrexit qui et est ad dexteram Dei qui etiam interpellat pro nobis
quis nos separabit a caritate Christi tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius
sicut scriptum est quia propter te mortificamur tota die aestimati sumus ut oves occisionis
sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos
certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudines
neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei quae est in Christo Iesu Domino nostro<CM>
veritatem dico in Christo non mentior testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto
quoniam tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo
optabam enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem
qui sunt Israhelitae quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et obsequium et promissa
quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem qui est super omnia Deus benedictus in saecula amen<CM>
non autem quod exciderit verbum Dei non enim omnes qui ex Israhel hii sunt Israhel
neque quia semen sunt Abrahae omnes filii sed in Isaac vocabitur tibi semen
id est non qui filii carnis hii filii Dei sed qui filii sunt promissionis aestimantur in semine
promissionis enim verbum hoc est secundum hoc tempus veniam et erit Sarrae filius
non solum autem sed et Rebecca ex uno concubitum habens Isaac patre nostro
cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum ut secundum electionem propositum Dei maneret
non ex operibus sed ex vocante dictum est ei quia maior serviet minori
sicut scriptum est Iacob dilexi Esau autem odio habui<CM>
quid ergo dicemus numquid iniquitas apud Deum absit
Mosi enim dicit miserebor cuius misereor et misericordiam praestabo cuius miserebor
igitur non volentis neque currentis sed miserentis Dei
dicit enim scriptura Pharaoni quia in hoc ipsum excitavi te ut ostendam in te virtutem meam et ut adnuntietur nomen meum in universa terra
ergo cuius vult miseretur et quem vult indurat
dicis itaque mihi quid adhuc queritur voluntati enim eius quis resistit
o homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit figmentum ei qui se finxit quid me fecisti sic
an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem aliud vero in contumeliam
quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum
ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam
quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibus<CM>
sicut in Osee dicit vocabo non plebem meam plebem meam et non misericordiam consecutam misericordiam consecutam
et erit in loco ubi dictum est eis non plebs mea vos ibi vocabuntur filii Dei vivi
Esaias autem clamat pro Israhel si fuerit numerus filiorum Israhel tamquam harena maris reliquiae salvae fient
verbum enim consummans et brevians in aequitate quia verbum breviatum faciet Dominus super terram
et sicut praedixit Esaias nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus<CM>
quid ergo dicemus quod gentes quae non sectabantur iustitiam adprehenderunt iustitiam iustitiam autem quae ex fide est
Israhel vero sectans legem iustitiae in legem iustitiae non pervenit
quare quia non ex fide sed quasi ex operibus offenderunt in lapidem offensionis
sicut scriptum est ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali et omnis qui credit in eum non confundetur<CM>
fratres voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum fit pro illis in salutem
testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent sed non secundum scientiam
ignorantes enim Dei iustitiam et suam quaerentes statuere iustitiae Dei non sunt subiecti
finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti
Moses enim scripsit quoniam iustitiam quae ex lege est qui fecerit homo vivet in ea
quae autem ex fide est iustitia sic dicit ne dixeris in corde tuo quis ascendit in caelum id est Christum deducere
aut quis descendit in abyssum hoc est Christum ex mortuis revocare
sed quid dicit prope est verbum in ore tuo et in corde tuo hoc est verbum fidei quod praedicamus
quia si confitearis in ore tuo Dominum Iesum et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis salvus eris
corde enim creditur ad iustitiam ore autem confessio fit in salutem
dicit enim scriptura omnis qui credit in illum non confundetur<CM>
non enim est distinctio Iudaei et Graeci nam idem Dominus omnium dives in omnes qui invocant illum
omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit
quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt aut quomodo credent ei quem non audierunt quomodo autem audient sine praedicante
quomodo vero praedicabunt nisi mittantur sicut scriptum est quam speciosi pedes evangelizantium pacem evangelizantium bona
sed non omnes oboedierunt evangelio Esaias enim dicit Domine quis credidit auditui nostro
ergo fides ex auditu auditus autem per verbum Christi
sed dico numquid non audierunt et quidem in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum
sed dico numquid Israhel non cognovit primus Moses dicit ego ad aemulationem vos adducam in non gentem in gentem insipientem in iram vos mittam
Esaias autem audet et dicit inventus sum non quaerentibus me palam apparui his qui me non interrogabant
ad Israhel autem dicit tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem<CM>
dico ergo numquid reppulit Deus populum suum absit nam et ego Israhelita sum ex semine Abraham tribu Beniamin
non reppulit Deus plebem suam quam praesciit an nescitis in Helia quid dicit scriptura quemadmodum interpellat Deum adversus Israhel
Domine prophetas tuos occiderunt altaria tua suffoderunt et ego relictus sum solus et quaerunt animam meam
sed quid dicit illi responsum divinum reliqui mihi septem milia virorum qui non curvaverunt genu Baal
sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae sunt
si autem gratia non ex operibus alioquin gratia iam non est gratia
quid ergo quod quaerebat Israhel hoc non est consecutus electio autem consecuta est ceteri vero excaecati sunt
sicut scriptum est dedit illis Deus spiritum conpunctionis oculos ut non videant et aures ut non audiant usque in hodiernum diem
et David dicit fiat mensa eorum in laqueum et in captionem et in scandalum et in retributionem illis
obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum illorum semper incurva
dico ergo numquid sic offenderunt ut caderent absit sed illorum delicto salus gentibus ut illos aemulentur
quod si delictum illorum divitiae sunt mundi et deminutio eorum divitiae gentium quanto magis plenitudo eorum
vobis enim dico gentibus quamdiu quidem ego sum gentium apostolus ministerium meum honorificabo
si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos ex illis
si enim amissio eorum reconciliatio est mundi quae adsumptio nisi vita ex mortuis
quod si delibatio sancta est et massa et si radix sancta et rami
quod si aliqui ex ramis fracti sunt tu autem cum oleaster esses insertus es in illis et socius radicis et pinguidinis olivae factus es
noli gloriari adversus ramos quod si gloriaris non tu radicem portas sed radix te
dices ergo fracti sunt rami ut ego inserar
bene propter incredulitatem fracti sunt tu autem fide stas noli altum sapere sed time
si enim Deus naturalibus ramis non pepercit ne forte nec tibi parcat
vide ergo bonitatem et severitatem Dei in eos quidem qui ceciderunt severitatem in te autem bonitatem Dei si permanseris in bonitate alioquin et tu excideris
sed et illi si non permanserint in incredulitate inserentur potens est enim Deus iterum inserere illos
nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam quanto magis hii secundum naturam inserentur suae olivae
nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes quia caecitas ex parte contigit in Israhel donec plenitudo gentium intraret
et sic omnis Israhel salvus fieret sicut scriptum est veniet ex Sion qui eripiat avertet impietates ab Iacob
et hoc illis a me testamentum cum abstulero peccata eorum
secundum evangelium quidem inimici propter vos secundum electionem autem carissimi propter patres
sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei
sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem
ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam ut et ipsi misericordiam consequantur
conclusit enim Deus omnia in incredulitatem ut omnium misereatur<CM>
o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei quam inconprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius
quis enim cognovit sensum Domini aut quis consiliarius eius fuit
aut quis prior dedit illi et retribuetur ei
quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso omnia ipsi gloria in saecula amen<CM>
obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam Deo placentem rationabile obsequium vestrum
et nolite conformari huic saeculo sed reformamini in novitate sensus vestri ut probetis quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta
dico enim per gratiam quae data est mihi omnibus qui sunt inter vos non plus sapere quam oportet sapere sed sapere ad sobrietatem unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei
sicut enim in uno corpore multa membra habemus omnia autem membra non eundem actum habent
ita multi unum corpus sumus in Christo singuli autem alter alterius membra
habentes autem donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes sive prophetiam secundum rationem fidei
sive ministerium in ministrando sive qui docet in doctrina
qui exhortatur in exhortando qui tribuit in simplicitate qui praeest in sollicitudine qui miseretur in hilaritate
dilectio sine simulatione odientes malum adherentes bono
caritatem fraternitatis invicem diligentes honore invicem praevenientes
sollicitudine non pigri spiritu ferventes Domino servientes
spe gaudentes in tribulatione patientes orationi instantes
necessitatibus sanctorum communicantes hospitalitatem sectantes
benedicite persequentibus benedicite et nolite maledicere
gaudere cum gaudentibus flere cum flentibus
id ipsum invicem sentientes non alta sapientes sed humilibus consentientes nolite esse prudentes apud vosmet ipsos
nulli malum pro malo reddentes providentes bona non tantum coram Deo sed etiam coram omnibus hominibus
si fieri potest quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes
non vosmet ipsos defendentes carissimi sed date locum irae scriptum est enim mihi vindictam ego retribuam dicit Dominus
sed si esurierit inimicus tuus ciba illum si sitit potum da illi hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius
noli vinci a malo sed vince in bono malum<CM>
omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit non est enim potestas nisi a Deo quae autem sunt a Deo ordinatae sunt
itaque qui resistit potestati Dei ordinationi resistit qui autem resistunt ipsi sibi damnationem adquirunt
nam principes non sunt timori boni operis sed mali vis autem non timere potestatem bonum fac et habebis laudem ex illa
Dei enim minister est tibi in bonum si autem male feceris time non enim sine causa gladium portat Dei enim minister est vindex in iram ei qui malum agit
ideo necessitate subditi estote non solum propter iram sed et propter conscientiam
ideo enim et tributa praestatis ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientes<CM>
reddite omnibus debita cui tributum tributum cui vectigal vectigal cui timorem timorem cui honorem honorem
nemini quicquam debeatis nisi ut invicem diligatis qui enim diligit proximum legem implevit
nam non adulterabis non occides non furaberis non concupisces et si quod est aliud mandatum in hoc verbo instauratur diliges proximum tuum tamquam te ipsum
dilectio proximo malum non operatur plenitudo ergo legis est dilectio<CM>
et hoc scientes tempus quia hora est iam nos de somno surgere nunc enim propior est nostra salus quam cum credidimus
nox praecessit dies autem adpropiavit abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis
sicut in die honeste ambulemus non in comesationibus et ebrietatibus non in cubilibus et inpudicitiis non in contentione et aemulatione
sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in desideriis<CM>
infirmum autem in fide adsumite non in disceptationibus cogitationum
alius enim credit manducare omnia qui autem infirmus est holus manducat
is qui manducat non manducantem non spernat et qui non manducat manducantem non iudicet Deus enim illum adsumpsit
tu quis es qui iudices alienum servum suo domino stat aut cadit stabit autem potens est enim Deus statuere illum
nam alius iudicat diem plus inter diem alius iudicat omnem diem unusquisque in suo sensu abundet
qui sapit diem Domino sapit et qui manducat Domino manducat gratias enim agit Deo et qui non manducat Domino non manducat et gratias agit Deo
nemo enim nostrum sibi vivit et nemo sibi moritur
sive enim vivimus Domino vivimus sive morimur Domino morimur sive ergo vivimus sive morimur Domini sumus
in hoc enim Christus et mortuus est et revixit ut et mortuorum et vivorum dominetur
tu autem quid iudicas fratrem tuum aut tu quare spernis fratrem tuum omnes enim stabimus ante tribunal Dei
scriptum est enim vivo ego dicit Dominus quoniam mihi flectet omne genu et omnis lingua confitebitur Deo
itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo
non ergo amplius invicem iudicemus sed hoc iudicate magis ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum
scio et confido in Domino Iesu quia nihil commune per ipsum nisi ei qui existimat quid commune esse illi commune est
si enim propter cibum frater tuus contristatur iam non secundum caritatem ambulas noli cibo tuo illum perdere pro quo Christus mortuus est
non ergo blasphemetur bonum nostrum
non est regnum Dei esca et potus sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto
qui enim in hoc servit Christo placet Deo et probatus est hominibus
itaque quae pacis sunt sectemur et quae aedificationis sunt in invicem
noli propter escam destruere opus Dei omnia quidem munda sunt sed malum est homini qui per offendiculum manducat
bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque in quo frater tuus offendit aut scandalizatur aut infirmatur
tu fidem habes penes temet ipsum habe coram Deo beatus qui non iudicat semet ipsum in eo quo probat
qui autem discernit si manducaverit damnatus est quia non ex fide omne autem quod non ex fide peccatum est<CM>
debemus autem nos firmiores inbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere
unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationem
etenim Christus non sibi placuit sed sicut scriptum est inproperia inproperantium tibi ceciderunt super me
quaecumque enim scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus<CM>
Deus autem patientiae et solacii det vobis id ipsum sapere in alterutrum secundum Iesum Christum
ut unianimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi<CM>
propter quod suscipite invicem sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei
dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum
gentes autem super misericordiam honorare Deum sicut scriptum est propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo
et iterum dicit laetamini gentes cum plebe eius
et iterum laudate omnes gentes Dominum et magnificate eum omnes populi
et rursus Esaias ait erit radix Iesse et qui exsurget regere gentes in eo gentes sperabunt<CM>
Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti<CM>
certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis quoniam et ipsi pleni estis dilectione repleti omni scientia ita ut possitis alterutrum monere
audacius autem scripsi vobis fratres ex parte tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam quae data est mihi a Deo
ut sim minister Christi Iesu in gentibus sanctificans evangelium Dei ut fiat oblatio gentium accepta sanctificata in Spiritu Sancto<CM>
habeo igitur gloriam in Christo Iesu ad Deum
non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non effecit Christus in oboedientiam gentium verbo et factis
in virtute signorum et prodigiorum in virtute Spiritus Sancti ita ut ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi
sic autem hoc praedicavi evangelium non ubi nominatus est Christus ne super alienum fundamentum aedificarem
sed sicut scriptum est quibus non est adnuntiatum de eo videbunt et qui non audierunt intellegent<CM>
propter quod et inpediebar plurimum venire ad vos
nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis
cum in Hispaniam proficisci coepero spero quod praeteriens videam vos et a vobis deducar illuc si vobis primum ex parte fruitus fuero
nunc igitur proficiscar in Hierusalem ministrare sanctis
probaverunt enim Macedonia et Achaia conlationem aliquam facere in pauperes sanctorum qui sunt in Hierusalem
placuit enim eis et debitores sunt eorum nam si spiritalium eorum participes facti sunt gentiles debent et in carnalibus ministrare eis
hoc igitur cum consummavero et adsignavero eis fructum hunc proficiscar per vos in Hispaniam
scio autem quoniam veniens ad vos in abundantia benedictionis Christi veniam<CM>
obsecro igitur vos fratres per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus ut adiuvetis me in orationibus pro me ad Deum
ut liberer ab infidelibus qui sunt in Iudaea et obsequii mei oblatio accepta fiat in Hierosolyma sanctis
ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei et refrigerer vobiscum
Deus autem pacis sit cum omnibus vobis amen<CM>
commendo autem vobis Phoebem sororem nostram quae est in ministerio ecclesiae quae est Cenchris
ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis et adsistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit etenim ipsa quoque adstitit multis et mihi ipsi
salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu
qui pro anima mea suas cervices subposuerunt quibus non solus ego gratias ago sed et cunctae ecclesiae gentium
et domesticam eorum ecclesiam salutate Ephaenetum dilectum mihi qui est primitivus Asiae in Christo
salutate Mariam quae multum laboravit in vobis
salutate Andronicum et Iuniam cognatos et concaptivos meos qui sunt nobiles in apostolis qui et ante me fuerunt in Christo
salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino
salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo et Stachyn dilectum meum
salutate Apellen probum in Christo
salutate eos qui sunt ex Aristoboli salutate Herodionem cognatum meum salutate eos qui sunt ex Narcissi qui sunt in Domino
salutate Tryfenam et Tryfosam quae laborant in Domino salutate Persidam carissimam quae multum laboravit in Domino
salutate Rufum electum in Domino et matrem eius et meam
salutate Asyncritum Flegonta Hermen Patrobam Hermam et qui cum eis sunt fratres
salutate Filologum et Iuliam Nereum et sororem eius et Olympiadem et omnes qui cum eis sunt sanctos
salutate invicem in osculo sancto salutant vos omnes ecclesiae Christi<CM>
rogo autem vos fratres ut observetis eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis faciunt et declinate ab illis
huiusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt sed suo ventri et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium
vestra enim oboedientia in omnem locum divulgata est gaudeo igitur in vobis sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo
Deus autem pacis conteret Satanan sub pedibus vestris velociter gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum<CM>
salutat vos Timotheus adiutor meus et Lucius et Iason et Sosipater cognati mei
saluto vos ego Tertius qui scripsi epistulam in Domino
salutat vos Gaius hospes meus et universae ecclesiae salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quartus frater
<CM>
ei autem qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti
quod nunc patefactum est per scripturas prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus cognito
solo sapienti Deo per Iesum Christum cui honor in saecula saeculorum amen<CM>
Paulus vocatus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et Sosthenes frater
ecclesiae Dei quae est Corinthi sanctificatis in Christo Iesu vocatis sanctis cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi in omni loco ipsorum et nostro
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei quae data est vobis in Christo Iesu
quia in omnibus divites facti estis in illo in omni verbo et in omni scientia
sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis
ita ut nihil vobis desit in ulla gratia expectantibus revelationem Domini nostri Iesu Christi
qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine in die adventus Domini nostri Iesu Christi
fidelis Deus per quem vocati estis in societatem Filii eius Iesu Christi Domini nostri<CM>
obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Iesu Christi ut id ipsum dicatis omnes et non sint in vobis scismata sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia
significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab his qui sunt Chloes quia contentiones inter vos sunt
hoc autem dico quod unusquisque vestrum dicit ego quidem sum Pauli ego autem Apollo ego vero Cephae ego autem Christi
divisus est Christus numquid Paulus crucifixus est pro vobis aut in nomine Pauli baptizati estis<CM>
gratias ago Deo quod neminem vestrum baptizavi nisi Crispum et Gaium
ne quis dicat quod in nomine meo baptizati sitis
baptizavi autem et Stephanae domum ceterum nescio si quem alium baptizaverim<CM>
non enim misit me Christus baptizare sed evangelizare non in sapientia verbi ut non evacuetur crux Christi
verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est his autem qui salvi fiunt id est nobis virtus Dei est
scriptum est enim perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo
ubi sapiens ubi scriba ubi conquisitor huius saeculi nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi
nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes
quoniam et Iudaei signa petunt et Graeci sapientiam quaerunt
nos autem praedicamus Christum crucifixum Iudaeis quidem scandalum gentibus autem stultitiam
ipsis autem vocatis Iudaeis atque Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam
quia quod stultum est Dei sapientius est hominibus et quod infirmum est Dei fortius est hominibus
videte enim vocationem vestram fratres quia non multi sapientes secundum carnem non multi potentes non multi nobiles
sed quae stulta sunt mundi elegit Deus ut confundat sapientes et infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia
et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus et quae non sunt ut ea quae sunt destrueret
ut non glorietur omnis caro in conspectu eius
ex ipso autem vos estis in Christo Iesu qui factus est sapientia nobis a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio
ut quemadmodum scriptum est qui gloriatur in Domino glorietur<CM>
et ego cum venissem ad vos fratres veni non per sublimitatem sermonis aut sapientiae adnuntians vobis testimonium Christi
non enim iudicavi scire me aliquid inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifixum
et ego in infirmitate et timore et tremore multo fui apud vos
et sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus sapientiae verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis
ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei<CM>
sapientiam autem loquimur inter perfectos sapientiam vero non huius saeculi neque principum huius saeculi qui destruuntur
sed loquimur Dei sapientiam in mysterio quae abscondita est quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram
quam nemo principum huius saeculi cognovit si enim cognovissent numquam Dominum gloriae crucifixissent
sed sicut scriptum est quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus his qui diligunt illum
nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum Spiritus enim omnia scrutatur etiam profunda Dei
quis enim scit hominum quae sint hominis nisi spiritus hominis qui in ipso est ita et quae Dei sunt nemo cognovit nisi Spiritus Dei
nos autem non spiritum mundi accepimus sed Spiritum qui ex Deo est ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis
quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis sed in doctrina Spiritus spiritalibus spiritalia conparantes
animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei stultitia est enim illi et non potest intellegere quia spiritaliter examinatur
spiritalis autem iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur
quis enim cognovit sensum Domini qui instruat eum nos autem sensum Christi habemus<CM>
et ego fratres non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus tamquam parvulis in Christo
lac vobis potum dedi non escam nondum enim poteratis sed ne nunc quidem potestis adhuc enim estis carnales
cum enim sit inter vos zelus et contentio nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis
cum enim quis dicit ego quidem sum Pauli alius autem ego Apollo nonne homines estis quid igitur est Apollo quid vero Paulus<CM>
ministri eius cui credidistis et unicuique sicut Dominus dedit
ego plantavi Apollo rigavit sed Deus incrementum dedit
itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat sed qui incrementum dat Deus
qui plantat autem et qui rigat unum sunt unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem
Dei enim sumus adiutores Dei agricultura estis Dei aedificatio estis
secundum gratiam Dei quae data est mihi ut sapiens architectus fundamentum posui alius autem superaedificat unusquisque autem videat quomodo superaedificet<CM>
fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est qui est Christus Iesus
si quis autem superaedificat supra fundamentum hoc aurum argentum lapides pretiosos ligna faenum stipulam
uniuscuiusque opus manifestum erit dies enim declarabit quia in igne revelabitur et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit
si cuius opus manserit quod superaedificavit mercedem accipiet
si cuius opus arserit detrimentum patietur ipse autem salvus erit sic tamen quasi per ignem<CM>
nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis
si quis autem templum Dei violaverit disperdet illum Deus templum enim Dei sanctum est quod estis vos<CM>
nemo se seducat si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo stultus fiat ut sit sapiens
sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum scriptum est enim conprehendam sapientes in astutia eorum
et iterum Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanae sunt<CM>
itaque nemo glorietur in hominibus omnia enim vestra sunt
sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive praesentia sive futura omnia enim vestra sunt
vos autem Christi Christus autem Dei<CM>
sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei
hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur
mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer aut ab humano die sed neque me ipsum iudico
nihil enim mihi conscius sum sed non in hoc iustificatus sum qui autem iudicat me Dominus est
itaque nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo
haec autem fratres transfiguravi in me et Apollo propter vos ut in nobis discatis ne supra quam scriptum est unus adversus alterum infletur pro alio<CM>
quis enim te discernit quid autem habes quod non accepisti si autem accepisti quid gloriaris quasi non acceperis
iam saturati estis iam divites facti estis sine nobis regnastis et utinam regnaretis ut et nos vobiscum regnaremus
puto enim Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus
nos stulti propter Christum vos autem prudentes in Christo nos infirmi vos autem fortes vos nobiles nos autem ignobiles
usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis caedimur et instabiles sumus
et laboramus operantes manibus nostris maledicimur et benedicimus persecutionem patimur et sustinemus
blasphemamur et obsecramus tamquam purgamenta huius mundi facti sumus omnium peripsima usque adhuc<CM>
non ut confundam vos haec scribo sed ut filios meos carissimos moneo
nam si decem milia pedagogorum habeatis in Christo sed non multos patres nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui
rogo ergo vos imitatores mei estote<CM>
ideo misi ad vos Timotheum qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino qui vos commonefaciat vias meas quae sunt in Christo sicut ubique in omni ecclesia doceo
tamquam non venturus sim ad vos sic inflati sunt quidam
veniam autem cito ad vos si Dominus voluerit et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt sed virtutem
non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute
quid vultis in virga veniam ad vos an in caritate et spiritu mansuetudinis<CM>
omnino auditur inter vos fornicatio et talis fornicatio qualis nec inter gentes ita ut uxorem patris aliquis habeat
et vos inflati estis et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit
ego quidem absens corpore praesens autem spiritu iam iudicavi ut praesens eum qui sic operatus est
in nomine Domini nostri Iesu Christi congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini Iesu
tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis ut spiritus salvus sit in die Domini Iesu
non bona gloriatio vestra nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit<CM>
expurgate vetus fermentum ut sitis nova consparsio sicut estis azymi etenim pascha nostrum immolatus est Christus
itaque epulemur non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae sed in azymis sinceritatis et veritatis<CM>
scripsi vobis in epistula ne commisceamini fornicariis
non utique fornicariis huius mundi aut avaris aut rapacibus aut idolis servientibus alioquin debueratis de hoc mundo exisse
nunc autem scripsi vobis non commisceri si is qui frater nominatur est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut rapax cum eiusmodi nec cibum sumere
quid enim mihi de his qui foris sunt iudicare nonne de his qui intus sunt vos iudicatis
nam eos qui foris sunt Deus iudicabit auferte malum ex vobis ipsis<CM>
audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iudicari apud iniquos et non apud sanctos
an nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt et si in vobis iudicabitur mundus indigni estis qui de minimis iudicetis
nescitis quoniam angelos iudicabimus quanto magis saecularia
saecularia igitur iudicia si habueritis contemptibiles qui sunt in ecclesia illos constituite ad iudicandum
ad verecundiam vestram dico sic non est inter vos sapiens quisquam qui possit iudicare inter fratrem suum
sed frater cum fratre iudicio contendit et hoc apud infideles
iam quidem omnino delictum est in vobis quod iudicia habetis inter vos quare non magis iniuriam accipitis quare non magis fraudem patimini
sed vos iniuriam facitis et fraudatis et hoc fratribus<CM>
an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri
neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt
et haec quidam fuistis sed abluti estis sed sanctificati estis sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri<CM>
omnia mihi licent sed non omnia expediunt omnia mihi licent sed ego sub nullius redigar potestate
esca ventri et venter escis Deus autem et hunc et haec destruet corpus autem non fornicationi sed Domino et Dominus corpori
Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem suam
nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis absit
an nescitis quoniam qui adheret meretrici unum corpus efficitur erunt enim inquit duo in carne una
qui autem adheret Domino unus spiritus est
fugite fornicationem omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est qui autem fornicatur in corpus suum peccat
an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri
empti enim estis pretio magno glorificate et portate Deum in corpore vestro<CM>
de quibus autem scripsistis bonum est homini mulierem non tangere
propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat et unaquaeque suum virum habeat
uxori vir debitum reddat similiter autem et uxor viro
mulier sui corporis potestatem non habet sed vir similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier
nolite fraudare invicem nisi forte ex consensu ad tempus ut vacetis orationi et iterum revertimini in id ipsum ne temptet vos Satanas propter incontinentiam vestram
hoc autem dico secundum indulgentiam non secundum imperium
volo autem omnes homines esse sicut me ipsum sed unusquisque proprium habet donum ex Deo alius quidem sic alius vero sic
dico autem non nuptis et viduis bonum est illis si sic maneant sicut et ego
quod si non se continent nubant melius est enim nubere quam uri<CM>
his autem qui matrimonio iuncti sunt praecipio non ego sed Dominus uxorem a viro non discedere
quod si discesserit manere innuptam aut viro suo reconciliari et vir uxorem ne dimittat
nam ceteris ego dico non Dominus si quis frater uxorem habet infidelem et haec consentit habitare cum illo non dimittat illam
et si qua mulier habet virum infidelem et hic consentit habitare cum illa non dimittat virum
sanctificatus est enim vir infidelis in muliere fideli et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem alioquin filii vestri inmundi essent nunc autem sancti sunt
quod si infidelis discedit discedat non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi in pace autem vocavit nos Deus
unde enim scis mulier si virum salvum facies aut unde scis vir si mulierem salvam facies<CM>
nisi unicuique sicut divisit Dominus unumquemque sicut vocavit Deus ita ambulet et sic in omnibus ecclesiis doceo
circumcisus aliquis vocatus est non adducat praeputium in praeputio aliquis vocatus est non circumcidatur
circumcisio nihil est et praeputium nihil est sed observatio mandatorum Dei
unusquisque in qua vocatione vocatus est in ea permaneat
servus vocatus es non sit tibi curae sed et si potes liber fieri magis utere
qui enim in Domino vocatus est servus libertus est Domini similiter qui liber vocatus est servus est Christi
pretio empti estis nolite fieri servi hominum
unusquisque in quo vocatus est fratres in hoc maneat apud Deum<CM>
de virginibus autem praeceptum Domini non habeo consilium autem do tamquam misericordiam consecutus a Domino ut sim fidelis
existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem quoniam bonum est homini sic esse
alligatus es uxori noli quaerere solutionem solutus es ab uxore noli quaerere uxorem
si autem acceperis uxorem non peccasti et si nupserit virgo non peccavit tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi ego autem vobis parco
hoc itaque dico fratres tempus breve est reliquum est ut qui habent uxores tamquam non habentes sint
et qui flent tamquam non flentes et qui gaudent tamquam non gaudentes et qui emunt tamquam non possidentes
et qui utuntur hoc mundo tamquam non utantur praeterit enim figura huius mundi
volo autem vos sine sollicitudine esse qui sine uxore est sollicitus est quae Domini sunt quomodo placeat Deo
qui autem cum uxore est sollicitus est quae sunt mundi quomodo placeat uxori et divisus est
et mulier innupta et virgo cogitat quae Domini sunt ut sit sancta et corpore et spiritu quae autem nupta est cogitat quae sunt mundi quomodo placeat viro
porro hoc ad utilitatem vestram dico non ut laqueum vobis iniciam sed ad id quod honestum est et quod facultatem praebeat sine inpedimento Dominum observandi<CM>
si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua quod sit superadulta et ita oportet fieri quod vult faciat non peccat nubat
nam qui statuit in corde suo firmus non habens necessitatem potestatem autem habet suae voluntatis et hoc iudicavit in corde suo servare virginem suam bene facit
igitur et qui matrimonio iungit virginem suam bene facit et qui non iungit melius facit<CM>
mulier alligata est quanto tempore vir eius vivit quod si dormierit vir eius liberata est cui vult nubat tantum in Domino
beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium puto autem quod et ego Spiritum Dei habeo<CM>
de his autem quae idolis sacrificantur scimus quia omnes scientiam habemus scientia inflat caritas vero aedificat
si quis se existimat scire aliquid nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire
si quis autem diligit Deum hic cognitus est ab eo<CM>
de escis autem quae idolis immolantur scimus quia nihil est idolum in mundo et quod nullus Deus nisi unus
nam et si sunt qui dicantur dii sive in caelo sive in terra siquidem sunt dii multi et domini multi
nobis tamen unus Deus Pater ex quo omnia et nos in illum et unus Dominus Iesus Christus per quem omnia et nos per ipsum<CM>
sed non in omnibus est scientia quidam autem conscientia usque nunc idoli quasi idolothytum manducant et conscientia ipsorum cum sit infirma polluitur
esca autem nos non commendat Deo neque si non manducaverimus deficiemus neque si manducaverimus abundabimus
videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmibus
si enim quis viderit eum qui habet scientiam in idolio recumbentem nonne conscientia eius cum sit infirma aedificabitur ad manducandum idolothyta
et peribit infirmus in tua scientia frater propter quem Christus mortuus est
sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam in Christo peccatis
quapropter si esca scandalizat fratrem meum non manducabo carnem in aeternum ne fratrem meum scandalizem<CM>
non sum liber non sum apostolus nonne Iesum Dominum nostrum vidi non opus meum vos estis in Domino
si aliis non sum apostolus sed tamen vobis sum nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino<CM>
mea defensio apud eos qui me interrogant haec est
numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi
numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi sicut et ceteri apostoli et fratres Domini et Cephas
aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi
quis militat suis stipendiis umquam quis plantat vineam et fructum eius non edit quis pascit gregem et de lacte gregis non manducat
numquid secundum hominem haec dico an et lex haec non dicit
scriptum est enim in lege Mosi non alligabis os bovi trituranti numquid de bubus cura est Deo
an propter nos utique dicit nam propter nos scripta sunt quoniam debet in spe qui arat arare et qui triturat in spe fructus percipiendi
si nos vobis spiritalia seminavimus magnum est si nos carnalia vestra metamus
si alii potestatis vestrae participes sunt non potius nos sed non usi sumus hac potestate sed omnia sustinemus ne quod offendiculum demus evangelio Christi
nescitis quoniam qui in sacrario operantur quae de sacrario sunt edunt qui altario deserviunt cum altario participantur
ita et Dominus ordinavit his qui evangelium adnuntiant de evangelio vivere<CM>
ego autem nullo horum usus sum non scripsi autem haec ut ita fiant in me bonum est enim mihi magis mori quam ut gloriam meam quis evacuet
nam si evangelizavero non est mihi gloria necessitas enim mihi incumbit vae enim mihi est si non evangelizavero
si enim volens hoc ago mercedem habeo si autem invitus dispensatio mihi credita est
quae est ergo merces mea ut evangelium praedicans sine sumptu ponam evangelium ut non abutar potestate mea in evangelio<CM>
nam cum liber essem ex omnibus omnium me servum feci ut plures lucri facerem
et factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus ut Iudaeos lucrarer
his qui sub lege sunt quasi sub lege essem cum ipse non essem sub lege ut eos qui sub lege erant lucri facerem his qui sine lege erant tamquam sine lege essem cum sine lege Dei non essem sed in lege essem Christi ut lucri facerem eos qui sine lege erant
factus sum infirmis infirmus ut infirmos lucri facerem omnibus omnia factus sum ut omnes facerem salvos
omnia autem facio propter evangelium ut particeps eius efficiar<CM>
nescitis quod hii qui in stadio currunt omnes quidem currunt sed unus accipit bravium sic currite ut conprehendatis
omnis autem qui in agone contendit ab omnibus se abstinet et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant nos autem incorruptam
ego igitur sic curro non quasi in incertum sic pugno non quasi aerem verberans
sed castigo corpus meum et in servitutem redigo ne forte cum aliis praedicaverim ipse reprobus efficiar<CM>
nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt
et omnes in Mose baptizati sunt in nube et in mari
et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt
et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequenti eos petra petra autem erat Christus
sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo nam prostrati sunt in deserto<CM>
haec autem in figura facta sunt nostri ut non simus concupiscentes malorum sicut et illi concupierunt
neque idolorum cultores efficiamini sicut quidam ex ipsis quemadmodum scriptum est sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere
neque fornicemur sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et ceciderunt una die viginti tria milia
neque temptemus Christum sicut quidam eorum temptaverunt et a serpentibus perierunt
neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore
haec autem omnia in figura contingebant illis scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines saeculorum devenerunt
itaque qui se existimat stare videat ne cadat
temptatio vos non adprehendat nisi humana fidelis autem Deus qui non patietur vos temptari super id quod potestis sed faciet cum temptatione etiam proventum ut possitis sustinere
propter quod carissimi mihi fugite ab idolorum cultura<CM>
ut prudentibus loquor vos iudicate quod dico
calicem benedictionis cui benedicimus nonne communicatio sanguinis Christi est et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est
quoniam unus panis unum corpus multi sumus omnes quidem de uno pane participamur
videte Israhel secundum carnem nonne qui edunt hostias participes sunt altaris
quid ergo dico quod idolis immolatum sit aliquid aut quod idolum sit aliquid
sed quae immolant gentes daemoniis immolant et non Deo nolo autem vos socios fieri daemoniorum non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum
non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum
an aemulamur Dominum numquid fortiores illo sumus omnia licent sed non omnia expediunt<CM>
omnia licent sed non omnia aedificant
nemo quod suum est quaerat sed quod alterius
omne quod in macello venit manducate nihil interrogantes propter conscientiam
Domini est terra et plenitudo eius
si quis vocat vos infidelium et vultis ire omne quod vobis adponitur manducate nihil interrogantes propter conscientiam
si quis autem dixerit hoc immolaticium est idolis nolite manducare propter illum qui indicavit et propter conscientiam
conscientiam autem dico non tuam sed alterius ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia
si ego cum gratia participo quid blasphemor pro eo quod gratias ago
sive ergo manducatis sive bibitis vel aliud quid facitis omnia in gloriam Dei facite
sine offensione estote Iudaeis et gentilibus et ecclesiae Dei
sicut et ego per omnia omnibus placeo non quaerens quod mihi utile est sed quod multis ut salvi fiant<CM>
imitatores mei estote sicut et ego Christi
laudo autem vos fratres quod omnia mei memores estis et sicut tradidi vobis praecepta mea tenetis
volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est caput autem mulieris vir caput vero Christi Deus
omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum
omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum unum est enim atque si decalvetur
nam si non velatur mulier et tondeatur si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari velet caput suum
vir quidem non debet velare caput quoniam imago et gloria est Dei mulier autem gloria viri est
non enim vir ex muliere est sed mulier ex viro
etenim non est creatus vir propter mulierem sed mulier propter virum
ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos
verumtamen neque vir sine muliere neque mulier sine viro in Domino
nam sicut mulier de viro ita et vir per mulierem omnia autem ex Deo
vos ipsi iudicate decet mulierem non velatam orare Deum
nec ipsa natura docet vos quod vir quidem si comam nutriat ignominia est illi
mulier vero si comam nutriat gloria est illi quoniam capilli pro velamine ei dati sunt
si quis autem videtur contentiosus esse nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesiae Dei<CM>
hoc autem praecipio non laudans quod non in melius sed in deterius convenitis
primum quidem convenientibus vobis in ecclesia audio scissuras esse et ex parte credo
nam oportet et hereses esse ut et qui probati sunt manifesti fiant in vobis
convenientibus ergo vobis in unum iam non est dominicam cenam manducare
unusquisque enim suam cenam praesumit ad manducandum et alius quidem esurit alius autem ebrius est
numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos qui non habent quid dicam vobis laudo vos in hoc non laudo<CM>
ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis quoniam Dominus Iesus in qua nocte tradebatur accepit panem
et gratias agens fregit et dixit hoc est corpus meum pro vobis hoc facite in meam commemorationem
similiter et calicem postquam cenavit dicens hic calix novum testamentum est in meo sanguine hoc facite quotienscumque bibetis in meam commemorationem
quotienscumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis mortem Domini adnuntiatis donec veniat
itaque quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne reus erit corporis et sanguinis Domini
probet autem se ipsum homo et sic de pane illo edat et de calice bibat
qui enim manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus
ideo inter vos multi infirmes et inbecilles et dormiunt multi
quod si nosmet ipsos diiudicaremus non utique iudicaremur
dum iudicamur autem a Domino corripimur ut non cum hoc mundo damnemur
itaque fratres mei cum convenitis ad manducandum invicem expectate
si quis esurit domi manducet ut non in iudicium conveniatis cetera autem cum venero disponam<CM>
de spiritalibus autem nolo vos ignorare fratres
scitis quoniam cum gentes essetis ad simulacra muta prout ducebamini euntes
ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Iesu et nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu Sancto
divisiones vero gratiarum sunt idem autem Spiritus
et divisiones ministrationum sunt idem autem Dominus
et divisiones operationum sunt idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus
unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem
alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum
alteri fides in eodem Spiritu alii gratia sanitatum in uno Spiritu
alii operatio virtutum alii prophetatio alii discretio spirituum alii genera linguarum alii interpretatio sermonum
haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult<CM>
sicut enim corpus unum est et membra habet multa omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et Christus
etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus sive Iudaei sive gentiles sive servi sive liberi et omnes unum Spiritum potati sumus
nam et corpus non est unum membrum sed multa
si dixerit pes quoniam non sum manus non sum de corpore non ideo non est de corpore
et si dixerit auris quia non sum oculus non sum de corpore non ideo non est de corpore
si totum corpus oculus ubi auditus si totum auditus ubi odoratus
nunc autem posuit Deus membra unumquodque eorum in corpore sicut voluit
quod si essent omnia unum membrum ubi corpus
nunc autem multa quidem membra unum autem corpus
non potest dicere oculus manui opera tua non indigeo aut iterum caput pedibus non estis mihi necessarii
sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse necessariora sunt
et quae putamus ignobiliora membra esse corporis his honorem abundantiorem circumdamus et quae inhonesta sunt nostra abundantiorem honestatem habent
honesta autem nostra nullius egent sed Deus temperavit corpus ei cui deerat abundantiorem tribuendo honorem
ut non sit scisma in corpore sed id ipsum pro invicem sollicita sint membra
et si quid patitur unum membrum conpatiuntur omnia membra sive gloriatur unum membrum congaudent omnia membra<CM>
vos autem estis corpus Christi et membra de membro
et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos secundo prophetas tertio doctores deinde virtutes exin gratias curationum opitulationes gubernationes genera linguarum
numquid omnes apostoli numquid omnes prophetae numquid omnes doctores
numquid omnes virtutes numquid omnes gratiam habent curationum numquid omnes linguis loquuntur numquid omnes interpretantur
aemulamini autem charismata maiora et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro<CM>
si linguis hominum loquar et angelorum caritatem autem non habeam factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens
et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habuero nihil sum
et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas et si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habuero nihil mihi prodest<CM>
caritas patiens est benigna est caritas non aemulatur non agit perperam non inflatur
non est ambitiosa non quaerit quae sua sunt non inritatur non cogitat malum
non gaudet super iniquitatem congaudet autem veritati
omnia suffert omnia credit omnia sperat omnia sustinet<CM>
caritas numquam excidit sive prophetiae evacuabuntur sive linguae cessabunt sive scientia destruetur
ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus
cum autem venerit quod perfectum est evacuabitur quod ex parte est
cum essem parvulus loquebar ut parvulus sapiebam ut parvulus cogitabam ut parvulus quando factus sum vir evacuavi quae erant parvuli
videmus nunc per speculum in enigmate tunc autem facie ad faciem nunc cognosco ex parte tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum
nunc autem manet fides spes caritas tria haec maior autem his est caritas<CM>
sectamini caritatem aemulamini spiritalia magis autem ut prophetetis
qui enim loquitur lingua non hominibus loquitur sed Deo nemo enim audit Spiritu autem loquitur mysteria
nam qui prophetat hominibus loquitur aedificationem et exhortationem et consolationes
qui loquitur lingua semet ipsum aedificat qui autem prophetat ecclesiam aedificat
volo autem omnes vos loqui linguis magis autem prophetare nam maior est qui prophetat quam qui loquitur linguis nisi si forte ut interpretetur ut ecclesia aedificationem accipiat<CM>
nunc autem fratres si venero ad vos linguis loquens quid vobis prodero nisi si vobis loquar aut in revelatione aut scientia aut prophetia aut in doctrina
tamen quae sine anima sunt vocem dantia sive tibia sive cithara nisi distinctionem sonituum dederint quomodo scietur quod canitur aut quod citharizatur
etenim si incertam vocem det tuba quis parabit se ad bellum
ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis quomodo scietur id quod dicitur eritis enim in aera loquentes
tam multa ut puta genera linguarum sunt in mundo et nihil sine voce est
si ergo nesciero virtutem vocis ero ei cui loquor barbarus et qui loquitur mihi barbarus
sic et vos quoniam aemulatores estis spirituum ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis
et ideo qui loquitur lingua oret ut interpretetur
nam si orem lingua spiritus meus orat mens autem mea sine fructu est<CM>
quid ergo est orabo spiritu orabo et mente psallam spiritu psallam et mente
ceterum si benedixeris spiritu qui supplet locum idiotae quomodo dicet amen super tuam benedictionem quoniam quid dicas nescit
nam tu quidem bene gratias agis sed alter non aedificatur
gratias ago Deo quod omnium vestrum lingua loquor
sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui ut et alios instruam quam decem milia verborum in lingua
fratres nolite pueri effici sensibus sed malitia parvuli estote sensibus autem perfecti estote<CM>
in lege scriptum est quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic et nec sic exaudient me dicit Dominus
itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus prophetia autem non infidelibus sed fidelibus
si ergo conveniat universa ecclesia in unum et omnes linguis loquantur intrent autem idiotae aut infideles nonne dicent quod insanitis
si autem omnes prophetent intret autem quis infidelis vel idiota convincitur ab omnibus diiudicatur ab omnibus
occulta cordis eius manifesta fiunt et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuntians quod vere Deus in vobis est<CM>
quid ergo est fratres cum convenitis unusquisque vestrum psalmum habet doctrinam habet apocalypsin habet linguam habet interpretationem habet omnia ad aedificationem fiant
sive lingua quis loquitur secundum duos aut ut multum tres et per partes et unus interpretetur
si autem non fuerit interpres taceat in ecclesia sibi autem loquatur et Deo
prophetae duo aut tres dicant et ceteri diiudicent
quod si alii revelatum fuerit sedenti prior taceat
potestis enim omnes per singulos prophetare ut omnes discant et omnes exhortentur
et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt
non enim est dissensionis Deus sed pacis sicut in omnibus ecclesiis sanctorum<CM>
mulieres in ecclesiis taceant non enim permittitur eis loqui sed subditas esse sicut et lex dicit
si quid autem volunt discere domi viros suos interrogent turpe est enim mulieri loqui in ecclesia<CM>
an a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit
si quis videtur propheta esse aut spiritalis cognoscat quae scribo vobis quia Domini sunt mandata
si quis autem ignorat ignorabitur
itaque fratres aemulamini prophetare et loqui linguis nolite prohibere
omnia autem honeste et secundum ordinem fiant<CM>
notum autem vobis facio fratres evangelium quod praedicavi vobis quod et accepistis in quo et statis
per quod et salvamini qua ratione praedicaverim vobis si tenetis nisi si frustra credidistis
tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas
et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum scripturas
et quia visus est Cephae et post haec undecim
deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul ex quibus multi manent usque adhuc quidam autem dormierunt
deinde visus est Iacobo deinde apostolis omnibus
novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihi
ego enim sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus quoniam persecutus sum ecclesiam Dei
gratia autem Dei sum id quod sum et gratia eius in me vacua non fuit sed abundantius illis omnibus laboravi non ego autem sed gratia Dei mecum
sive enim ego sive illi sic praedicamus et sic credidistis<CM>
si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est
si autem resurrectio mortuorum non est neque Christus resurrexit
si autem Christus non resurrexit inanis est ergo praedicatio nostra inanis est et fides vestra
invenimur autem et falsi testes Dei quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum quem non suscitavit si mortui non resurgunt
nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit
quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestris
ergo et qui dormierunt in Christo perierunt
si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus miserabiliores sumus omnibus hominibus<CM>
nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium
quoniam enim per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum
et sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabuntur
unusquisque autem in suo ordine primitiae Christus deinde hii qui sunt Christi in adventu eius
deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem
oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius
novissima autem inimica destruetur mors omnia enim subiecit sub pedibus eius cum autem dicat
omnia subiecta sunt sine dubio praeter eum qui subiecit ei omnia
cum autem subiecta fuerint illi omnia tunc ipse Filius subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia ut sit Deus omnia in omnibus
alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis si omnino mortui non resurgunt ut quid et baptizantur pro illis
ut quid et nos periclitamur omni hora
cotidie morior per vestram gloriam fratres quam habeo in Christo Iesu Domino nostro
si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi quid mihi prodest si mortui non resurgunt manducemus et bibamus cras enim moriemur
nolite seduci corrumpunt mores bonos conloquia mala
evigilate iuste et nolite peccare ignorantiam enim Dei quidam habent ad reverentiam vobis loquor<CM>
sed dicet aliquis quomodo resurgunt mortui quali autem corpore veniunt
insipiens tu quod seminas non vivificatur nisi prius moriatur
et quod seminas non corpus quod futurum est seminas sed nudum granum ut puta tritici aut alicuius ceterorum
Deus autem dat illi corpus sicut voluit et unicuique seminum proprium corpus
non omnis caro eadem caro sed alia hominum alia pecorum alia caro volucrum alia autem piscium
et corpora caelestia et corpora terrestria sed alia quidem caelestium gloria alia autem terrestrium
alia claritas solis alia claritas lunae et alia claritas stellarum stella enim ab stella differt in claritate
sic et resurrectio mortuorum seminatur in corruptione surgit in incorruptione
seminatur in ignobilitate surgit in gloria seminatur in infirmitate surgit in virtute
seminatur corpus animale surgit corpus spiritale si est corpus animale est et spiritale sic et scriptum est
factus est primus homo Adam in animam viventem novissimus Adam in spiritum vivificantem
sed non prius quod spiritale est sed quod animale est deinde quod spiritale
primus homo de terra terrenus secundus homo de caelo caelestis
qualis terrenus tales et terreni et qualis caelestis tales et caelestes
igitur sicut portavimus imaginem terreni portemus et imaginem caelestis
hoc autem dico fratres quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt neque corruptio incorruptelam possidebit<CM>
ecce mysterium vobis dico omnes quidem resurgemus sed non omnes inmutabimur
in momento in ictu oculi in novissima tuba canet enim et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur
oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem
cum autem mortale hoc induerit inmortalitatem tunc fiet sermo qui scriptus est absorta est mors in victoria
ubi est mors victoria tua ubi est mors stimulus tuus
stimulus autem mortis peccatum est virtus vero peccati lex
Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum<CM>
itaque fratres mei dilecti stabiles estote et inmobiles abundantes in opere Domini semper scientes quod labor vester non est inanis in Domino<CM>
de collectis autem quae fiunt in sanctos sicut ordinavi ecclesiis Galatiae ita et vos facite
per unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens quod ei beneplacuerit ut non cum venero tunc collectae fiant
cum autem praesens fuero quos probaveritis per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in Hierusalem
quod si dignum fuerit ut et ego eam mecum ibunt<CM>
veniam autem ad vos cum Macedoniam pertransiero nam Macedoniam pertransibo
apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo ut vos me deducatis quocumque iero
nolo enim vos modo in transitu videre spero enim me aliquantum temporis manere apud vos si Dominus permiserit
permanebo autem Ephesi usque ad pentecosten
ostium enim mihi apertum est magnum et evidens et adversarii multi<CM>
si autem venerit Timotheus videte ut sine timore sit apud vos opus enim Domini operatur sicut et ego
ne quis ergo illum spernat deducite autem illum in pace ut veniat ad me expecto enim illum cum fratribus
de Apollo autem fratre multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus et utique non fuit voluntas ut nunc veniret veniet autem cum ei vacuum fuerit<CM>
vigilate state in fide viriliter agite et confortamini
omnia vestra in caritate fiant
obsecro autem vos fratres nostis domum Stephanae et Fortunati quoniam sunt primitiae Achaiae et in ministerium sanctorum ordinaverunt se ipsos
ut et vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et laboranti
gaudeo autem in praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici quoniam id quod vobis deerat ipsi suppleverunt
refecerunt enim et meum spiritum et vestrum cognoscite ergo qui eiusmodi sunt<CM>
salutant vos ecclesiae Asiae salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca cum domestica sua ecclesia
salutant vos fratres omnes salutate invicem in osculo sancto
salutatio mea manu Pauli
si quis non amat Dominum Iesum Christum sit anathema maranatha
gratia Domini Iesu vobiscum
caritas mea cum omnibus vobis in Christo Iesu amen<CM>
Paulus apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei et Timotheus frater ecclesiae Dei quae est Corinthi cum sanctis omnibus qui sunt in universa Achaia
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo<CM>
benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi Pater misericordiarum et Deus totius consolationis
qui consolatur nos in omni tribulatione nostra ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt per exhortationem qua exhortamur et ipsi a Deo
quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis ita et per Christum abundat consolatio nostra
sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute sive exhortamur pro vestra exhortatione quae operatur in tolerantia earundem passionum quas et nos patimur<CM>
et spes nostra firma pro vobis scientes quoniam sicut socii passionum estis sic eritis et consolationis
non enim volumus ignorare vos fratres de tribulatione nostra quae facta est in Asia quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem ita ut taederet nos etiam vivere
sed ipsi in nobis ipsis responsum mortis habuimus ut non simus fidentes in nobis sed in Deo qui suscitat mortuos
qui de tantis periculis eripuit nos et eruet in quem speramus quoniam et adhuc eripiet
adiuvantibus et vobis in oratione pro nobis ut ex multis personis eius quae in nobis est donationis per multos gratiae agantur pro nobis<CM>
nam gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae quod in simplicitate et sinceritate Dei et non in sapientia carnali sed in gratia Dei conversati sumus in mundo abundantius autem ad vos
non enim alia scribimus vobis quam quae legistis et cognoscitis spero autem quod usque in finem cognoscetis
sicut et cognovistis nos ex parte quia gloria vestra sumus sicut et vos nostra in die Domini nostri Iesu Christi<CM>
et hac confidentia volui prius venire ad vos ut secundam gratiam haberetis
et per vos transire in Macedoniam et iterum a Macedonia venire ad vos et a vobis deduci in Iudaeam
cum hoc ergo voluissem numquid levitate usus sum aut quae cogito secundum carnem cogito ut sit apud me est et non
fidelis autem Deus quia sermo noster qui fit apud vos non est in illo est et non
Dei enim Filius Iesus Christus qui in vobis per nos praedicatus est per me et Silvanum et Timotheum non fuit est et non sed est in illo fuit
quotquot enim promissiones Dei sunt in illo est ideo et per ipsum amen Deo ad gloriam nostram
qui autem confirmat nos vobiscum in Christum et qui unxit nos Deus
et qui signavit nos et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris
ego autem testem Deum invoco in animam meam quod parcens vobis non veni ultra Corinthum
non quia dominamur fidei vestrae sed adiutores sumus gaudii vestri nam fide stetistis<CM>
statui autem hoc ipse apud me ne iterum in tristitia venirem ad vos
si enim ego contristo vos et quis est qui me laetificet nisi qui contristatur ex me
et hoc ipsum scripsi ut non cum venero tristitiam super tristitiam habeam de quibus oportuerat me gaudere confidens in omnibus vobis quia meum gaudium omnium vestrum est
nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas non ut contristemini sed ut sciatis quam caritatem habeo abundantius in vobis<CM>
si quis autem contristavit non me contristavit sed ex parte ut non onerem omnes vos
sufficit illi qui eiusmodi est obiurgatio haec quae fit a pluribus
ita ut e contra magis donetis et consolemini ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui eiusmodi est
propter quod obsecro vos ut confirmetis in illum caritatem
ideo enim et scripsi ut cognoscam experimentum vestrum an in omnibus oboedientes sitis
cui autem aliquid donatis et ego nam et ego quod donavi si quid donavi propter vos in persona Christi
ut non circumveniamur a Satana non enim ignoramus cogitationes eius<CM>
cum venissem autem Troadem propter evangelium Christi et ostium mihi apertum esset in Domino
non habui requiem spiritui meo eo quod non invenerim Titum fratrem meum sed valefaciens eis profectus sum in Macedoniam
Deo autem gratias qui semper triumphat nos in Christo Iesu et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco
quia Christi bonus odor sumus Deo in his qui salvi fiunt et in his qui pereunt
aliis quidem odor mortis in mortem aliis autem odor vitae in vitam et ad haec quis tam idoneus
non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei sed ex sinceritate sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur<CM>
incipimus iterum nosmet ipsos commendare aut numquid egemus sicut quidam commendaticiis epistulis ad vos aut ex vobis
epistula nostra vos estis scripta in cordibus nostris quae scitur et legitur ab omnibus hominibus
manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis et scripta non atramento sed Spiritu Dei vivi non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus
fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum
non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis sed sufficientia nostra ex Deo est<CM>
qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti non litterae sed Spiritus littera enim occidit Spiritus autem vivificat
quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria ita ut non possent intendere filii Israhel in faciem Mosi propter gloriam vultus eius quae evacuatur
quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria
nam si ministratio damnationis gloria est multo magis abundat ministerium iustitiae in gloria
nam nec glorificatum est quod claruit in hac parte propter excellentem gloriam
si enim quod evacuatur per gloriam est multo magis quod manet in gloria est<CM>
habentes igitur talem spem multa fiducia utimur
et non sicut Moses ponebat velamen super faciem suam ut non intenderent filii Israhel in faciem eius quod evacuatur
sed obtusi sunt sensus eorum usque in hodiernum enim diem id ipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum quoniam in Christo evacuatur
sed usque in hodiernum diem cum legitur Moses velamen est positum super cor eorum
cum autem conversus fuerit ad Deum aufertur velamen
Dominus autem Spiritus est ubi autem Spiritus Domini ibi libertas
nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam a Domini Spiritu<CM>
ideo habentes hanc ministrationem iuxta quod misericordiam consecuti sumus non deficimus
sed abdicamus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei sed in manifestatione veritatis commendantes nosmet ipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo
quod si etiam opertum est evangelium nostrum in his qui pereunt est opertum
in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium ut non fulgeat inluminatio evangelii gloriae Christi qui est imago Dei
non enim nosmet ipsos praedicamus sed Iesum Christum Dominum nos autem servos vestros per Iesum
quoniam Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere qui inluxit in cordibus nostris ad inluminationem scientiae claritatis Dei in facie Christi Iesu
habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis<CM>
in omnibus tribulationem patimur sed non angustiamur aporiamur sed non destituimur
persecutionem patimur sed non derelinquimur deicimur sed non perimus
semper mortificationem Iesu in corpore nostro circumferentes ut et vita Iesu in corporibus nostris manifestetur
semper enim nos qui vivimus in mortem tradimur propter Iesum ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali
ergo mors in nobis operatur vita autem in vobis
habentes autem eundem spiritum fidei sicut scriptum est credidi propter quod locutus sum et nos credimus propter quod et loquimur
scientes quoniam qui suscitavit Iesum et nos cum Iesu suscitabit et constituet vobiscum
omnia enim propter vos ut gratia abundans per multos gratiarum actione abundet in gloriam Dei
propter quod non deficimus sed licet is qui foris est noster homo corrumpitur tamen is qui intus est renovatur de die in diem
id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis
non contemplantibus nobis quae videntur sed quae non videntur quae enim videntur temporalia sunt quae autem non videntur aeterna sunt<CM>
scimus enim quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur quod aedificationem ex Deo habeamus domum non manufactam aeternam in caelis
nam et in hoc ingemescimus habitationem nostram quae de caelo est superindui cupientes
si tamen vestiti non nudi inveniamur
nam et qui sumus in tabernaculo ingemescimus gravati eo quod nolumus expoliari sed supervestiri ut absorbeatur quod mortale est a vita
qui autem efficit nos in hoc ipsum Deus qui dedit nobis pignus Spiritus
audentes igitur semper et scientes quoniam dum sumus in corpore peregrinamur a Domino
per fidem enim ambulamus et non per speciem
audemus autem et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad Deum
et ideo contendimus sive absentes sive praesentes placere illi
omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi ut referat unusquisque propria corporis prout gessit sive bonum sive malum
scientes ergo timorem Domini hominibus suademus Deo autem manifesti sumus spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse<CM>
non iterum nos commendamus vobis sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur et non in corde
sive enim mente excedimus Deo sive sobrii sumus vobis
caritas enim Christi urget nos aestimantes hoc quoniam si unus pro omnibus mortuus est ergo omnes mortui sunt
et pro omnibus mortuus est ut et qui vivunt iam non sibi vivant sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit<CM>
itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem et si cognovimus secundum carnem Christum sed nunc iam non novimus
si qua ergo in Christo nova creatura vetera transierunt ecce facta sunt nova
omnia autem ex Deo qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis
quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi non reputans illis delicta ipsorum et posuit in nobis verbum reconciliationis
pro Christo ergo legationem fungimur tamquam Deo exhortante per nos obsecramus pro Christo reconciliamini Deo
eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso<CM>
adiuvantes autem et exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis
ait enim tempore accepto exaudivi te et in die salutis adiuvavi te ecce nunc tempus acceptabile ecce nunc dies salutis
nemini dantes ullam offensionem ut non vituperetur ministerium
sed in omnibus exhibeamus nosmet ipsos sicut Dei ministros in multa patientia in tribulationibus in necessitatibus in angustiis
in plagis in carceribus in seditionibus in laboribus in vigiliis in ieiuniis
in castitate in scientia in longanimitate in suavitate in Spiritu Sancto in caritate non ficta
in verbo veritatis in virtute Dei per arma iustitiae a dextris et sinistris
per gloriam et ignobilitatem per infamiam et bonam famam ut seductores et veraces sicut qui ignoti et cogniti
quasi morientes et ecce vivimus ut castigati et non mortificati
quasi tristes semper autem gaudentes sicut egentes multos autem locupletantes tamquam nihil habentes et omnia possidentes<CM>
os nostrum patet ad vos o Corinthii cor nostrum dilatatum est
non angustiamini in nobis angustiamini autem in visceribus vestris
eandem autem habentes remunerationem tamquam filiis dico dilatamini et vos
nolite iugum ducere cum infidelibus quae enim participatio iustitiae cum iniquitate aut quae societas luci ad tenebras
quae autem conventio Christi ad Belial aut quae pars fideli cum infidele
qui autem consensus templo Dei cum idolis vos enim estis templum Dei vivi sicut dicit Deus quoniam inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus et ipsi erunt mihi populus
propter quod exite de medio eorum et separamini dicit Dominus et inmundum ne tetigeritis
et ego recipiam vos et ero vobis in patrem et vos eritis mihi in filios et filias dicit Dominus omnipotens<CM>
has igitur habentes promissiones carissimi mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus perficientes sanctificationem in timore Dei
capite nos neminem laesimus neminem corrupimus neminem circumvenimus
non ad condemnationem dico praedixi enim quod in cordibus nostris estis ad conmoriendum et ad convivendum
multa mihi fiducia est apud vos multa mihi gloriatio pro vobis repletus sum consolatione superabundo gaudio in omni tribulatione nostra<CM>
nam et cum venissemus Macedoniam nullam requiem habuit caro nostra sed omnem tribulationem passi foris pugnae intus timores
sed qui consolatur humiles consolatus est nos Deus in adventu Titi
non solum autem in adventu eius sed etiam in solacio quo consolatus est in vobis referens nobis vestrum desiderium vestrum fletum vestram aemulationem pro me ita ut magis gauderem
quoniam et si contristavi vos in epistula non me paenitet et si paeniteret videns quod epistula illa et si ad horam vos contristavit
nunc gaudeo non quia contristati estis sed quia contristati estis ad paenitentiam contristati enim estis secundum Deum ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis
quae enim secundum Deum tristitia est paenitentiam in salutem stabilem operatur saeculi autem tristitia mortem operatur
ecce enim hoc ipsum secundum Deum contristari vos quantam in vobis operatur sollicitudinem sed defensionem sed indignationem sed timorem sed desiderium sed aemulationem sed vindictam in omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio<CM>
igitur et si scripsi vobis non propter eum qui fecit iniuriam nec propter eum qui passus est sed ad manifestandam sollicitudinem nostram quam pro vobis habemus ad vos coram Deo
ideo consolati sumus in consolatione autem nostra abundantius magis gavisi sumus super gaudium Titi quia refectus est spiritus eius ab omnibus vobis
et si quid apud illum de vobis gloriatus sum non sum confusus sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus ita et gloriatio nostra quae fuit ad Titum veritas facta est
et viscera eius abundantius in vos sunt reminiscentis omnium vestrum oboedientiam quomodo cum timore et tremore excepistis eum
gaudeo quod in omnibus confido in vobis<CM>
notam autem facimus vobis fratres gratiam Dei quae data est in ecclesiis Macedoniae
quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum et altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum
quia secundum virtutem testimonium illis reddo et supra virtutem voluntarii fuerunt
cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam et communicationem ministerii quod fit in sanctos
et non sicut speravimus sed semet ipsos dederunt primum Domino deinde nobis per voluntatem Dei
ita ut rogaremus Titum ut quemadmodum coepit ita et perficiat in vos etiam gratiam istam<CM>
sed sicut in omnibus abundatis fide et sermone et scientia et omni sollicitudine et caritate vestra in nos ut et in hac gratia abundetis
non quasi imperans dico sed per aliorum sollicitudinem etiam vestrae caritatis ingenitum bonum conprobans
scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi quoniam propter vos egenus factus est cum esset dives ut illius inopia vos divites essetis
et consilium in hoc do hoc enim vobis utile est qui non solum facere sed et velle coepistis ab anno priore
nunc vero et facto perficite ut quemadmodum promptus est animus voluntatis ita sit et perficiendi ex eo quod habetis
si enim voluntas prompta est secundum id quod habet accepta est non secundum quod non habet
non enim ut aliis sit remissio vobis autem tribulatio sed ex aequalitate
in praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum ut fiat aequalitas sicut scriptum est
qui multum non abundavit et qui modicum non minoravit<CM>
gratias autem Deo qui dedit eandem sollicitudinem pro vobis in corde Titi
quoniam exhortationem quidem suscepit sed cum sollicitior esset sua voluntate profectus est ad vos
misimus etiam cum illo fratrem cuius laus est in evangelio per omnes ecclesias
non solum autem sed et ordinatus ab ecclesiis comes peregrinationis nostrae in hac gratia quae ministratur a nobis ad Domini gloriam et destinatam voluntatem nostram
devitantes hoc ne quis nos vituperet in hac plenitudine quae ministratur a nobis
providemus enim bona non solum coram Deo sed etiam coram hominibus
misimus autem cum illis et fratrem nostrum quem probavimus in multis saepe sollicitum esse nunc autem multo sollicitiorem confidentia multa in vos
sive pro Tito qui est socius meus et in vos adiutor sive fratres nostri apostoli ecclesiarum gloriae Christi
ostensionem ergo quae est caritatis vestrae et nostrae gloriae pro vobis in illos ostendite in faciem ecclesiarum<CM>
nam de ministerio quod fit in sanctos ex abundanti est mihi scribere vobis
scio enim promptum animum vestrum pro quo de vobis glorior apud Macedonas quoniam Achaia parata est ab anno praeterito et vestra aemulatio provocavit plurimos
misi autem fratres ut ne quod gloriamur de vobis evacuetur in hac parte ut quemadmodum dixi parati sitis
ne cum venerint mecum Macedones et invenerint vos inparatos erubescamus nos ut non dicamus vos in hac substantia
necessarium ergo existimavi rogare fratres ut praeveniant ad vos et praeparent repromissam benedictionem hanc paratam esse sic quasi benedictionem non quasi avaritiam<CM>
hoc autem qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet
unusquisque prout destinavit corde suo non ex tristitia aut ex necessitate hilarem enim datorem diligit Deus
potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes abundetis in omne opus bonum
sicut scriptum est dispersit dedit pauperibus iustitia eius manet in aeternum
qui autem administrat semen seminanti et panem ad manducandum praestabit et multiplicabit semen vestrum et augebit incrementa frugum iustitiae vestrae
ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem quae operatur per nos gratiarum actionem Deo
quoniam ministerium huius officii non solum supplet ea quae desunt sanctis sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino
per probationem ministerii huius glorificantes Deum in oboedientia confessionis vestrae in evangelium Christi et simplicitate communicationis in illos et in omnes
et ipsorum obsecratione pro vobis desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis
gratias Deo super inenarrabili dono eius<CM>
ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi qui in facie quidem humilis inter vos absens autem confido in vobis
rogo autem ne praesens audeam per eam confidentiam qua existimo audere in quosdam qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus
in carne enim ambulantes non secundum carnem militamus
nam arma militiae nostrae non carnalia sed potentia Deo ad destructionem munitionum consilia destruentes
et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi
et in promptu habentes ulcisci omnem inoboedientiam cum impleta fuerit vestra oboedientia<CM>
quae secundum faciem sunt videte si quis confidit sibi Christi se esse hoc cogitet iterum apud se quia sicut ipse Christi est ita et nos
nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra quam dedit Dominus in aedificationem et non in destructionem vestram non erubescam
ut autem non existimer tamquam terrere vos per epistulas
quoniam quidem epistulae inquiunt graves sunt et fortes praesentia autem corporis infirma et sermo contemptibilis
hoc cogitet qui eiusmodi est quia quales sumus verbo per epistulas absentes tales et praesentes in facto<CM>
non enim audemus inserere aut conparare nos quibusdam qui se ipsos commendant sed ipsi in nobis nosmet ipsos metientes et conparantes nosmet ipsos nobis
nos autem non in inmensum gloriabimur sed secundum mensuram regulae quam mensus est nobis Deus mensuram pertingendi usque ad vos
non enim quasi non pertingentes ad vos superextendimus nos usque ad vos enim pervenimus in evangelio Christi
non in inmensum gloriantes in alienis laboribus spem autem habentes crescentis fidei vestrae in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam
etiam in illa quae ultra vos sunt evangelizare non in aliena regula in his quae praeparata sunt gloriari
qui autem gloriatur in Domino glorietur
non enim qui se ipsum commendat ille probatus est sed quem Dominus commendat<CM>
utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae sed et subportate me
aemulor enim vos Dei aemulatione despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo
timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua ita corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate quae est in Christo
nam si is qui venit alium Christum praedicat quem non praedicavimus aut alium spiritum accipitis quem non accepistis aut aliud evangelium quod non recepistis recte pateremini<CM>
existimo enim nihil me minus fecisse magnis apostolis
et si inperitus sermone sed non scientia in omnibus autem manifestatus sum vobis
aut numquid peccatum feci me ipsum humilians ut vos exaltemini quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi vobis
alias ecclesias expoliavi accipiens stipendium ad ministerium vestrum
et cum essem apud vos et egerem nulli onerosus fui nam quod mihi deerat suppleverunt fratres qui venerunt a Macedonia et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo
est veritas Christi in me quoniam haec gloria non infringetur in me in regionibus Achaiae
quare quia non diligo vos Deus scit
quod autem facio et faciam ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem ut in quo gloriantur inveniantur sicut et nos
nam eiusmodi pseudoapostoli operarii subdoli transfigurantes se in apostolos Christi
et non mirum ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis
non est ergo magnum si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae quorum finis erit secundum opera ipsorum<CM>
iterum dico ne quis me putet insipientem alioquin velut insipientem accipite me ut et ego modicum quid glorier
quod loquor non loquor secundum Dominum sed quasi in insipientia in hac substantia gloriae
quoniam multi gloriantur secundum carnem et ego gloriabor
libenter enim suffertis insipientes cum sitis ipsi sapientes
sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit si quis devorat si quis accipit si quis extollitur si quis in faciem vos caedit
secundum ignobilitatem dico quasi nos infirmi fuerimus in quo quis audet in insipientia dico audeo et ego<CM>
Hebraei sunt et ego Israhelitae sunt et ego semen Abrahae sunt et ego
ministri Christi sunt minus sapiens dico plus ego in laboribus plurimis in carceribus abundantius in plagis supra modum in mortibus frequenter
a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi
ter virgis caesus sum semel lapidatus sum ter naufragium feci nocte et die in profundo maris fui
in itineribus saepe periculis fluminum periculis latronum periculis ex genere periculis ex gentibus periculis in civitate periculis in solitudine periculis in mari periculis in falsis fratribus
in labore et aerumna in vigiliis multis in fame et siti in ieiuniis multis in frigore et nuditate
praeter illa quae extrinsecus sunt instantia mea cotidiana sollicitudo omnium ecclesiarum
quis infirmatur et non infirmor quis scandalizatur et ego non uror
si gloriari oportet quae infirmitatis meae sunt gloriabor
Deus et Pater Domini Iesu scit qui est benedictus in saecula quod non mentior
Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me conprehenderet
et per fenestram in sporta dimissus sum per murum et effugi manus eius<CM>
si gloriari oportet non expedit quidem veniam autem ad visiones et revelationes Domini
scio hominem in Christo ante annos quattuordecim sive in corpore nescio sive extra corpus nescio Deus scit raptum eiusmodi usque ad tertium caelum
et scio huiusmodi hominem sive in corpore sive extra corpus nescio Deus scit
quoniam raptus est in paradisum et audivit arcana verba quae non licet homini loqui
pro eiusmodi gloriabor pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis
nam et si voluero gloriari non ero insipiens veritatem enim dicam parco autem ne quis in me existimet supra id quod videt me aut audit ex me
et ne magnitudo revelationum extollat me datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae ut me colaphizet
propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me
et dixit mihi sufficit tibi gratia mea nam virtus in infirmitate perficitur libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis ut inhabitet in me virtus Christi
propter quod placeo mihi in infirmitatibus in contumeliis in necessitatibus in persecutionibus in angustiis pro Christo cum enim infirmor tunc potens sum<CM>
factus sum insipiens vos me coegistis ego enim debui a vobis commendari nihil enim minus fui ab his qui sunt supra modum apostoli tametsi nihil sum
signa tamen apostoli facta sunt super vos in omni patientia signis et prodigiis et virtutibus
quid est enim quod minus habuistis prae ceteris ecclesiis nisi quod ego ipse non gravavi vos donate mihi hanc iniuriam
ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos et non ero gravis vobis non enim quaero quae vestra sunt sed vos nec enim debent filii parentibus thesaurizare sed parentes filiis
ego autem libentissime inpendam et superinpendar ipse pro animabus vestris licet plus vos diligens minus diligar
sed esto ego vos non gravavi sed cum essem astutus dolo vos cepi
numquid per aliquem eorum quos misi ad vos circumveni vos
rogavi Titum et misi cum illo fratrem numquid Titus vos circumvenit nonne eodem spiritu ambulavimus nonne hisdem vestigiis
olim putatis quod excusemus nos apud vos coram Deo in Christo loquimur omnia autem carissimi propter vestram aedificationem
timeo enim ne forte cum venero non quales volo inveniam vos et ego inveniar a vobis qualem non vultis ne forte contentiones aemulationes animositates dissensiones detractiones susurrationes inflationes seditiones sint inter vos
ne iterum cum venero humiliet me Deus apud vos et lugeam multos ex his qui ante peccaverunt et non egerunt paenitentiam super inmunditia et fornicatione et inpudicitia quam gesserunt<CM>
ecce tertio hoc venio ad vos in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum
praedixi et praedico ut praesens bis et nunc absens his qui ante peccaverunt et ceteris omnibus quoniam si venero iterum non parcam
an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christi qui in vos non infirmatur sed potens est in vobis
nam et si crucifixus est ex infirmitate sed vivit ex virtute Dei nam et nos infirmi sumus in illo sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis
vosmet ipsos temptate si estis in fide ipsi vos probate an non cognoscitis vos ipsos quia Christus Iesus in vobis est nisi forte reprobi estis
spero autem quod cognoscetis quia nos non sumus reprobi<CM>
oramus autem Deum ut nihil mali faciatis non ut nos probati pareamus sed ut vos quod bonum est faciatis nos autem ut reprobi simus
non enim possumus aliquid adversus veritatem sed pro veritate
gaudemus enim quando nos infirmi sumus vos autem potentes estis hoc et oramus vestram consummationem
ideo haec absens scribo ut non praesens durius agam secundum potestatem quam Dominus dedit mihi in aedificationem et non in destructionem<CM>
de cetero fratres gaudete perfecti estote exhortamini idem sapite pacem habete et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum
salutate invicem in osculo sancto
<WG13-12> salutant vos sancti omnes
<WG13-13> gratia Domini nostri Iesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus cum omnibus vobis amen<CM>
Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Iesum Christum et Deum Patrem qui suscitavit eum a mortuis
et qui mecum sunt omnes fratres ecclesiis Galatiae
gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino nostro Iesu Christo
qui dedit semet ipsum pro peccatis nostris ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam secundum voluntatem Dei et Patris nostri
cui est gloria in saecula saeculorum amen<CM>
miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud evangelium
quod non est aliud nisi sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi
sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis anathema sit
sicut praediximus et nunc iterum dico si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis anathema sit<CM>
modo enim hominibus suadeo aut Deo aut quaero hominibus placere si adhuc hominibus placerem Christi servus non essem
notum enim vobis facio fratres evangelium quod evangelizatum est a me quia non est secundum hominem
neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Iesu Christi
audistis enim conversationem meam aliquando in iudaismo quoniam supra modum persequebar ecclesiam Dei et expugnabam illam
et proficiebam in iudaismo supra multos coetaneos in genere meo abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum
cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam
ut revelaret Filium suum in me ut evangelizarem illum in gentibus continuo non adquievi carni et sanguini
neque veni Hierosolyma ad antecessores meos apostolos sed abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum
deinde post annos tres veni Hierosolyma videre Petrum et mansi apud eum diebus quindecim
alium autem apostolorum vidi neminem nisi Iacobum fratrem Domini
quae autem scribo vobis ecce coram Deo quia non mentior
deinde veni in partes Syriae et Ciliciae
eram autem ignotus facie ecclesiis Iudaeae quae erant in Christo
tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando nunc evangelizat fidem quam aliquando expugnabat
et in me clarificabant Deum<CM>
deinde post annos quattuordecim iterum ascendi Hierosolyma cum Barnaba adsumpto et Tito
ascendi autem secundum revelationem et contuli cum illis evangelium quod praedico in gentibus seorsum autem his qui videbantur ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem
sed neque Titus qui mecum erat cum esset gentilis conpulsus est circumcidi
sed propter subintroductos falsos fratres qui subintroierunt explorare libertatem nostram quam habemus in Christo Iesu ut nos in servitutem redigerent
quibus neque ad horam cessimus subiectioni ut veritas evangelii permaneat apud vos
ab his autem qui videbantur esse aliquid quales aliquando fuerint nihil mea interest Deus personam hominis non accipit mihi enim qui videbantur nihil contulerunt
sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi evangelium praeputii sicut Petro circumcisionis
qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis operatus est et mihi inter gentes
et cum cognovissent gratiam quae data est mihi Iacobus et Cephas et Iohannes qui videbantur columnae esse dextras dederunt mihi et Barnabae societatis ut nos in gentes ipsi autem in circumcisionem
tantum ut pauperum memores essemus quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere<CM>
cum autem venisset Cephas Antiochiam in faciem ei restiti quia reprehensibilis erat
prius enim quam venirent quidam ab Iacobo cum gentibus edebat cum autem venissent subtrahebat et segregabat se timens eos qui ex circumcisione erant
et simulationi eius consenserunt ceteri Iudaei ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illa simulatione
sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem evangelii dixi Cephae coram omnibus si tu cum Iudaeus sis gentiliter et non iudaice vivis quomodo gentes cogis iudaizare
nos natura Iudaei et non ex gentibus peccatores
scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus legis nisi per fidem Iesu Christi et nos in Christo Iesu credidimus ut iustificemur ex fide Christi et non ex operibus legis propter quod ex operibus legis non iustificabitur omnis caro
quod si quaerentes iustificari in Christo inventi sumus et ipsi peccatores numquid Christus peccati minister est absit
si enim quae destruxi haec iterum aedifico praevaricatorem me constituo
ego enim per legem legi mortuus sum ut Deo vivam Christo confixus sum cruci
vivo autem iam non ego vivit vero in me Christus quod autem nunc vivo in carne in fide vivo Filii Dei qui dilexit me et tradidit se ipsum pro me
non abicio gratiam Dei si enim per legem iustitia ergo Christus gratis mortuus est<CM>
o insensati Galatae quis vos fascinavit ante quorum oculos Iesus Christus proscriptus est crucifixus
hoc solum volo a vobis discere ex operibus legis Spiritum accepistis an ex auditu fidei
sic stulti estis cum Spiritu coeperitis nunc carne consummamini
tanta passi estis sine causa si tamen sine causa
qui ergo tribuit vobis Spiritum et operatur virtutes in vobis ex operibus legis an ex auditu fidei<CM>
sicut Abraham credidit Deo et reputatum est ei ad iustitiam
cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt hii sunt filii Abrahae
providens autem scriptura quia ex fide iustificat gentes Deus praenuntiavit Abrahae quia benedicentur in te omnes gentes
igitur qui ex fide sunt benedicentur cum fideli Abraham
quicumque enim ex operibus legis sunt sub maledicto sunt scriptum est enim maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis ut faciat ea
quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum manifestum est quia iustus ex fide vivit
lex autem non est ex fide sed qui fecerit ea vivet in illis
Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum quia scriptum est maledictus omnis qui pendet in ligno
ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem
fratres secundum hominem dico tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit aut superordinat
Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius non dicit et seminibus quasi in multis sed quasi in uno et semini tuo qui est Christus
hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo quae post quadringentos et triginta annos facta est lex non irritam facit ad evacuandam promissionem
nam si ex lege hereditas iam non ex repromissione Abrahae autem per promissionem donavit Deus<CM>
quid igitur lex propter transgressiones posita est donec veniret semen cui promiserat ordinata per angelos in manu mediatoris
mediator autem unius non est Deus autem unus est
lex ergo adversus promissa Dei absit si enim data esset lex quae posset vivificare vere ex lege esset iustitia
sed conclusit scriptura omnia sub peccato ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus
prius autem quam veniret fides sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quae revelanda erat
itaque lex pedagogus noster fuit in Christo ut ex fide iustificemur
at ubi venit fides iam non sumus sub pedagogo
omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu
quicumque enim in Christo baptizati estis Christum induistis
non est Iudaeus neque Graecus non est servus neque liber non est masculus neque femina omnes enim vos unum estis in Christo Iesu
si autem vos Christi ergo Abrahae semen estis secundum promissionem heredes<CM>
dico autem quanto tempore heres parvulus est nihil differt servo cum sit dominus omnium
sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum tempus a patre
ita et nos cum essemus parvuli sub elementis mundi eramus servientes
at ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum factum ex muliere factum sub lege
ut eos qui sub lege erant redimeret ut adoptionem filiorum reciperemus
quoniam autem estis filii misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem Abba Pater
itaque iam non es servus sed filius quod si filius et heres per Deum<CM>
sed tunc quidem ignorantes Deum his qui natura non sunt dii serviebatis
nunc autem cum cognoveritis Deum immo cogniti sitis a Deo quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa quibus denuo servire vultis
dies observatis et menses et tempora et annos
timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis<CM>
estote sicut et ego quia et ego sicut vos fratres obsecro vos nihil me laesistis
scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis iam pridem
et temptationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis sed sicut angelum Dei excepistis me sicut Christum Iesum
ubi est ergo beatitudo vestra testimonium enim perhibeo vobis quia si fieri posset oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi
ergo inimicus vobis factus sum verum dicens vobis<CM>
aemulantur vos non bene sed excludere vos volunt ut illos aemulemini
bonum autem aemulamini in bono semper et non tantum cum praesens sum apud vos<CM>
filioli mei quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis
vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam quoniam confundor in vobis<CM>
dicite mihi qui sub lege vultis esse legem non legistis
scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit unum de ancilla et unum de libera
sed qui de ancilla secundum carnem natus est qui autem de libera per repromissionem
quae sunt per allegoriam dicta haec enim sunt duo testamenta unum quidem a monte Sina in servitutem generans quae est Agar
Sina enim mons est in Arabia qui coniunctus est ei quae nunc est Hierusalem et servit cum filiis eius
illa autem quae sursum est Hierusalem libera est quae est mater nostra
scriptum est enim laetare sterilis quae non paris erumpe et exclama quae non parturis quia multi filii desertae magis quam eius quae habet virum
nos autem fratres secundum Isaac promissionis filii sumus
sed quomodo tunc qui secundum carnem natus fuerat persequebatur eum qui secundum spiritum ita et nunc
sed quid dicit scriptura eice ancillam et filium eius non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae
itaque fratres non sumus ancillae filii sed liberae qua libertate nos Christus liberavit<CM>
state et nolite iterum iugo servitutis contineri
ecce ego Paulus dico vobis quoniam si circumcidamini Christus vobis nihil proderit
testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae
evacuati estis a Christo qui in lege iustificamini a gratia excidistis
nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus
nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed fides quae per caritatem operatur
currebatis bene quis vos inpedivit veritati non oboedire
persuasio non est ex eo qui vocat vos
modicum fermentum totam massam corrumpit
ego confido in vobis in Domino quod nihil aliud sapietis qui autem conturbat vos portabit iudicium quicumque est ille
ego autem fratres si circumcisionem adhuc praedico quid adhuc persecutionem patior ergo evacuatum est scandalum crucis
utinam et abscidantur qui vos conturbant<CM>
vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicem
omnis enim lex in uno sermone impletur diliges proximum tuum sicut te ipsum
quod si invicem mordetis et comeditis videte ne ab invicem consumamini
dico autem spiritu ambulate et desiderium carnis non perficietis
caro enim concupiscit adversus spiritum spiritus autem adversus carnem haec enim invicem adversantur ut non quaecumque vultis illa faciatis
quod si spiritu ducimini non estis sub lege
manifesta autem sunt opera carnis quae sunt fornicatio inmunditia luxuria
idolorum servitus veneficia inimicitiae contentiones aemulationes irae rixae dissensiones sectae
invidiae homicidia ebrietates comesationes et his similia quae praedico vobis sicut praedixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur
fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas bonitas benignitas
fides modestia continentia adversus huiusmodi non est lex
qui autem sunt Christi carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis
si vivimus spiritu spiritu et ambulemus
non efficiamur inanis gloriae cupidi invicem provocantes invicem invidentes<CM>
fratres et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto vos qui spiritales estis huiusmodi instruite in spiritu lenitatis considerans te ipsum ne et tu tempteris
alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi
nam si quis existimat se aliquid esse cum sit nihil ipse se seducit
opus autem suum probet unusquisque et sic in semet ipso tantum gloriam habebit et non in altero
unusquisque enim onus suum portabit
communicet autem is qui catecizatur verbum ei qui se catecizat in omnibus bonis
nolite errare Deus non inridetur
quae enim seminaverit homo haec et metet quoniam qui seminat in carne sua de carne et metet corruptionem qui autem seminat in spiritu de spiritu metet vitam aeternam
bonum autem facientes non deficiamus tempore enim suo metemus non deficientes
ergo dum tempus habemus operemur bonum ad omnes maxime autem ad domesticos fidei<CM>
videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu
quicumque volunt placere in carne hii cogunt vos circumcidi tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur
neque enim qui circumciduntur legem custodiunt sed volunt vos circumcidi ut in carne vestra glorientur
mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo
in Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed nova creatura
et quicumque hanc regulam secuti fuerint pax super illos et misericordia et super Israhel Dei
de cetero nemo mihi molestus sit ego enim stigmata Iesu in corpore meo porto
gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro fratres amen<CM>
Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei sanctis omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo Iesu
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo<CM>
benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo
sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate
qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum secundum propositum voluntatis suae
in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in dilecto
in quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius
quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia
ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae secundum bonum placitum eius quod proposuit in eo
in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quae in caelis et quae in terra sunt in ipso
in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae
ut simus in laudem gloriae eius qui ante speravimus in Christo
in quo et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium salutis vestrae in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto
qui est pignus hereditatis nostrae in redemptionem adquisitionis in laudem gloriae ipsius<CM>
propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Domino Iesu et dilectionem in omnes sanctos
non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri faciens in orationibus meis
ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius
inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes vocationis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis
et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis eius
quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus
supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro
et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae
quae est corpus ipsius plenitudo eius qui omnia in omnibus adimpletur<CM>
et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris
in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius secundum principem potestatis aeris huius spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiae
in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae facientes voluntates carnis et cogitationum et eramus natura filii irae sicut et ceteri<CM>
Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos
et cum essemus mortui peccatis convivificavit nos Christo gratia estis salvati
et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu
ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu
gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei enim donum est
non ex operibus ut ne quis glorietur
ipsius enim sumus factura creati in Christo Iesu in operibus bonis quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus<CM>
propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne qui dicimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manufacta
quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israhel et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundo
nunc autem in Christo Iesu vos qui aliquando eratis longe facti estis prope in sanguine Christi<CM>
ipse est enim pax nostra qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvens inimicitiam in carne sua
legem mandatorum decretis evacuans ut duos condat in semet ipsum in unum novum hominem faciens pacem
et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem interficiens inimicitiam in semet ipso
et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis et pacem his qui prope
quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem
ergo iam non estis hospites et advenae sed estis cives sanctorum et domestici Dei
superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Iesu
in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino
in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu<CM>
huius rei gratia ego Paulus vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus
si tamen audistis dispensationem gratiae Dei quae data est mihi in vobis
quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra scripsi in brevi
prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi
quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu
esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium
cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum operationem virtutis eius
mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi
et inluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo qui omnia creavit
ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei
secundum praefinitionem saeculorum quam fecit in Christo Iesu Domino nostro
in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius
propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quae est gloria vestra<CM>
huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi
ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur
ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiore homine
habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate radicati et fundati
ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum
scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem Dei
ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quae operatur in nobis
ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum amen<CM>
obsecro itaque vos ego vinctus in Domino ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis<CM>
cum omni humilitate et mansuetudine cum patientia subportantes invicem in caritate
solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis
unum corpus et unus spiritus sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae
unus Dominus una fides unum baptisma
unus Deus et Pater omnium qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis
unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi
propter quod dicit ascendens in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus
quod autem ascendit quid est nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae
qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos ut impleret omnia
et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem prophetas alios vero evangelistas alios autem pastores et doctores
ad consummationem sanctorum in opus ministerii in aedificationem corporis Christi
donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi
ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum in astutia ad circumventionem erroris
veritatem autem facientes in caritate crescamus in illo per omnia qui est caput Christus
ex quo totum corpus conpactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate<CM>
hoc igitur dico et testificor in Domino ut iam non ambuletis sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui
tenebris obscuratum habentes intellectum alienati a vita Dei per ignorantiam quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum
qui desperantes semet ipsos tradiderunt inpudicitiae in operationem inmunditiae omnis in avaritia
vos autem non ita didicistis Christum
si tamen illum audistis et in ipso edocti estis sicut est veritas in Iesu
deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem qui corrumpitur secundum desideria erroris
renovamini autem spiritu mentis vestrae
et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis
propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo quoniam sumus invicem membra
irascimini et nolite peccare sol non occidat super iracundiam vestram
nolite locum dare diabolo
qui furabatur iam non furetur magis autem laboret operando manibus quod bonum est ut habeat unde tribuat necessitatem patienti
omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis bonus ad aedificationem oportunitatis ut det gratiam audientibus
et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei in quo signati estis in die redemptionis
omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia
estote autem invicem benigni misericordes donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit nobis<CM>
estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi
et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis<CM>
fornicatio autem et omnis inmunditia aut avaritia nec nominetur in vobis sicut decet sanctos
aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quae ad rem non pertinent sed magis gratiarum actio
hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut inmundus aut avarus quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei
nemo vos seducat inanibus verbis propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae
nolite ergo effici participes eorum
eratis enim aliquando tenebrae nunc autem lux in Domino ut filii lucis ambulate
fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate
probantes quid sit beneplacitum Deo
et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum magis autem et redarguite
quae enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est et dicere
omnia autem quae arguuntur a lumine manifestantur omne enim quod manifestatur lumen est
propter quod dicit surge qui dormis et exsurge a mortuis et inluminabit tibi Christus
videte itaque fratres quomodo caute ambuletis non quasi insipientes sed ut sapientes
redimentes tempus quoniam dies mali sunt
propterea nolite fieri inprudentes sed intellegentes quae sit voluntas Domini
et nolite inebriari vino in quo est luxuria sed implemini Spiritu
loquentes vobismet ipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino
gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri<CM>
subiecti invicem in timore Christi
mulieres viris suis subditae sint sicut Domino
quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est ecclesiae ipse salvator corporis
sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres viris suis in omnibus
viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea
ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo
ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et inmaculata
ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua qui suam uxorem diligit se ipsum diligit
nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam
quia membra sumus corporis eius de carne eius et de ossibus eius
propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una
sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in ecclesia
verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut se ipsum diligat uxor autem ut timeat virum<CM>
filii oboedite parentibus vestris in Domino hoc enim est iustum
honora patrem tuum et matrem quod est mandatum primum in promissione
ut bene sit tibi et sis longevus super terram
et patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros sed educate illos in disciplina et correptione Domini
servi oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis vestri sicut Christo
non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo
cum bona voluntate servientes sicut Domino et non hominibus
scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc percipiet a Domino sive servus sive liber
et domini eadem facite illis remittentes minas scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis et personarum acceptio non est apud eum<CM>
de cetero fratres confortamini in Domino et in potentia virtutis eius
induite vos arma Dei ut possitis stare adversus insidias diaboli
quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus
propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in die malo et omnibus perfectis stare
state ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae
et calciati pedes in praeparatione evangelii pacis
in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere
et galeam salutis adsumite et gladium Spiritus quod est verbum Dei
per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis<CM>
et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii
pro quo legatione fungor in catena ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui
ut autem et vos sciatis quae circa me sunt quid agam omnia nota vobis faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister in Domino
quem misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscatis quae circa nos sunt et consoletur corda vestra
pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo
gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione<CM>
Paulus et Timotheus servi Iesu Christi omnibus sanctis in Christo Iesu qui sunt Philippis cum episcopis et diaconis
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo<CM>
gratias ago Deo meo in omni memoria vestri
semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis cum gaudio deprecationem faciens
super communicatione vestra in evangelio a prima die usque nunc
confidens hoc ipsum quia qui coepit in vobis opus bonum perficiet usque in diem Christi Iesu<CM>
sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis eo quod habeam in corde vos et in vinculis meis et in defensione et confirmatione evangelii socios gaudii mei omnes vos esse
testis enim mihi est Deus quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi Iesu<CM>
et hoc oro ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia et omni sensu
ut probetis potiora ut sitis sinceres et sine offensa in diem Christi
repleti fructu iustitiae per Christum Iesum in gloriam et laudem Dei<CM>
scire autem vos volo fratres quia quae circa me sunt magis ad profectum venerunt evangelii
ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni praetorio et in ceteris omnibus
et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis abundantius audere sine timore verbum Dei loqui
quidam quidem et propter invidiam et contentionem quidam autem et propter bonam voluntatem Christum praedicant
quidam ex caritate scientes quoniam in defensionem evangelii positus sum
quidam autem ex contentione Christum adnuntiant non sincere existimantes pressuram se suscitare vinculis meis
quid enim dum omni modo sive per occasionem sive per veritatem Christus adnuntiatur et in hoc gaudeo sed et gaudebo
scio enim quia hoc mihi proveniet in salutem per vestram orationem et subministrationem Spiritus Iesu Christi
secundum expectationem et spem meam quia in nullo confundar sed in omni fiducia sicut semper et nunc magnificabitur Christus in corpore meo sive per vitam sive per mortem<CM>
mihi enim vivere Christus est et mori lucrum
quod si vivere in carne hic mihi fructus operis est et quid eligam ignoro
coartor autem e duobus desiderium habens dissolvi et cum Christo esse multo magis melius
permanere autem in carne magis necessarium est propter vos
et hoc confidens scio quia manebo et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum et gaudium fidei
ut gratulatio vestra abundet in Christo Iesu in me per meum adventum iterum ad vos<CM>
tantum digne evangelio Christi conversamini ut sive cum venero et videro vos sive absens audiam de vobis quia stetistis uno spiritu unianimes conlaborantes fide evangelii
et in nullo terreamini ab adversariis quae est illis causa perditionis vobis autem salutis et hoc a Deo
quia vobis donatum est pro Christo non solum ut in eum credatis sed ut etiam pro illo patiamini
eundem certamen habentes qualem et vidistis in me et nunc audistis de me<CM>
si qua ergo consolatio in Christo si quod solacium caritatis si qua societas spiritus si quid viscera et miserationes
implete gaudium meum ut idem sapiatis eandem caritatem habentes unianimes id ipsum sentientes
nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes
non quae sua sunt singuli considerantes sed et ea quae aliorum
hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Iesu
qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo
sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo
humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem mortem autem crucis
propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen super omne nomen
ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium et terrestrium et infernorum
et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris<CM>
itaque carissimi mei sicut semper oboedistis non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea cum metu et tremore vestram salutem operamini
Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate<CM>
omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus
ut sitis sine querella et simplices filii Dei sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae inter quos lucetis sicut luminaria in mundo
verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi
sed et si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae gaudeo et congratulor omnibus vobis
id ipsum autem et vos gaudete et congratulamini mihi
spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos ut et ego bono animo sim cognitis quae circa vos sunt
neminem enim habeo tam unianimem qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit
omnes enim sua quaerunt non quae sunt Christi Iesu
experimentum autem eius cognoscite quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium
hunc igitur spero me mittere mox ut videro quae circa me sunt
confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito
necessarium autem existimavi Epafroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae mittere ad vos
quoniam quidem omnes vos desiderabat et maestus erat propterea quod audieratis illum infirmatum
nam et infirmatus est usque ad mortem sed Deus misertus est eius non solum autem eius verum etiam et mei ne tristitiam super tristitiam haberem
festinantius ergo misi illum ut viso eo iterum gaudeatis et ego sine tristitia sim
excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino et eiusmodi cum honore habetote
quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium<CM>
de cetero fratres mei gaudete in Domino eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum vobis autem necessarium
videte canes videte malos operarios videte concisionem
nos enim sumus circumcisio qui spiritu Deo servimus et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes<CM>
quamquam ego habeam confidentiam et in carne si quis alius videtur confidere in carne ego magis
circumcisus octava die ex genere Israhel de tribu Beniamin Hebraeus ex Hebraeis secundum legem Pharisaeus
secundum aemulationem persequens ecclesiam Dei secundum iustitiam quae in lege est conversatus sine querella
sed quae mihi fuerunt lucra haec arbitratus sum propter Christum detrimenta
verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora ut Christum lucri faciam<CM>
et inveniar in illo non habens meam iustitiam quae ex lege est sed illam quae ex fide est Christi quae ex Deo est iustitia in fide
ad agnoscendum illum et virtutem resurrectionis eius et societatem passionum illius configuratus morti eius
si quo modo occurram ad resurrectionem quae est ex mortuis
non quod iam acceperim aut iam perfectus sim sequor autem si conprehendam in quo et conprehensus sum a Christo Iesu
fratres ego me non arbitror conprehendisse unum autem quae quidem retro sunt obliviscens ad ea vero quae sunt in priora extendens me
ad destinatum persequor ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu<CM>
quicumque ergo perfecti hoc sentiamus et si quid aliter sapitis et hoc vobis Deus revelabit
verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus et in eadem permaneamus regula<CM>
imitatores mei estote fratres et observate eos qui ita ambulant sicut habetis formam nos
multi enim ambulant quos saepe dicebam vobis nunc autem et flens dico inimicos crucis Christi
quorum finis interitus quorum deus venter et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt
nostra autem conversatio in caelis est unde etiam salvatorem expectamus Dominum Iesum Christum
qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae secundum operationem qua possit etiam subicere sibi omnia<CM>
itaque fratres mei carissimi et desiderantissimi gaudium meum et corona mea sic state in Domino carissimi
Euhodiam rogo et Syntychen deprecor id ipsum sapere in Domino
etiam rogo et te germane conpar adiuva illas quae mecum laboraverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis quorum nomina sunt in libro vitae
gaudete in Domino semper iterum dico gaudete
modestia vestra nota sit omnibus hominibus Dominus prope
nihil solliciti sitis sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum
et pax Dei quae exsuperat omnem sensum custodiat corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu
de cetero fratres quaecumque sunt vera quaecumque pudica quaecumque iusta quaecumque sancta quaecumque amabilia quaecumque bonae famae si qua virtus si qua laus haec cogitate
quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me haec agite et Deus pacis erit vobiscum<CM>
gavisus sum autem in Domino vehementer quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire sicut et sentiebatis occupati autem eratis
non quasi propter penuriam dico ego enim didici in quibus sum sufficiens esse
scio et humiliari scio et abundare ubique et in omnibus institutus sum et satiari et esurire et abundare et penuriam pati
omnia possum in eo qui me confortat
verumtamen bene fecistis communicantes tribulationi meae
scitis autem et vos Philippenses quod in principio evangelii quando profectus sum a Macedonia nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti nisi vos soli
quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis
non quia quaero datum sed requiro fructum abundantem in rationem vestram
habeo autem omnia et abundo repletus sum acceptis ab Epafrodito quae misistis odorem suavitatis hostiam acceptam placentem Deo
Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu<CM>
Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum amen
salutate omnem sanctum in Christo Iesu salutant vos qui mecum sunt fratres
salutant vos omnes sancti maxime autem qui de Caesaris domo sunt
gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro amen<CM>
Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et Timotheus frater
his qui sunt Colossis sanctis et fidelibus fratribus in Christo Iesu gratia vobis et pax a Deo Patre nostro<CM>
gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes
audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem quam habetis in sanctos omnes
propter spem quae reposita est vobis in caelis quam audistis in verbo veritatis evangelii
quod pervenit ad vos sicut et in universo mundo est et fructificat et crescit sicut in vobis ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate
sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro qui est fidelis pro vobis minister Christi Iesu
qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu<CM>
ideo et nos ex qua die audivimus non cessamus pro vobis orantes et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali
ut ambuletis digne Deo per omnia placentes in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei
in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omni patientia et longanimitate cum gaudio<CM>
gratias agentes Patri qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine
qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae
in quo habemus redemptionem remissionem peccatorum
qui est imago Dei invisibilis primogenitus omnis creaturae
quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates omnia per ipsum et in ipso creata sunt
et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant
et ipse est caput corporis ecclesiae qui est principium primogenitus ex mortuis ut sit in omnibus ipse primatum tenens
quia in ipso conplacuit omnem plenitudinem habitare
et per eum reconciliare omnia in ipsum pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in terris sive quae in caelis sunt
et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis
nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et inmaculatos et inreprehensibiles coram ipso
si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod praedicatum est in universa creatura quae sub caelo est cuius factus sum ego Paulus minister
qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius quod est ecclesia
cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei quae data est mihi in vos ut impleam verbum Dei
mysterium quod absconditum fuit a saeculis et generationibus nunc autem manifestatum est sanctis eius
quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti huius in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriae
quem nos adnuntiamus corripientes omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu
in quo et laboro certando secundum operationem eius quam operatur in me in virtute<CM>
volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et quicumque non viderunt faciem meam in carne
ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitionem mysterii Dei Patris Christi Iesu
in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi<CM>
hoc autem dico ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum
nam et si corpore absens sum sed spiritu vobiscum sum gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius quae in Christo est fidei vestrae
sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum in ipso ambulate
radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide sicut et didicistis abundantes in gratiarum actione
videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum secundum elementa mundi et non secundum Christum
quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter
et estis in illo repleti qui est caput omnis principatus et potestatis
in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in expoliatione corporis carnis in circumcisione Christi
consepulti ei in baptismo in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei qui suscitavit illum a mortuis<CM>
et vos cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae convivificavit cum illo donans vobis omnia delicta
delens quod adversum nos erat chirografum decretis quod erat contrarium nobis et ipsum tulit de medio adfigens illud cruci
expolians principatus et potestates traduxit palam triumphans illos in semet ipso<CM>
nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum
quae sunt umbra futurorum corpus autem Christi
nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum quae non vidit ambulans frustra inflatus sensu carnis suae
et non tenens caput ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum Dei
si mortui estis cum Christo ab elementis mundi quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis
ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris
quae sunt omnia in interitu ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum
quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate et ad non parcendum corpori non in honore aliquo ad saturitatem carnis<CM>
igitur si conresurrexistis Christo quae sursum sunt quaerite ubi Christus est in dextera Dei sedens
quae sursum sunt sapite non quae supra terram
mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo
cum Christus apparuerit vita vestra tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria<CM>
mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et avaritiam quae est simulacrorum servitus
propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis
in quibus et vos ambulastis aliquando cum viveretis in illis<CM>
nunc autem deponite et vos omnia iram indignationem malitiam blasphemiam turpem sermonem de ore vestro
nolite mentiri invicem expoliantes vos veterem hominem cum actibus eius
et induentes novum eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius qui creavit eum
ubi non est gentilis et Iudaeus circumcisio et praeputium barbarus et Scytha servus et liber sed omnia et in omnibus Christus<CM>
induite vos ergo sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae benignitatem humilitatem modestiam patientiam
subportantes invicem et donantes vobis ipsis si quis adversus aliquem habet querellam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos
super omnia autem haec caritatem quod est vinculum perfectionis
et pax Christi exultet in cordibus vestris in qua et vocati estis in uno corpore et grati estote
verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos psalmis hymnis canticis spiritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris Deo
omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum<CM>
mulieres subditae estote viris sicut oportet in Domino
viri diligite uxores et nolite amari esse ad illas
filii oboedite parentibus per omnia hoc enim placitum est in Domino
patres nolite ad indignationem provocare filios vestros ut non pusillo animo fiant
servi oboedite per omnia dominis carnalibus non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed in simplicitate cordis timentes Dominum
quodcumque facitis ex animo operamini sicut Domino et non hominibus
scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis Domino Christo servite
qui enim iniuriam facit recipiet id quod inique gessit et non est personarum acceptio<CM>
domini quod iustum est et aequum servis praestate scientes quoniam et vos Dominum habetis in caelo<CM>
orationi instate vigilantes in ea in gratiarum actione
orantes simul et pro nobis ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi propter quod etiam vinctus sum
ut manifestem illud ita ut oportet me loqui<CM>
in sapientia ambulate ad eos qui foris sunt tempus redimentes
sermo vester semper in gratia sale sit conditus ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere<CM>
quae circa me sunt omnia vobis nota faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino
quem misi ad vos ad hoc ipsum ut cognoscat quae circa vos sunt et consoletur corda vestra
cum Onesimo carissimo et fideli fratre qui est ex vobis omnia quae hic aguntur nota facient vobis
salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabae de quo accepistis mandata si venerit ad vos excipite illum
et Iesus qui dicitur Iustus qui sunt ex circumcisione hii soli sunt adiutores in regno Dei qui mihi fuerunt solacio
salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi Iesu semper sollicitus pro vobis in orationibus ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei
testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli
salutat vos Lucas medicus carissimus et Demas
salutate fratres qui sunt Laodiciae et Nympham et quae in domo eius est ecclesiam
et cum lecta fuerit apud vos epistula facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur et eam quae Laodicensium est vos legatis
et dicite Archippo vide ministerium quod accepisti in Domino ut illud impleas
salutatio mea manu Pauli memores estote vinculorum meorum gratia vobiscum amen<CM>
Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre et Domino Iesu Christo gratia vobis et pax<CM>
gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis memoriam facientes in orationibus nostris sine intermissione
memores operis fidei vestrae et laboris et caritatis et sustinentiae spei Domini nostri Iesu Christi ante Deum et Patrem nostrum
scientes fratres dilecti a Deo electionem vestram
quia evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum sed et in virtute et in Spiritu Sancto et in plenitudine multa sicut scitis quales fuerimus vobis propter vos<CM>
et vos imitatores nostri facti estis et Domini excipientes verbum in tribulatione multa cum gaudio Spiritus Sancti
ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia et in Achaia
a vobis enim diffamatus est sermo Domini non solum in Macedonia et in Achaia sed in omni loco fides vestra quae est ad Deum profecta est ita ut non sit nobis necesse quicquam loqui
ipsi enim de nobis adnuntiant qualem introitum habuerimus ad vos et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris servire Deo vivo et vero
et expectare Filium eius de caelis quem suscitavit ex mortuis Iesum qui eripuit nos ab ira ventura<CM>
nam ipsi scitis fratres introitum nostrum ad vos quia non inanis fuit
sed ante passi et contumeliis affecti sicut scitis in Philippis fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos evangelium Dei in multa sollicitudine
exhortatio enim nostra non de errore neque de inmunditia neque in dolo
sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis evangelium ita loquimur non quasi hominibus placentes sed Deo qui probat corda nostra
neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis sicut scitis neque in occasione avaritiae Deus testis est
nec quaerentes ab hominibus gloriam neque a vobis neque ab aliis<CM>
cum possimus oneri esse ut Christi apostoli sed facti sumus lenes in medio vestrum tamquam si nutrix foveat filios suos
ita desiderantes vos cupide volebamus tradere vobis non solum evangelium Dei sed etiam animas nostras quoniam carissimi nobis facti estis
memores enim estis fratres laborem nostrum et fatigationem nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus praedicavimus in vobis evangelium Dei
vos testes estis et Deus quam sancte et iuste et sine querella vobis qui credidistis fuimus
sicut scitis qualiter unumquemque vestrum tamquam pater filios suos
deprecantes vos et consolantes testificati sumus ut ambularetis digne Deo qui vocavit vos in suum regnum et gloriam<CM>
ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei accepistis non ut verbum hominum sed sicut est vere verbum Dei qui operatur in vobis qui credidistis
vos enim imitatores facti estis fratres ecclesiarum Dei quae sunt in Iudaea in Christo Iesu quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris sicut et ipsi a Iudaeis
qui et Dominum occiderunt Iesum et prophetas et nos persecuti sunt et Deo non placent et omnibus hominibus adversantur
prohibentes nos gentibus loqui ut salvae fiant ut impleant peccata sua semper praevenit autem ira Dei super illos usque in finem<CM>
nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horae aspectu non corde abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio
quoniam voluimus venire ad vos ego quidem Paulus et semel et iterum et inpedivit nos Satanas
quae est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriae nonne vos ante Dominum nostrum Iesum estis in adventu eius
vos enim estis gloria nostra et gaudium<CM>
propter quod non sustinentes amplius placuit nobis remanere Athenis solis
et misimus Timotheum fratrem nostrum et ministrum Dei in evangelio Christi ad confirmandos vos et exhortandos pro fide vestra
ut nemo moveatur in tribulationibus istis ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus
nam et cum apud vos essemus praedicebamus vobis passuros nos tribulationes sicut et factum est et scitis
propterea et ego amplius non sustinens misi ad cognoscendam fidem vestram ne forte temptaverit vos is qui temptat et inanis fiat labor noster<CM>
nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis et adnuntiante nobis fidem et caritatem vestram et quia memoriam nostri habetis bonam semper desiderantes nos videre sicut nos quoque vos
ideo consolati sumus fratres in vobis in omni necessitate et tribulatione nostra per vestram fidem
quoniam nunc vivimus si vos statis in Domino
quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum
nocte et die abundantius orantes ut videamus faciem vestram et conpleamus ea quae desunt fidei vestrae<CM>
ipse autem Deus et Pater noster et Dominus Iesus dirigat viam nostram ad vos
vos autem Dominus multiplicet et abundare faciat caritatem in invicem et in omnes quemadmodum et nos in vobis
ad confirmanda corda vestra sine querella in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum in adventu Domini nostri Iesu cum omnibus sanctis eius amen<CM>
de cetero ergo fratres rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo sicut et ambulatis ut abundetis magis
scitis enim quae praecepta dederimus vobis per Dominum Iesum
haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra
ut abstineatis vos a fornicatione ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore
non in passione desiderii sicut et gentes quae ignorant Deum
ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum quoniam vindex est Dominus de his omnibus sicut et praediximus vobis et testificati sumus
non enim vocavit nos Deus in inmunditia sed in sanctificatione
itaque qui spernit non hominem spernit sed Deum qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in vobis<CM>
de caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem
etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia rogamus autem vos fratres ut abundetis magis
et operam detis ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris sicut praecepimus vobis
et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt et nullius aliquid desideretis<CM>
nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent
si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo
hoc enim vobis dicimus in verbo Domini quia nos qui vivimus qui residui sumus in adventum Domini non praeveniemus eos qui dormierunt
quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo et mortui qui in Christo sunt resurgent primi
deinde nos qui vivimus qui relinquimur simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera et sic semper cum Domino erimus
itaque consolamini invicem in verbis istis<CM>
de temporibus autem et momentis fratres non indigetis ut scribamus vobis
ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in nocte ita veniet
cum enim dixerint pax et securitas tunc repentinus eis superveniet interitus sicut dolor in utero habenti et non effugient
vos autem fratres non estis in tenebris ut vos dies ille tamquam fur conprehendat
omnes enim vos filii lucis estis et filii diei non sumus noctis neque tenebrarum<CM>
igitur non dormiamus sicut ceteri sed vigilemus et sobrii simus
qui enim dormiunt nocte dormiunt et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt
nos autem qui diei sumus sobrii simus induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis
quoniam non posuit nos Deus in iram sed in adquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum
qui mortuus est pro nobis ut sive vigilemus sive dormiamus simul cum illo vivamus<CM>
propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum sicut et facitis
rogamus autem vos fratres ut noveritis eos qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos
ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum pacem habete cum eis
rogamus autem vos fratres corripite inquietos consolamini pusillianimes suscipite infirmos patientes estote ad omnes
videte ne quis malum pro malo alicui reddat sed semper quod bonum est sectamini et in invicem et in omnes<CM>
semper gaudete
sine intermissione orate
in omnibus gratias agite haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu in omnibus vobis
Spiritum nolite extinguere
prophetias nolite spernere
omnia autem probate quod bonum est tenete
ab omni specie mala abstinete vos<CM>
ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia et integer spiritus vester et anima et corpus sine querella in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur
fidelis est qui vocavit vos qui etiam faciet
fratres orate pro nobis
salutate fratres omnes in osculo sancto
adiuro vos per Dominum ut legatur epistula omnibus sanctis fratribus
gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum amen<CM>
Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
gratias agere debemus Deo semper pro vobis fratres ita ut dignum est quoniam supercrescit fides vestra et abundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in invicem
ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus quas sustinetis<CM>
in exemplum iusti iudicii Dei ut digni habeamini regno Dei pro quo et patimini
si tamen iustum est apud Deum retribuere tribulationem his qui vos tribulant
et vobis qui tribulamini requiem nobiscum in revelatione Domini Iesu de caelo cum angelis virtutis eius
in flamma ignis dantis vindictam his qui non noverunt Deum et qui non oboediunt evangelio Domini nostri Iesu
qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini et a gloria virtutis eius
cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo<CM>
in quo etiam oramus semper pro vobis ut dignetur vos vocatione sua Deus et impleat omnem voluntatem bonitatis et opus fidei in virtute
ut clarificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis et vos in illo secundum gratiam Dei nostri et Domini Iesu Christi<CM>
rogamus autem vos fratres per adventum Domini nostri Iesu Christi et nostrae congregationis in ipsum
ut non cito moveamini a sensu neque terreamini neque per spiritum neque per sermonem neque per epistulam tamquam per nos quasi instet dies Domini<CM>
ne quis vos seducat ullo modo quoniam nisi venerit discessio primum et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis
qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat ostendens se quia sit Deus
non retinetis quod cum adhuc essem apud vos haec dicebam vobis
et nunc quid detineat scitis ut reveletur in suo tempore
nam mysterium iam operatur iniquitatis tantum ut qui tenet nunc donec de medio fiat
et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus sui
eum cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus
et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent
ideo mittit illis Deus operationem erroris ut credant mendacio
ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati sed consenserunt iniquitati<CM>
nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis fratres dilecti a Deo quod elegerit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione Spiritus et fide veritatis
ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in adquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi
itaque fratres state et tenete traditiones quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram<CM>
ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus et Pater noster qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia
exhortetur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono<CM>
de cetero fratres orate pro nobis ut sermo Domini currat et clarificetur sicut et apud vos
et ut liberemur ab inportunis et malis hominibus non enim omnium est fides
fidelis autem Dominus est qui confirmabit vos et custodiet a malo
confidimus autem de vobis in Domino quoniam quae praecipimus et facitis et facietis
Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei et patientia Christi<CM>
denuntiamus autem vobis fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis
ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos quoniam non inquieti fuimus inter vos
neque gratis panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus
non quasi non habuerimus potestatem sed ut nosmet ipsos formam daremus vobis ad imitandum nos
nam et cum essemus apud vos hoc denuntiabamus vobis quoniam si quis non vult operari nec manducet
audimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete nihil operantes sed curiose agentes
his autem qui eiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in Domino Iesu Christo ut cum silentio operantes suum panem manducent
vos autem fratres nolite deficere benefacientes
quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam hunc notate et non commisceamini cum illo ut confundatur
et nolite quasi inimicum existimare sed corripite ut fratrem<CM>
ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco Dominus cum omnibus vobis
salutatio mea manu Pauli quod est signum in omni epistula ita scribo
gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis amen<CM>
Paulus apostolus Christi Iesu secundum imperium Dei salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae
Timotheo dilecto filio in fide gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro
sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent
neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei quae est in fide<CM>
finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta
a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium
volentes esse legis doctores non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus adfirmant
scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur
sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non subditis impiis et peccatoribus sceleratis et contaminatis patricidis et matricidis homicidis
fornicariis masculorum concubitoribus plagiariis mendacibus periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur
quae est secundum evangelium gloriae beati Dei quod creditum est mihi<CM>
gratias ago ei qui me confortavit Christo Iesu Domino nostro quia fidelem me existimavit ponens in ministerio
qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus sed misericordiam consecutus sum quia ignorans feci in incredulitate
superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione quae est in Christo Iesu
fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere quorum primus ego sum
sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad deformationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam
regi autem saeculorum inmortali invisibili soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum amen<CM>
hoc praeceptum commendo tibi fili Timothee secundum praecedentes in te prophetias ut milites in illis bonam militiam
habens fidem et bonam conscientiam quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt
ex quibus est Hymeneus et Alexander quos tradidi Satanae ut discant non blasphemare<CM>
obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes orationes postulationes gratiarum actiones pro omnibus hominibus
pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate
hoc enim bonum est et acceptum coram salutari nostro Deo
qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire
unus enim Deus unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus
qui dedit redemptionem semet ipsum pro omnibus testimonium temporibus suis
in quo positus sum ego praedicator et apostolus veritatem dico non mentior doctor gentium in fide et veritate
volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione<CM>
similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se non in tortis crinibus aut auro aut margaritis vel veste pretiosa
sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona
mulier in silentio discat cum omni subiectione
docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum sed esse in silentio
Adam enim primus formatus est deinde Eva
et Adam non est seductus mulier autem seducta in praevaricatione fuit
salvabitur autem per filiorum generationem si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate<CM>
fidelis sermo si quis episcopatum desiderat bonum opus desiderat
oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse unius uxoris virum sobrium prudentem ornatum hospitalem doctorem
non vinolentum non percussorem sed modestum non litigiosum non cupidum
suae domui bene praepositum filios habentem subditos cum omni castitate
si quis autem domui suae praeesse nescit quomodo ecclesiae Dei diligentiam habebit
non neophytum ne in superbia elatus in iudicium incidat diaboli
oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli<CM>
diaconos similiter pudicos non bilingues non multo vino deditos non turpe lucrum sectantes
habentes mysterium fidei in conscientia pura
et hii autem probentur primum et sic ministrent nullum crimen habentes
mulieres similiter pudicas non detrahentes sobrias fideles in omnibus
diacones sint unius uxoris viri qui filiis suis bene praesunt et suis domibus
qui enim bene ministraverint gradum sibi bonum adquirent et multam fiduciam in fide quae est in Christo Iesu<CM>
haec tibi scribo sperans venire ad te cito
si autem tardavero ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari quae est ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatis
et manifeste magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne iustificatum est in spiritu apparuit angelis praedicatum est gentibus creditum est in mundo adsumptum est in gloria<CM>
Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum
in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam
prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem
quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur
sanctificatur enim per verbum Dei et orationem<CM>
haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam adsecutus es
ineptas autem et aniles fabulas devita exerce te ipsum ad pietatem
nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futurae
fidelis sermo et omni acceptione dignus
in hoc enim laboramus et maledicimur quia speravimus in Deum vivum qui est salvator omnium hominum maxime fidelium
praecipe haec et doce
nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitate
dum venio adtende lectioni exhortationi doctrinae
noli neglegere gratiam quae in te est quae data est tibi per prophetiam cum inpositione manuum presbyterii
haec meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibus
adtende tibi et doctrinae insta in illis hoc enim faciens et te ipsum salvum facies et qui te audiunt<CM>
seniorem ne increpaveris sed obsecra ut patrem iuvenes ut fratres
anus ut matres iuvenculas ut sorores in omni castitate<CM>
viduas honora quae vere viduae sunt
si qua autem vidua filios aut nepotes habet discant primum domum suam regere et mutuam vicem reddere parentibus hoc enim acceptum est coram Deo
quae autem vere vidua est et desolata speravit in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die
nam quae in deliciis est vivens mortua est
et hoc praecipe ut inreprehensibiles sint
si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet fidem negavit et est infideli deterior
vidua eligatur non minus sexaginta annorum quae fuerit unius viri uxor
in operibus bonis testimonium habens si filios educavit si hospitio recepit si sanctorum pedes lavit si tribulationem patientibus subministravit si omne opus bonum subsecuta est
adulescentiores autem viduas devita cum enim luxuriatae fuerint in Christo nubere volunt
habentes damnationem quia primam fidem irritam fecerunt
simul autem et otiosae discunt circumire domos non solum otiosae sed et verbosae et curiosae loquentes quae non oportet
volo ergo iuveniores nubere filios procreare matres familias esse nullam occasionem dare adversario maledicti gratia
iam enim quaedam conversae sunt retro Satanan
si qua fidelis habet viduas subministret illis et non gravetur ecclesia ut his quae vere viduae sunt sufficiat<CM>
qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur maxime qui laborant in verbo et doctrina
dicit enim scriptura non infrenabis os bovi trituranti et dignus operarius mercede sua
adversus presbyterum accusationem noli recipere nisi sub duobus et tribus testibus
peccantes coram omnibus argue ut et ceteri timorem habeant
testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliam partem declinando
manus cito nemini inposueris neque communicaveris peccatis alienis te ipsum castum custodi
noli adhuc aquam bibere sed vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates
quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium quosdam autem et subsequuntur
similiter et facta bona manifesta sunt et quae aliter se habent abscondi non possunt<CM>
quicumque sunt sub iugo servi dominos suos omni honore dignos arbitrentur ne nomen Domini et doctrina blasphemetur
qui autem fideles habent dominos non contemnant quia fratres sunt sed magis serviant quia fideles sunt et dilecti qui beneficii participes sunt haec doce et exhortare
si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei quae secundum pietatem est doctrinae
superbus nihil sciens sed languens circa quaestiones et pugnas verborum ex quibus oriuntur invidiae contentiones blasphemiae suspiciones malae
conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt existimantium quaestum esse pietatem<CM>
est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia
nihil enim intulimus in mundum haut dubium quia nec auferre quid possumus
habentes autem alimenta et quibus tegamur his contenti sumus
nam qui volunt divites fieri incidunt in temptationem et laqueum et desideria multa inutilia et nociva quae mergunt homines in interitum et perditionem
radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis
tu autem o homo Dei haec fuge sectare vero iustitiam pietatem fidem caritatem patientiam mansuetudinem
certa bonum certamen fidei adprehende vitam aeternam in qua vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibus<CM>
praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo Iesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem
ut serves mandatum sine macula inreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi
quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex regum et Dominus dominantium
qui solus habet inmortalitatem lucem habitans inaccessibilem quem vidit nullus hominum sed nec videre potest cui honor et imperium sempiternum amen
divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum
bene agere divites fieri in operibus bonis facile tribuere communicare
thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum ut adprehendant veram vitam
o Timothee depositum custodi devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae
quam quidam promittentes circa fidem exciderunt gratia tecum<CM>
Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitae quae est in Christo Iesu
Timotheo carissimo filio gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro
gratias ago Deo cui servio a progenitoribus in conscientia pura quam sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis nocte ac die
desiderans te videre memor lacrimarum tuarum ut gaudio implear
recordationem accipiens eius fidei quae est in te non ficta quae et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice certus sum autem quod et in te<CM>
propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei quae est in te per inpositionem manuum mearum
non enim dedit nobis Deus spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis
noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum eius sed conlabora evangelio secundum virtutem Dei
qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia
manifestata est autem nunc per inluminationem salvatoris nostri Iesu Christi qui destruxit quidem mortem inluminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium
in quo positus sum ego praedicator et apostolus et magister gentium
ob quam causam etiam haec patior sed non confundor scio enim cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem
formam habe sanorum verborum quae a me audisti in fide et dilectione in Christo Iesu
bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum qui habitat in nobis<CM>
scis hoc quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt ex quibus est Phygelus et Hermogenes
det misericordiam Dominus Onesifori domui quia saepe me refrigeravit et catenam meam non erubuit
sed cum Romam venisset sollicite me quaesivit et invenit
det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die et quanta Ephesi ministravit melius tu nosti<CM>
tu ergo fili mi confortare in gratia quae est in Christo Iesu
et quae audisti a me per multos testes haec commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere
labora sicut bonus miles Christi Iesu
nemo militans inplicat se negotiis saecularibus ut ei placeat cui se probavit
nam et qui certat in agone non coronatur nisi legitime certaverit
laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere
intellege quae dico dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum<CM>
memor esto Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum evangelium meum
in quo laboro usque ad vincula quasi male operans sed verbum Dei non est alligatum
ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi salutem consequantur quae est in Christo Iesu cum gloria caelesti
fidelis sermo nam si conmortui sumus et convivemus
si sustinemus et conregnabimus si negabimus et ille negabit nos
si non credimus ille fidelis manet negare se ipsum non potest<CM>
haec commone testificans coram Domino noli verbis contendere in nihil utile ad subversionem audientium
sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis
profana autem inaniloquia devita multum enim proficient ad impietatem
et sermo eorum ut cancer serpit ex quibus est Hymeneus et Philetus
qui a veritate exciderunt dicentes resurrectionem iam factam et subvertunt quorundam fidem<CM>
sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc cognovit Dominus qui sunt eius et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini
in magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia et quaedam quidem in honorem quaedam autem in contumeliam
si quis ergo emundaverit se ab istis erit vas in honorem sanctificatum et utile Domino ad omne opus bonum paratum<CM>
iuvenilia autem desideria fuge sectare vero iustitiam fidem caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro
stultas autem et sine disciplina quaestiones devita sciens quia generant lites
servum autem Domini non oportet litigare sed mansuetum esse ad omnes docibilem patientem
cum modestia corripientem eos qui resistunt nequando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem
et resipiscant a diaboli laqueis a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem<CM>
hoc autem scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa
et erunt homines se ipsos amantes cupidi elati superbi blasphemi parentibus inoboedientes ingrati scelesti
sine affectione sine pace criminatores incontinentes inmites sine benignitate
proditores protervi tumidi voluptatium amatores magis quam Dei
habentes speciem quidem pietatis virtutem autem eius abnegantes et hos devita
ex his enim sunt qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis quae ducuntur variis desideriis
semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes
quemadmodum autem Iannes et Mambres restiterunt Mosi ita et hii resistunt veritati homines corrupti mente reprobi circa fidem
sed ultra non proficient insipientia enim eorum manifesta erit omnibus sicut et illorum fuit<CM>
tu autem adsecutus es meam doctrinam institutionem propositum fidem longanimitatem dilectionem patientiam
persecutiones passiones qualia mihi facta sunt Antiochiae Iconii Lystris quales persecutiones sustinui et ex omnibus me eripuit Dominus
et omnes qui volunt pie vivere in Christo Iesu persecutionem patientur
mali autem homines et seductores proficient in peius errantes et in errorem mittentes
tu vero permane in his quae didicisti et credita sunt tibi sciens a quo didiceris
et quia ab infantia sacras litteras nosti quae te possint instruere ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu
omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in iustitia
ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus<CM>
testificor coram Deo et Christo Iesu qui iudicaturus est vivos ac mortuos et adventum ipsius et regnum eius
praedica verbum insta oportune inportune argue obsecra increpa in omni patientia et doctrina
erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus
et a veritate quidem auditum avertent ad fabulas autem convertentur
tu vero vigila in omnibus labora opus fac evangelistae ministerium tuum imple
ego enim iam delibor et tempus meae resolutionis instat
bonum certamen certavi cursum consummavi fidem servavi
in reliquo reposita est mihi iustitiae corona quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex non solum autem mihi sed et his qui diligunt adventum eius<CM>
festina venire ad me cito
Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam Crescens in Galliam Titus in Dalmatiam
Lucas est mecum solus Marcum adsume et adduc tecum est enim mihi utilis in ministerium
Tychicum autem misi Ephesum
paenulam quam reliqui Troade apud Carpum veniens adfers et libros maxime autem membranas
Alexander aerarius multa mala mihi ostendit reddat ei Dominus secundum opera eius
quem et tu devita valde enim restitit verbis nostris<CM>
in prima mea defensione nemo mihi adfuit sed omnes me dereliquerunt non illis reputetur
Dominus autem mihi adstitit et confortavit me ut per me praedicatio impleatur et audiant omnes gentes et liberatus sum de ore leonis
liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum caeleste cui gloria in saecula saeculorum amen
saluta Priscam et Aquilam et Onesifori domum
Erastus remansit Corinthi Trophimum autem reliqui infirmum Mileti
festina ante hiemem venire salutat te Eubulus et Pudens et Linus et Claudia et fratres omnes
Dominus Iesus cum spiritu tuo gratia nobiscum amen<CM>
Paulus servus Dei apostolus autem Iesu Christi secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis quae secundum pietatem est
in spem vitae aeternae quam promisit qui non mentitur Deus ante tempora saecularia
manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione quae credita est mihi secundum praeceptum salvatoris nostri Dei
Tito dilecto filio secundum communem fidem gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro<CM>
huius rei gratia reliqui te Cretae ut ea quae desunt corrigas et constituas per civitates presbyteros sicut ego tibi disposui<CM>
si quis sine crimine est unius uxoris vir filios habens fideles non in accusatione luxuriae aut non subditos
oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem non superbum non iracundum non vinolentum non percussorem non turpilucri cupidum
sed hospitalem benignum sobrium iustum sanctum continentem
amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere
sunt enim multi et inoboedientes vaniloqui et seductores maxime qui de circumcisione sunt
quos oportet redargui qui universas domos subvertunt docentes quae non oportet turpis lucri gratia
dixit quidam ex illis proprius ipsorum propheta Cretenses semper mendaces malae bestiae ventres pigri
testimonium hoc verum est quam ob causam increpa illos dure ut sani sint in fide
non intendentes iudaicis fabulis et mandatis hominum aversantium se a veritate
omnia munda mundis coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia
confitentur se nosse Deum factis autem negant cum sunt abominati et incredibiles et ad omne opus bonum reprobi<CM>
tu autem loquere quae decet sanam doctrinam
senes ut sobrii sint pudici prudentes sani fide dilectione patientia
anus similiter in habitu sancto non criminatrices non vino multo servientes bene docentes
ut prudentiam doceant adulescentulas ut viros suos ament filios diligant
prudentes castas domus curam habentes benignas subditas suis viris ut non blasphemetur verbum Dei
iuvenes similiter hortare ut sobrii sint
in omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina integritatem gravitatem
verbum sanum inreprehensibilem ut is qui ex adverso est vereatur nihil habens malum dicere de nobis
servos dominis suis subditos esse in omnibus placentes non contradicentes
non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus<CM>
apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus
erudiens nos ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo
expectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi
qui dedit semet ipsum pro nobis ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operum<CM>
haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio nemo te contemnat<CM>
admone illos principibus et potestatibus subditos esse dicto oboedire ad omne opus bonum paratos esse
neminem blasphemare non litigiosos esse modestos omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines
eramus enim et nos aliquando insipientes increduli errantes servientes desideriis et voluptatibus variis in malitia et invidia agentes odibiles odientes invicem
cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei
non ex operibus iustitiae quae fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti
quem effudit in nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum
ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae
fidelis sermo est et de his volo te confirmare ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo haec sunt bona et utilia hominibus<CM>
stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas legis devita sunt enim inutiles et vanae
hereticum hominem post unam et secundam correptionem devita
sciens quia subversus est qui eiusmodi est et delinquit proprio iudicio condemnatus
cum misero ad te Arteman aut Tychicum festina ad me venire Nicopolim ibi enim statui hiemare
Zenan legis peritum et Apollo sollicite praemitte ut nihil illis desit
discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios ut non sint infructuosi
salutant te qui mecum sunt omnes saluta qui nos amant in fide gratia Dei cum omnibus vobis amen<CM>
Paulus vinctus Iesu Christi et Timotheus frater Philemoni dilecto et adiutori nostro
et Appiae sorori et Archippo commilitoni nostro et ecclesiae quae in domo tua est
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
gratias ago Deo meo semper memoriam tui faciens in orationibus meis
audiens caritatem tuam et fidem quam habes in Domino Iesu et in omnes sanctos
ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis boni in nobis in Christo Iesu
gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua quia viscera sanctorum requieverunt per te frater<CM>
propter quod multam fiduciam habentes in Christo Iesu imperandi tibi quod ad rem pertinet
propter caritatem magis obsecro cum sis talis ut Paulus senex nunc autem et vinctus Iesu Christi
obsecro te de meo filio quem genui in vinculis Onesimo
qui tibi aliquando inutilis fuit nunc autem et tibi et mihi utilis
quem remisi tu autem illum id est mea viscera suscipe
quem ego volueram mecum detinere ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii
sine consilio autem tuo nihil volui facere uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset sed voluntarium
forsitan enim ideo discessit ad horam a te ut aeternum illum recipere
iam non ut servum sed plus servo carissimum fratrem maxime mihi quanto autem magis tibi et in carne et in Domino
si ergo habes me socium suscipe illum sicut me
si autem aliquid nocuit tibi aut debet hoc mihi inputa
ego Paulus scripsi mea manu ego reddam ut non dicam tibi quod et te ipsum mihi debes
ita frater ego te fruar in Domino refice viscera mea in Domino
confidens oboedientia tua scripsi tibi sciens quoniam et super id quod dico facies
simul autem et para mihi hospitium nam spero per orationes vestras donari me vobis
salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Iesu
Marcus Aristarchus Demas Lucas adiutores mei
gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro amen<CM>
multifariam et multis modis olim Deus loquens patribus in prophetis
novissime diebus istis locutus est nobis in Filio quem constituit heredem universorum per quem fecit et saecula
qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius portansque omnia verbo virtutis suae purgationem peccatorum faciens sedit ad dexteram Maiestatis in excelsis<CM>
tanto melior angelis effectus quanto differentius prae illis nomen hereditavit
cui enim dixit aliquando angelorum Filius meus es tu ego hodie genui te et rursum ego ero illi in Patrem et ipse erit mihi in Filium
et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae dicit et adorent eum omnes angeli Dei
et ad angelos quidem dicit qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis
ad Filium autem thronus tuus Deus in saeculum saeculi et virga aequitatis virga regni tui
dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis
et tu in principio Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli
ipsi peribunt tu autem permanebis et omnes ut vestimentum veterescent
et velut amictum involves eos et mutabuntur tu autem idem es et anni tui non deficient
ad quem autem angelorum dixit aliquando sede a dextris meis quoadusque ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutis<CM>
propterea abundantius oportet observare nos ea quae audivimus ne forte pereffluamus
si enim qui per angelos dictus est sermo factus est firmus et omnis praevaricatio et inoboedientia accepit iustam mercedis retributionem
quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem quae cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis qui audierunt in nos confirmata est
contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem<CM>
non enim angelis subiecit orbem terrae futurum de quo loquimur
testatus est autem in quodam loco quis dicens quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum
minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum et constituisti eum super opera manuum tuarum
omnia subiecisti sub pedibus eius in eo enim quod ei omnia subiecit nihil dimisit non subiectum ei nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei
eum autem qui modico quam angeli minoratus est videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem<CM>
decebat enim eum propter quem omnia et per quem omnia qui multos filios in gloriam adduxerat auctorem salutis eorum per passiones consummare
qui enim sanctificat et qui sanctificantur ex uno omnes propter quam causam non confunditur fratres eos vocare dicens
nuntiabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te
et iterum ego ero fidens in eum et iterum ecce ego et pueri mei quos mihi dedit Deus<CM>
quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni et ipse similiter participavit hisdem ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium id est diabolum
et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti
nusquam enim angelos adprehendit sed semen Abrahae adprehendit
unde debuit per omnia fratribus similare ut misericors fieret et fidelis pontifex ad Deum ut repropitiaret delicta populi
in eo enim in quo passus est ipse temptatus potens est eis qui temptantur auxiliari<CM>
unde fratres sancti vocationis caelestis participes considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum
qui fidelis est ei qui fecit illum sicut et Moses in omni domo illius
amplioris enim gloriae iste prae Mose dignus habitus est quanto ampliorem honorem habet domus qui fabricavit illam
omnis namque domus fabricatur ab aliquo qui autem omnia creavit Deus
et Moses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum quae dicenda erant
Christus vero tamquam filius in domo sua quae domus sumus nos si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus<CM>
quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus hodie si vocem eius audieritis
nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem temptationis in deserto
ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea
quadraginta annos propter quod infensus fui generationi huic et dixi semper errant corde ipsi autem non cognoverunt vias meas
sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam
videte fratres ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo
sed adhortamini vosmet ipsos per singulos dies donec hodie cognominatur ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati
participes enim Christi effecti sumus si tamen initium substantiae usque ad finem firmum retineamus
dum dicitur hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione
quidam enim audientes exacerbaverunt sed non universi qui profecti sunt ab Aegypto per Mosen
quibus autem infensus est quadraginta annos nonne illis qui peccaverunt quorum cadavera prostrata sunt in deserto
quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius nisi illis qui increduli fuerunt
et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem<CM>
timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introeundi in requiem eius existimetur aliqui ex vobis deesse
etenim et nobis nuntiatum est quemadmodum et illis sed non profuit illis sermo auditus non admixtis fidei ex his quae audierunt
ingrediemur enim in requiem qui credidimus quemadmodum dixit sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam et quidem operibus ab institutione mundi factis
dixit enim quodam loco de die septima sic et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis
et in isto rursum si introibunt in requiem meam
quoniam ergo superest quosdam introire in illam et hii quibus prioribus adnuntiatum est non introierunt propter incredulitatem
iterum terminat diem quendam hodie in David dicendo post tantum temporis sicut supra dictum est hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra
nam si eis Iesus requiem praestitisset numquam de alio loqueretur posthac die
itaque relinquitur sabbatismus populo Dei
qui enim ingressus est in requiem eius etiam ipse requievit ab operibus suis sicut a suis Deus<CM>
festinemus ergo ingredi in illam requiem ut ne in id ipsum quis incidat incredulitatis exemplum
vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus conpagum quoque et medullarum et discretor cogitationum et intentionum cordis
et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius ad quem nobis sermo
habentes ergo pontificem magnum qui penetraverit caelos Iesum Filium Dei teneamus confessionem
non enim habemus pontificem qui non possit conpati infirmitatibus nostris temptatum autem per omnia pro similitudine absque peccato
adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio oportuno<CM>
omnis namque pontifex ex hominibus adsumptus pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum ut offerat dona et sacrificia pro peccatis
qui condolere possit his qui ignorant et errant quoniam et ipse circumdatus est infirmitate
et propter eam debet quemadmodum et pro populo ita etiam pro semet ipso offerre pro peccatis
nec quisquam sumit sibi honorem sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron
sic et Christus non semet ipsum clarificavit ut pontifex fieret sed qui locutus est ad eum Filius meus es tu ego hodie genui te
quemadmodum et in alio dicit tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech
qui in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum qui possit salvum illum a morte facere cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia
et quidem cum esset Filius didicit ex his quae passus est oboedientiam
et consummatus factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae<CM>
appellatus a Deo pontifex iuxta ordinem Melchisedech
de quo grandis nobis sermo et ininterpretabilis ad dicendum quoniam inbecilles facti estis ad audiendum
etenim cum deberetis magistri esse propter tempus rursum indigetis ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei et facti estis quibus lacte opus sit non solido cibo
omnis enim qui lactis est particeps expers est sermonis iustitiae parvulus enim est
perfectorum autem est solidus cibus eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali<CM>
quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur non rursum iacientes fundamentum paenitentiae ab operibus mortuis et fidei ad Deum
baptismatum doctrinae inpositionis quoque manuum ac resurrectionis mortuorum et iudicii aeterni
et hoc faciemus siquidem permiserit Deus
inpossibile est enim eos qui semel sunt inluminati gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti Spiritus Sancti
gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum virtutesque saeculi venturi
et prolapsi sunt renovari rursus ad paenitentiam rursum crucifigentes sibimet ipsis Filium Dei et ostentui habentes
terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et generans herbam oportunam illis a quibus colitur accipit benedictionem a Deo
proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto proxima cuius consummatio in conbustionem<CM>
confidimus autem de vobis dilectissimi meliora et viciniora saluti tametsi ita loquimur
non enim iniustus Deus ut obliviscatur operis vestri et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius qui ministrastis sanctis et ministratis
cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem
ut non segnes efficiamini verum imitatores eorum qui fide et patientia hereditabunt promissiones
Abrahae namque promittens Deus quoniam neminem habuit per quem iuraret maiorem iuravit per semet ipsum
dicens nisi benedicens benedicam te et multiplicans multiplicabo te
et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem
homines enim per maiorem sui iurant et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est iuramentum
in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus inmobilitatem consilii sui interposuit iusiurandum
ut per duas res inmobiles quibus inpossibile est mentiri Deum fortissimum solacium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem
quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam et incedentem usque in interiora velaminis
ubi praecursor pro nobis introiit Iesus secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum<CM>
hic enim Melchisedech rex Salem sacerdos Dei summi qui obviavit Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei
cui decimas omnium divisit Abraham primum quidem qui interpretatur rex iustitiae deinde autem et rex Salem quod est rex pacis
sine patre sine matre sine genealogia neque initium dierum neque finem vitae habens adsimilatus autem Filio Dei manet sacerdos in perpetuum
intuemini autem quantus sit hic cui et decimam dedit de praecipuis Abraham patriarcha
et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem id est a fratribus suis quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae
cuius autem generatio non adnumeratur in eis decimas sumpsit Abraham et hunc qui habebat repromissiones benedixit
sine ulla autem contradictione quod minus est a meliore benedicitur
et hic quidem decimas morientes homines accipiunt ibi autem contestatus quia vivit
et ut ita dictum sit per Abraham et Levi qui decimas accipit decimatus est
adhuc enim in lumbis patris erat quando obviavit ei Melchisedech<CM>
si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat populus enim sub ipso legem accepit quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici
translato enim sacerdotio necesse est ut et legis translatio fiat
in quo enim haec dicuntur de alia tribu est de qua nullus altario praesto fuit
manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster in qua tribu nihil de sacerdotibus Moses locutus est
et amplius adhuc manifestum est si secundum similitudinem Melchisedech exsurgit alius sacerdos
qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitae insolubilis
contestatur enim quoniam tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech
reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem
nihil enim ad perfectum adduxit lex introductio vero melioris spei per quam proximamus ad Deum
et quantum est non sine iureiurando alii quidem sine iureiurando sacerdotes facti sunt
hic autem cum iureiurando per eum qui dixit ad illum iuravit Dominus et non paenitebit tu es sacerdos in aeternum
in tantum melioris testamenti sponsor factus est Iesus
et alii quidem plures facti sunt sacerdotes idcirco quod morte prohiberentur permanere
hic autem eo quod maneat in aeternum sempiternum habet sacerdotium
unde et salvare in perpetuo potest accedentes per semet ipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro eis
talis enim decebat ut nobis esset pontifex sanctus innocens inpollutus segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus
qui non habet cotidie necessitatem quemadmodum sacerdotes prius pro suis delictis hostias offerre deinde pro populi hoc enim fecit semel se offerendo
lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes sermo autem iurisiurandi qui post legem est Filium in aeternum perfectum<CM>
capitulum autem super ea quae dicuntur talem habemus pontificem qui consedit in dextera sedis Magnitudinis in caelis
sanctorum minister et tabernaculi veri quod fixit Dominus et non homo
omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias constituitur unde necesse est et hunc habere aliquid quod offerat
si ergo esset super terram nec esset sacerdos cum essent qui offerrent secundum legem munera
qui exemplari et umbrae deserviunt caelestium sicut responsum est Mosi cum consummaret tabernaculum vide inquit omnia facito secundum exemplar quod tibi ostensum est in monte<CM>
nunc autem melius sortitus est ministerium quanto et melioris testamenti mediator est quod in melioribus repromissionibus sanctum est
nam si illud prius culpa vacasset non utique secundi locus inquireretur
vituperans enim eos dicit ecce dies veniunt dicit Dominus et consummabo super domum Israhel et super domum Iuda testamentum novum
non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua adprehendi manum illorum ut educerem illos de terra Aegypti quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo et ego neglexi eos dicit Dominus
quia hoc testamentum quod disponam domui Israhel post dies illos dicit Dominus dando leges meas in mentem eorum et in corde eorum superscribam eas et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum
et non docebit unusquisque proximum suum et unusquisque fratrem suum dicens cognosce Dominum quoniam omnes scient me a minore usque ad maiorem eorum
quia propitius ero iniquitatibus eorum et peccatorum illorum iam non memorabor
dicendo autem novum veteravit prius quod autem antiquatur et senescit prope interitum est<CM>
habuit quidem et prius iustificationes culturae et sanctum saeculare
tabernaculum enim factum est primum in quo inerant candelabra et mensa et propositio panum quae dicitur sancta
post velamentum autem secundum tabernaculum quod dicitur sancta sanctorum
aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro in qua urna aurea habens manna et virga Aaron quae fronduerat et tabulae testamenti
superque eam cherubin gloriae obumbrantia propitiatorium de quibus non est modo dicendum per singula
his vero ita conpositis in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes sacrificiorum officia consummantes
in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine quem offert pro sua et populi ignorantia<CM>
hoc significante Spiritu Sancto nondum propalatam esse sanctorum viam adhuc priore tabernaculo habente statum
quae parabola est temporis instantis iuxta quam munera et hostiae offeruntur quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem
solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis et iustitiis carnis usque ad tempus correctionis inpositis
Christus autem adsistens pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum id est non huius creationis
neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta aeterna redemptione inventa
si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis
quanto magis sanguis Christi qui per Spiritum Sanctum semet ipsum obtulit inmaculatum Deo emundabit conscientiam vestram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi<CM>
et ideo novi testamenti mediator est ut morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum quae erant sub priore testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatis
ubi enim testamentum mors necesse est intercedat testatoris
testamentum enim in mortuis confirmatum est alioquin nondum valet dum vivit qui testatus est
unde ne primum quidem sine sanguine dedicatum est
lecto enim omni mandato legis a Mose universo populo accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hysopo ipsum quoque librum et omnem populum aspersit
dicens hic sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus
etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit
et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem et sine sanguinis fusione non fit remissio<CM>
necesse est ergo exemplaria quidem caelestium his mundari ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis
non enim in manufactis sanctis Iesus introiit exemplaria verorum sed in ipsum caelum ut appareat nunc vultui Dei pro nobis
neque ut saepe offerat semet ipsum quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno
alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit
et quemadmodum statutum est hominibus semel mori post hoc autem iudicium
sic et Christus semel oblatus ad multorum exhaurienda peccata secundo sine peccato apparebit expectantibus se in salutem<CM>
umbram enim habens lex bonorum futurorum non ipsam imaginem rerum per singulos annos hisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter numquam potest accedentes perfectos facere
alioquin non cessassent offerri ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati cultores semel mundati
sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit
inpossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata
ideo ingrediens mundum dicit hostiam et oblationem noluisti corpus autem aptasti mihi
holocaustomata et pro peccato non tibi placuit<CM>
tunc dixi ecce venio in capitulo libri scriptum est de me ut faciam Deus voluntatem tuam
superius dicens quia hostias et oblationes et holocaustomata et pro peccato noluisti nec placita sunt tibi quae secundum legem offeruntur
tunc dixit ecce venio ut faciam Deus voluntatem tuam aufert primum ut sequens statuat
in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel
et omnis quidem sacerdos praesto est cotidie ministrans et easdem saepe offerens hostias quae numquam possunt auferre peccata
hic autem unam pro peccatis offerens hostiam in sempiternum sedit in dextera Dei
de cetero expectans donec ponantur inimici eius scabillum pedum eius
una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos
contestatur autem nos et Spiritus Sanctus postquam enim dixit
hoc autem testamentum quod testabor ad illos post dies illos dicit Dominus dando leges meas in cordibus eorum et in mente eorum superscribam eas
et peccatorum et iniquitatium eorum iam non recordabor amplius
ubi autem horum remissio iam non oblatio pro peccato<CM>
habentes itaque fratres fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi
quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen id est carnem suam
et sacerdotem magnum super domum Dei
accedamus cum vero corde in plenitudine fidei aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda
teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem fidelis enim est qui repromisit
et consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum
non deserentes collectionem nostram sicut est consuetudinis quibusdam sed consolantes et tanto magis quanto videritis adpropinquantem diem
voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis iam non relinquitur pro peccatis hostia
terribilis autem quaedam expectatio iudicii et ignis aemulatio quae consumptura est adversarios
irritam quis faciens legem Mosi sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur
quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit in quo sanctificatus est et Spiritui gratiae contumeliam fecerit
scimus enim qui dixit mihi vindictam ego reddam et iterum quia iudicabit Dominus populum suum
horrendum est incidere in manus Dei viventis
rememoramini autem pristinos dies in quibus inluminati magnum certamen sustinuistis passionum
et in altero quidem obprobriis et tribulationibus spectaculum facti in altero autem socii taliter conversantium effecti
nam et vinctis conpassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam
nolite itaque amittere confidentiam vestram quae magnam habet remunerationem
patientia enim vobis necessaria est ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem
adhuc enim modicum quantulum qui venturus est veniet et non tardabit
iustus autem meus ex fide vivit quod si subtraxerit se non placebit animae meae
nos autem non sumus subtractionis in perditionem sed fidei in adquisitionem animae<CM>
est autem fides sperandorum substantia rerum argumentum non parentum
in hac enim testimonium consecuti sunt senes
fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei ut ex invisibilibus visibilia fierent<CM>
fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo per quam testimonium consecutus est esse iustus testimonium perhibente muneribus eius Deo et per illam defunctus adhuc loquitur
fide Enoch translatus est ne videret mortem et non inveniebatur quia transtulit illum Deus ante translationem enim testimonium habebat placuisse Deo
sine fide autem inpossibile placere credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit
fide Noe responso accepto de his quae adhuc non videbantur metuens aptavit arcam in salutem domus suae per quam damnavit mundum et iustitiae quae per fidem est heres est institutus
fide qui vocatur Abraham oboedivit in locum exire quem accepturus erat in hereditatem et exiit nesciens quo iret
fide moratus est in terra repromissionis tamquam in aliena in casulis habitando cum Isaac et Iacob coheredibus repromissionis eiusdem
expectabat enim fundamenta habentem civitatem cuius artifex et conditor Deus
fide et ipsa Sarra sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit etiam praeter tempus aetatis quoniam fidelem credidit esse qui promiserat
propter quod et ab uno orti sunt et haec emortuo tamquam sidera caeli in multitudinem et sicut harena quae est ad oram maris innumerabilis
iuxta fidem defuncti sunt omnes isti non acceptis repromissionibus sed a longe eas aspicientes et salutantes et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram
qui enim haec dicunt significant se patriam inquirere
et si quidem illius meminissent de qua exierunt habebant utique tempus revertendi
nunc autem meliorem appetunt id est caelestem ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum paravit enim illis civitatem
fide obtulit Abraham Isaac cum temptaretur et unigenitum offerebat qui susceperat repromissiones
ad quem dictum est quia in Isaac vocabitur tibi semen
arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus unde eum et in parabola accepit
fide et de futuris benedixit Isaac Iacob et Esau
fide Iacob moriens singulis filiorum Ioseph benedixit et adoravit fastigium virgae eius
fide Ioseph moriens de profectione filiorum Israhel memoratus est et de ossibus suis mandavit
fide Moses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis eo quod vidissent elegantem infantem et non timuerunt regis edictum
fide Moses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis
magis eligens adfligi cum populo Dei quam temporalis peccati habere iucunditatem
maiores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum inproperium Christi aspiciebat enim in remunerationem
fide reliquit Aegyptum non veritus animositatem regis invisibilem enim tamquam videns sustinuit
fide celebravit pascha et sanguinis effusionem ne qui vastabat primitiva tangeret eos
fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram quod experti Aegyptii devorati sunt
fide muri Hiericho ruerunt circuiti dierum septem
fide Raab meretrix non periit cum incredulis excipiens exploratores cum pace<CM>
et quid adhuc dicam deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon Barac Samson Iepthae David et Samuhel et prophetis
qui per fidem devicerunt regna operati sunt iustitiam adepti sunt repromissiones obturaverunt ora leonum
extinxerunt impetum ignis effugerunt aciem gladii convaluerunt de infirmitate fortes facti sunt in bello castra verterunt exterorum
acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem
alii vero ludibria et verbera experti insuper et vincula et carceres
lapidati sunt secti sunt temptati sunt in occisione gladii mortui sunt circumierunt in melotis in pellibus caprinis egentes angustiati adflicti
quibus dignus non erat mundus in solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cavernis terrae
et hii omnes testimonio fidei probati non acceperunt repromissionem
Deo pro nobis melius aliquid providente ut ne sine nobis consummarentur<CM>
ideoque et nos tantam habentes inpositam nubem testium deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum per patientiam curramus propositum nobis certamen
aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum qui pro proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in dextera sedis Dei sedit
recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semet ipsos contradictionem ut ne fatigemini animis vestris deficientes<CM>
nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes
et obliti estis consolationis quae vobis tamquam filiis loquitur dicens fili mi noli neglegere disciplinam Domini neque fatigeris dum ab eo argueris
quem enim diligit Dominus castigat flagellat autem omnem filium quem recipit
in disciplina perseverate tamquam filiis vobis offert Deus quis enim filius quem non corripit pater
quod si extra disciplinam estis cuius participes facti sunt omnes ergo adulteri et non filii estis
deinde patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores et reverebamur non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus
et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem eius
omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed maeroris postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddit iustitiae
propter quod remissas manus et soluta genua erigite
et gressus rectos facite pedibus vestris ut non claudicans erret magis autem sanetur
pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam sine qua nemo videbit Dominum
contemplantes ne quis desit gratiae Dei ne qua radix amaritudinis sursum germinans inpediat et per illam inquinentur multi
ne quis fornicator aut profanus ut Esau qui propter unam escam vendidit primitiva sua
scitote enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus est non enim invenit paenitentiae locum quamquam cum lacrimis inquisisset eam<CM>
non enim accessistis ad tractabilem et accensibilem ignem et turbinem et caliginem et procellam
et tubae sonum et vocem verborum quam qui audierunt excusaverunt se ne eis fieret verbum
non enim portabant quod dicebatur et si bestia tetigerit montem lapidabitur
et ita terribile erat quod videbatur Moses dixit exterritus sum et tremebundus
sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis Hierusalem caelestem et multorum milium angelorum frequentiae
et ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in caelis et iudicem omnium Deum et spiritus iustorum perfectorum
et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinis sparsionem melius loquentem quam Abel
videte ne recusetis loquentem si enim illi non effugerunt recusantes eum qui super terram loquebatur multo magis nos qui de caelis loquentem nobis avertimur
cuius vox movit terram tunc modo autem repromittit dicens adhuc semel ego movebo non solum terram sed et caelum
quod autem adhuc semel dicit declarat mobilium translationem tamquam factorum ut maneant ea quae sunt inmobilia
itaque regnum inmobile suscipientes habemus gratiam per quam serviamus placentes Deo cum metu et reverentia
etenim Deus noster ignis consumens est<CM>
caritas fraternitatis maneat
hospitalitatem nolite oblivisci per hanc enim latuerunt quidam angelis hospitio receptis
mementote vinctorum tamquam simul vincti et laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes
honorabile conubium in omnibus et torus inmaculatus fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus
sint mores sine avaritia contenti praesentibus ipse enim dixit non te deseram neque derelinquam
ita ut confidenter dicamus Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo
mementote praepositorum vestrorum qui vobis locuti sunt verbum Dei quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem
Iesus Christus heri et hodie ipse et in saecula
doctrinis variis et peregrinis nolite abduci optimum enim est gratia stabiliri cor non escis quae non profuerunt ambulantibus in eis
habemus altare de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt
quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem horum corpora cremantur extra castra
propter quod et Iesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum extra portam passus est
exeamus igitur ad eum extra castra inproperium eius portantes
non enim habemus hic manentem civitatem sed futuram inquirimus
per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo id est fructum labiorum confitentium nomini eius
beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci talibus enim hostiis promeretur Deus
oboedite praepositis vestris et subiacete eis ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri ut cum gaudio hoc faciant et non gementes hoc enim non expedit vobis<CM>
orate pro nobis confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari
amplius autem deprecor vos hoc facere ut quo celerius restituar vobis
Deus autem pacis qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni Dominum nostrum Iesum
aptet vos in omni bono ut faciatis voluntatem eius faciens in vobis quod placeat coram se per Iesum Christum cui gloria in saecula saeculorum amen
rogo autem vos fratres sufferatis verbum solacii etenim perpaucis scripsi vobis
cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum cum quo si celerius venerit videbo vos
salutate omnes praepositos vestros et omnes sanctos salutant vos de Italia
gratia cum omnibus vobis amen<CM>
Iacobus Dei et Domini nostri Iesu Christi servus duodecim tribubus quae sunt in dispersione salutem<CM>
omne gaudium existimate fratres mei cum in temptationibus variis incideritis
scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur
patientia autem opus perfectum habeat ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes
si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei
postulet autem in fide nihil haesitans qui enim haesitat similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur
non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino
vir duplex animo inconstans in omnibus viis suis
glorietur autem frater humilis in exaltatione sua
dives autem in humilitate sua quoniam sicut flos faeni transibit
exortus est enim sol cum ardore et arefecit faenum et flos eius decidit et decor vultus eius deperiit ita et dives in itineribus suis marcescet
beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se<CM>
nemo cum temptatur dicat quoniam a Deo temptor Deus enim intemptator malorum est ipse autem neminem temptat
unusquisque vero temptatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus
dein concupiscentia cum conceperit parit peccatum peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem
nolite itaque errare fratres mei dilectissimi
omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio
voluntarie genuit nos verbo veritatis ut simus initium aliquod creaturae eius<CM>
scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram
ira enim viri iustitiam Dei non operatur
propter quod abicientes omnem inmunditiam et abundantiam malitiae in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas vestras
estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmet ipsos
quia si quis auditor est verbi et non factor hic conparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo
consideravit enim se et abiit et statim oblitus est qualis fuerit
qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit non auditor obliviosus factus sed factor operis hic beatus in facto suo erit
si quis autem putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum huius vana est religio
religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem haec est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum se custodire ab hoc saeculo<CM>
fratres mei nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae
etenim si introierit in conventu vestro vir aureum anulum habens in veste candida introierit autem et pauper in sordido habitu
et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara et dixeritis tu sede hic bene pauperi autem dicatis tu sta illic aut sede sub scabillo pedum meorum
nonne iudicatis apud vosmet ipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum
audite fratres mei dilectissimi nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo divites in fide et heredes regni quod repromisit Deus diligentibus se
vos autem exhonorastis pauperem nonne divites per potentiam opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicia
nonne ipsi blasphemant bonum nomen quod invocatum est super vos<CM>
si tamen legem perficitis regalem secundum scripturas diliges proximum tuum sicut te ipsum bene facitis
si autem personas accipitis peccatum operamini redarguti a lege quasi transgressores
quicumque autem totam legem servaverit offendat autem in uno factus est omnium reus
qui enim dixit non moechaberis dixit et non occides quod si non moechaberis occides autem factus es transgressor legis
sic loquimini et sic facite sicut per legem libertatis incipientes iudicari
iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam superexultat autem misericordia iudicio<CM>
quid proderit fratres mei si fidem quis dicat se habere opera autem non habeat numquid poterit fides salvare eum
si autem frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano
dicat autem aliquis de vobis illis ite in pace calefacimini et saturamini non dederitis autem eis quae necessaria sunt corporis quid proderit
sic et fides si non habeat opera mortua est in semet ipsam
sed dicet quis tu fidem habes et ego opera habeo ostende mihi fidem tuam sine operibus et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam
tu credis quoniam unus est Deus bene facis et daemones credunt et contremescunt
vis autem scire o homo inanis quoniam fides sine operibus otiosa est
Abraham pater noster nonne ex operibus iustificatus est offerens Isaac filium suum super altare
vides quoniam fides cooperabatur operibus illius et ex operibus fides consummata est
et suppleta est scriptura dicens credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam et amicus Dei appellatus est
videtis quoniam ex operibus iustificatur homo et non ex fide tantum
similiter autem et Raab meretrix nonne ex operibus iustificata est suscipiens nuntios et alia via eiciens
sicut enim corpus sine spiritu emortuum est ita et fides sine operibus mortua est<CM>
nolite plures magistri fieri fratres mei scientes quoniam maius iudicium sumitis
in multis enim offendimus omnes si quis in verbo non offendit hic perfectus est vir potens etiam freno circumducere totum corpus
si autem equorum frenos in ora mittimus ad consentiendum nobis et omne corpus illorum circumferimus
ecce et naves cum magnae sint et a ventis validis minentur circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit
ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exultat ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit
et lingua ignis est universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna
omnis enim natura bestiarum et volucrum et serpentium etiam ceterorum domantur et domita sunt a natura humana
linguam autem nullus hominum domare potest inquietum malum plena veneno mortifero
in ipsa benedicimus Dominum et Patrem et in ipsa maledicimus homines qui ad similitudinem Dei facti sunt
ex ipso ore procedit benedictio et maledictio non oportet fratres mei haec ita fieri
numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam
numquid potest fratres mei ficus olivas facere aut vitis ficus sic neque salsa dulcem potest facere aquam<CM>
quis sapiens et disciplinatus inter vos ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae
quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem
non est ista sapientia desursum descendens sed terrena animalis diabolica
ubi enim zelus et contentio ibi inconstantia et omne opus pravum
quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est deinde pacifica modesta suadibilis plena misericordia et fructibus bonis non iudicans sine simulatione
fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem<CM>
unde bella et lites in vobis nonne hinc ex concupiscentiis vestris quae militant in membris vestris
concupiscitis et non habetis occiditis et zelatis et non potestis adipisci litigatis et belligeratis non habetis propter quod non postulatis
petitis et non accipitis eo quod male petatis ut in concupiscentiis vestris insumatis
adulteri nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius inimicus Dei constituitur
aut putatis quia inaniter scriptura dicat ad invidiam concupiscit Spiritus qui inhabitat in nobis
maiorem autem dat gratiam propter quod dicit Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam
subditi igitur estote Deo resistite autem diabolo et fugiet a vobis
adpropiate Domino et adpropinquabit vobis emundate manus peccatores et purificate corda duplices animo
miseri estote et lugete et plorate risus vester in luctum convertatur et gaudium in maerorem
humiliamini in conspectu Domini et exaltabit vos<CM>
nolite detrahere de alterutrum fratres qui detrahit fratri aut qui iudicat fratrem suum detrahit legi et iudicat legem si autem iudicas legem non es factor legis sed iudex
unus est legislator et iudex qui potest perdere et liberare tu autem quis es qui iudicas proximum
ecce nunc qui dicitis hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus
qui ignoratis quid erit in crastinum quae enim est vita vestra vapor est ad modicum parens deinceps exterminatur
pro eo ut dicatis si Dominus voluerit et vixerimus faciemus hoc aut illud
nunc autem exultatis in superbiis vestris omnis exultatio talis maligna est
scienti igitur bonum facere et non facienti peccatum est illi<CM>
age nunc divites plorate ululantes in miseriis quae advenient vobis
divitiae vestrae putrefactae sunt et vestimenta vestra a tineis comesta sunt
aurum et argentum vestrum eruginavit et erugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis thesaurizastis in novissimis diebus
ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras qui fraudatus est a vobis clamat et clamor ipsorum in aures Domini Sabaoth introiit
epulati estis super terram et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis
addixistis occidistis iustum non resistit vobis
patientes igitur estote fratres usque ad adventum Domini ecce agricola expectat pretiosum fructum terrae patienter ferens donec accipiat temporivum et serotinum
patientes estote et vos confirmate corda vestra quoniam adventus Domini adpropinquavit
nolite ingemescere fratres in alterutrum ut non iudicemini ecce iudex ante ianuam adsistit
exemplum accipite fratres laboris et patientiae prophetas qui locuti sunt in nomine Domini
ecce beatificamus qui sustinuerunt sufferentiam Iob audistis et finem Domini vidistis quoniam misericors est Dominus et miserator<CM>
ante omnia autem fratres mei nolite iurare neque per caelum neque per terram neque aliud quodcumque iuramentum sit autem vestrum est est non non uti non sub iudicio decidatis
tristatur aliquis vestrum oret aequo animo est psallat
infirmatur quis in vobis inducat presbyteros ecclesiae et orent super eum unguentes eum oleo in nomine Domini
et oratio fidei salvabit infirmum et adlevabit eum Dominus et si in peccatis sit dimittentur ei
confitemini ergo alterutrum peccata vestra et orate pro invicem ut salvemini multum enim valet deprecatio iusti adsidua
Helias homo erat similis nobis passibilis et oratione oravit ut non plueret super terram et non pluit annos tres et menses sex
et rursum oravit et caelum dedit pluviam et terra dedit fructum suum
fratres mei si quis ex vobis erraverit a veritate et converterit quis eum
scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae salvabit animam eius a morte et operit multitudinem peccatorum<CM>
Petrus apostolus Iesu Christi electis advenis dispersionis Ponti Galatiae Cappadociae Asiae et Bithyniae
secundum praescientiam Dei Patris in sanctificatione Spiritus in oboedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi gratia vobis et pax multiplicetur<CM>
benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis
in hereditatem incorruptibilem et incontaminatam et inmarcescibilem conservatam in caelis in vobis
qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem paratam revelari in tempore novissimo<CM>
in quo exultatis modicum nunc si oportet contristati in variis temptationibus
ut probatum vestrae fidei multo pretiosius sit auro quod perit per ignem probato inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi
quem cum non videritis diligitis in quem nunc quoque non videntes credentes autem exultatis laetitia inenarrabili et glorificata
reportantes finem fidei vestrae salutem animarum<CM>
de qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae qui de futura in vobis gratia prophetaverunt
scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi praenuntians eas quae in Christo sunt passiones et posteriores glorias
quibus revelatum est quia non sibi ipsis vobis autem ministrabant ea quae nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vos Spiritu Sancto misso de caelo in quae desiderant angeli prospicere<CM>
propter quod succincti lumbos mentis vestrae sobrii perfecte sperate in eam quae offertur vobis gratiam in revelatione Iesu Christi
quasi filii oboedientiae non configurati prioribus ignorantiae vestrae desideriis
sed secundum eum qui vocavit vos sanctum et ipsi sancti in omni conversatione sitis
quoniam scriptum est sancti eritis quia ego sanctus sum
et si Patrem invocatis eum qui sine acceptione personarum iudicat secundum uniuscuiusque opus in timore incolatus vestri tempore conversamini
scientes quod non corruptibilibus argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis
sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et inmaculati Christi
praecogniti quidem ante constitutionem mundi manifestati autem novissimis temporibus propter vos
qui per ipsum fideles estis in Deo qui suscitavit eum a mortuis et dedit ei gloriam ut fides vestra et spes esset in Deo
animas vestras castificantes in oboedientia caritatis in fraternitatis amore simplici ex corde invicem diligite adtentius
renati non ex semine corruptibili sed incorruptibili per verbum Dei vivi et permanentis<CM>
quia omnis caro ut faenum et omnis gloria eius tamquam flos faeni exaruit faenum et flos decidit
verbum autem Domini manet in aeternum hoc est autem verbum quod evangelizatum est in vos<CM>
deponentes igitur omnem malitiam et omnem dolum et simulationes et invidias et omnes detractiones
sicut modo geniti infantes rationale sine dolo lac concupiscite ut in eo crescatis in salutem
si gustastis quoniam dulcis Dominus<CM>
ad quem accedentes lapidem vivum ab hominibus quidem reprobatum a Deo autem electum honorificatum
et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini domus spiritalis sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum
propter quod continet in scriptura ecce pono in Sion lapidem summum angularem electum pretiosum et qui crediderit in eo non confundetur
vobis igitur honor credentibus non credentibus autem lapis quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli
et lapis offensionis et petra scandali qui offendunt verbo nec credunt in quod et positi sunt
vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta populus adquisitionis ut virtutes adnuntietis eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum
qui aliquando non populus nunc autem populus Dei qui non consecuti misericordiam nunc autem misericordiam consecuti
carissimi obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis quae militant adversus animam
conversationem vestram inter gentes habentes bonam ut in eo quod detractant de vobis tamquam de malefactoribus ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis<CM>
subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum sive regi quasi praecellenti
sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum laudem vero bonorum
quia sic est voluntas Dei ut benefacientes obmutescere faciatis inprudentium hominum ignorantiam
quasi liberi et non quasi velamen habentes malitiae libertatem sed sicut servi Dei
omnes honorate fraternitatem diligite Deum timete regem honorificate
servi subditi in omni timore dominis non tantum bonis et modestis sed etiam discolis
haec est enim gratia si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias patiens iniuste
quae enim gloria est si peccantes et colaphizati suffertis sed si benefacientes et patientes sustinetis haec est gratia apud Deum
in hoc enim vocati estis quia et Christus passus est pro vobis vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius
qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore ipsius
qui cum malediceretur non maledicebat cum pateretur non comminabatur tradebat autem iudicanti se iniuste
qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ut peccatis mortui iustitiae viveremus cuius livore sanati estis
eratis enim sicut oves errantes sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum<CM>
similiter mulieres subditae suis viris ut et si qui non credunt verbo per mulierum conversationem sine verbo lucri fiant
considerantes in timore castam conversationem vestram
quarum sit non extrinsecus capillaturae aut circumdatio auri aut indumenti vestimentorum cultus
sed qui absconditus cordis est homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus quod est in conspectu Dei locuples
sic enim aliquando et sanctae mulieres sperantes in Deo ornabant se subiectae propriis viris
sicut Sarra oboediebat Abrahae dominum eum vocans cuius estis filiae benefacientes et non timentes ullam perturbationem
viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori vaso muliebri inpertientes honorem tamquam et coheredibus gratiae vitae uti ne inpediantur orationes vestrae<CM>
in fine autem omnes unianimes conpatientes fraternitatis amatores misericordes humiles
non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto sed e contrario benedicentes quia in hoc vocati estis ut benedictionem hereditate possideatis
qui enim vult vitam diligere et videre dies bonos coerceat linguam suam a malo et labia eius ne loquantur dolum
declinet autem a malo et faciat bonum inquirat pacem et persequatur eam
quia oculi Domini super iustos et aures eius in preces eorum vultus autem Domini super facientes mala
et quis est qui vobis noceat si boni aemulatores fueritis
sed et si quid patimini propter iustitiam beati timorem autem eorum ne timueritis et non conturbemini
Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est spe<CM>
sed cum modestia et timore conscientiam habentes bonam ut in eo quod detrahunt vobis confundantur qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem
melius est enim benefacientes si velit voluntas Dei pati quam malefacientes<CM>
quia et Christus semel pro peccatis mortuus est iustus pro iniustis ut nos offerret Deo mortificatus carne vivificatus autem spiritu
in quo et his qui in carcere erant spiritibus veniens praedicavit
qui increduli fuerant aliquando quando expectabat Dei patientia in diebus Noe cum fabricaretur arca in qua pauci id est octo animae salvae factae sunt per aquam<CM>
quod et vos nunc similis formae salvos facit baptisma non carnis depositio sordium sed conscientiae bonae interrogatio in Deum per resurrectionem Iesu Christi
qui est in dextera Dei profectus in caelum subiectis sibi angelis et potestatibus et virtutibus<CM>
Christo igitur passo in carne et vos eadem cogitatione armamini quia qui passus est carne desiit a peccatis
ut iam non hominum desideriis sed voluntate Dei quod reliquum est in carne vivat temporis
sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam qui ambulaverunt in luxuriis desideriis vinolentiis comesationibus potationibus et inlicitis idolorum cultibus<CM>
in quo peregrinantur non concurrentibus vobis in eandem luxuriae confusionem blasphemantes
qui reddent rationem ei qui paratus est iudicare vivos et mortuos
propter hoc enim et mortuis evangelizatum est ut iudicentur quidem secundum homines in carne vivant autem secundum Deum spiritu<CM>
omnium autem finis adpropinquavit estote itaque prudentes et vigilate in orationibus
ante omnia mutuam in vosmet ipsos caritatem continuam habentes quia caritas operit multitudinem peccatorum
hospitales invicem sine murmuratione
unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei
si quis loquitur quasi sermones Dei si quis ministrat tamquam ex virtute quam administrat Deus ut in omnibus honorificetur Deus per Iesum Christum cui est gloria et imperium in saecula saeculorum amen<CM>
carissimi nolite peregrinari in fervore qui ad temptationem vobis fit quasi novi aliquid vobis contingat
sed communicantes Christi passionibus gaudete ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exultantes
si exprobramini in nomine Christi beati quoniam gloriae Dei Spiritus in vobis requiescit
nemo enim vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut maledicus aut alienorum appetitor
si autem ut Christianus non erubescat glorificet autem Deum in isto nomine
quoniam tempus ut incipiat iudicium de domo Dei si autem primum a nobis qui finis eorum qui non credunt Dei evangelio
et si iustus vix salvatur impius et peccator ubi parebit
itaque et hii qui patiuntur secundum voluntatem Dei fideli creatori commendant animas suas in benefactis<CM>
seniores ergo qui in vobis sunt obsecro consenior et testis Christi passionum qui et eius quae in futuro revelanda est gloriae communicator
pascite qui est in vobis gregem Dei providentes non coacto sed spontanee secundum Deum neque turpis lucri gratia sed voluntarie
neque ut dominantes in cleris sed formae facti gregi et ex animo
et cum apparuerit princeps pastorum percipietis inmarcescibilem gloriae coronam<CM>
similiter adulescentes subditi estote senioribus omnes autem invicem humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam
humiliamini igitur sub potenti manu Dei ut vos exaltet in tempore visitationis
omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum quoniam ipsi cura est de vobis<CM>
sobrii estote vigilate quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret
cui resistite fortes fide scientes eadem passionum ei quae in mundo est vestrae fraternitati fieri<CM>
Deus autem omnis gratiae qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu modicum passos ipse perficiet confirmabit solidabit
ipsi imperium in saecula saeculorum amen
per Silvanum vobis fidelem fratrem ut arbitror breviter scripsi obsecrans et contestans hanc esse veram gratiam Dei in qua state
salutat vos quae est in Babylone cumelecta et Marcus filius meus
salutate invicem in osculo sancto gratia vobis omnibus qui estis in Christo<CM>
Simon Petrus servus et apostolus Iesu Christi his qui coaequalem nobis sortiti sunt fidem in iustitia Dei nostri et salvatoris Iesu Christi
gratia vobis et pax adimpleatur in cognitione Domini nostri
quomodo omnia nobis divinae virtutis suae quae ad vitam et pietatem donata est per cognitionem eius qui vocavit nos propria gloria et virtute
per quae maxima et pretiosa nobis promissa donavit ut per haec efficiamini divinae consortes naturae fugientes eius quae in mundo est concupiscentiae corruptionem<CM>
vos autem curam omnem subinferentes ministrate in fide vestra virtutem in virtute autem scientiam
in scientia autem abstinentiam in abstinentia autem patientiam in patientia autem pietatem
in pietate autem amorem fraternitatis in amore autem fraternitatis caritatem
haec enim vobis cum adsint et superent non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Iesu Christi cognitione
cui enim non praesto sunt haec caecus est et manu temptans oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum
quapropter fratres magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis haec enim facientes non peccabitis aliquando
sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri et salvatoris Iesu Christi<CM>
propter quod incipiam vos semper commonere de his et quidem scientes et confirmatos in praesenti veritate
iustum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo suscitare vos in commonitione
certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Iesus Christus significavit mihi
dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum ut horum memoriam faciatis<CM>
non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem et praesentiam sed speculatores facti illius magnitudinis
accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam voce delapsa ad eum huiuscemodi a magnifica gloria hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui
et hanc vocem nos audivimus de caelo adlatam cum essemus cum ipso in monte sancto<CM>
et habemus firmiorem propheticum sermonem cui bene facitis adtendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco donec dies inlucescat et lucifer oriatur in cordibus vestris
hoc primum intellegentes quod omnis prophetia scripturae propria interpretatione non fit
non enim voluntate humana adlata est aliquando prophetia sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines<CM>
fuerunt vero et pseudoprophetae in populo sicut et in vobis erunt magistri mendaces qui introducent sectas perditionis et eum qui emit eos Dominum negant superducentes sibi celerem perditionem
et multi sequentur eorum luxurias per quos via veritatis blasphemabitur<CM>
et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur quibus iudicium iam olim non cessat et perditio eorum non dormitat
si enim Deus angelis peccantibus non pepercit sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in iudicium cruciatos reservari
et originali mundo non pepercit sed octavum Noe iustitiae praeconem custodivit diluvium mundo impiorum inducens
et civitates Sodomorum et Gomorraeorum in cinerem redigens eversione damnavit exemplum eorum qui impie acturi sunt ponens<CM>
et iustum Loth oppressum a nefandorum iniuria conversatione eruit
aspectu enim et auditu iustus erat habitans apud eos qui diem de die animam iustam iniquis operibus cruciabant
novit Dominus pios de temptatione eripere iniquos vero in diem iudicii cruciandos reservare<CM>
magis autem eos qui post carnem in concupiscentia inmunditiae ambulant dominationemque contemnunt audaces sibi placentes sectas non metuunt blasphemantes
ubi angeli fortitudine et virtute cum sint maiores non portant adversum se execrabile iudicium
hii vero velut inrationabilia pecora naturaliter in captionem et in perniciem in his quae ignorant blasphemantes in corruptione sua et peribunt
percipientes mercedem iniustitiae voluptatem existimantes diei delicias coinquinationes et maculae deliciis affluentes in conviviis suis luxuriantes vobiscum
oculos habentes plenos adulterio et incessabiles delicti pellicentes animas instabiles cor exercitatum avaritiae habentes maledictionis filii
derelinquentes rectam viam erraverunt secuti viam Balaam ex Bosor qui mercedem iniquitatis amavit
correptionem vero habuit suae vesaniae subiugale mutum in hominis voce loquens prohibuit prophetae insipientiam
hii sunt fontes sine aqua et nebulae turbinibus exagitatae quibus caligo tenebrarum reservatur
superba enim vanitatis loquentes pellicent in desideriis carnis luxuriae eos qui paululum effugiunt qui in errore conversantur
libertatem illis promittentes cum ipsi servi sint corruptionis a quo enim quis superatus est huius et servus est
si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi his rursus inpliciti superantur facta sunt eis posteriora deteriora prioribus
melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiae quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est sancto mandato
contigit enim eis illud veri proverbii canis reversus ad suum vomitum et sus lota in volutabro luti<CM>
hanc ecce vobis carissimi secundam scribo epistulam in quibus excito vestram in commonitione sinceram mentem
ut memores sitis eorum quae praedixi verborum a sanctis prophetis et apostolorum vestrorum praeceptorum Domini et salvatoris<CM>
hoc primum scientes quod venient in novissimis diebus in deceptione inlusores iuxta proprias concupiscentias ambulantes
dicentes ubi est promissio aut adventus eius ex quo enim patres dormierunt omnia sic perseverant ab initio creaturae
latet enim eos hoc volentes quod caeli erant prius et terra de aqua et per aquam consistens Dei verbo
per quae ille tunc mundus aqua inundatus periit
caeli autem qui nunc sunt et terra eodem verbo repositi sunt igni servati in diem iudicii et perditionis impiorum hominum<CM>
unum vero hoc non lateat vos carissimi quia unus dies apud Dominum sicut mille anni et mille anni sicut dies unus<CM>
non tardat Dominus promissi sed patienter agit propter vos nolens aliquos perire sed omnes ad paenitentiam reverti
adveniet autem dies Domini ut fur in qua caeli magno impetu transient elementa vero calore solventur<CM>
cum haec igitur omnia dissolvenda sint quales oportet esse vos in sanctis conversationibus et pietatibus
expectantes et properantes in adventum Dei diei per quam caeli ardentes solventur et elementa ignis ardore tabescent
novos vero caelos et novam terram et promissa ipsius expectamus in quibus iustitia habitat
propter quod carissimi haec expectantes satis agite inmaculati et inviolati ei inveniri in pace
et Domini nostri longanimitatem salutem arbitramini sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis
sicut et in omnibus epistulis loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu quae indocti et instabiles depravant sicut et ceteras scripturas ad suam ipsorum perditionem
vos igitur fratres praescientes custodite ne insipientium errore transducti excidatis a propria firmitate
crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi ipsi gloria et nunc et in die aeternitatis amen<CM>
quod fuit ab initio quod audivimus quod vidimus oculis nostris quod perspeximus et manus nostrae temptaverunt de verbo vitae
et vita manifestata est et vidimus et testamur et adnuntiamus vobis vitam aeternam quae erat apud Patrem et apparuit nobis
quod vidimus et audivimus adnuntiamus et vobis ut et vos societatem habeatis nobiscum et societas nostra sit cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo
et haec scribimus vobis ut gaudium nostrum sit plenum<CM>
et haec est adnuntiatio quam audivimus ab eo et adnuntiamus vobis quoniam Deus lux est et tenebrae in eo non sunt ullae
si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo et in tenebris ambulamus mentimur et non facimus veritatem
si autem in luce ambulemus sicut et ipse est in luce societatem habemus ad invicem et sanguis Iesu Filii eius mundat nos ab omni peccato<CM>
si dixerimus quoniam peccatum non habemus ipsi nos seducimus et veritas in nobis non est
si confiteamur peccata nostra fidelis est et iustus ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniquitate
si dixerimus quoniam non peccavimus mendacem facimus eum et verbum eius non est in nobis<CM>
filioli mei haec scribo vobis ut non peccetis sed et si quis peccaverit advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum
et ipse est propitiatio pro peccatis nostris non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundi<CM>
et in hoc scimus quoniam cognovimus eum si mandata eius observemus
qui dicit se nosse eum et mandata eius non custodit mendax est in hoc veritas non est
qui autem servat verbum eius vere in hoc caritas Dei perfecta est in hoc scimus quoniam in ipso sumus
qui dicit se in ipso manere debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare<CM>
carissimi non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus quod habuistis ab initio mandatum vetus est verbum quod audistis
iterum mandatum novum scribo vobis quod est verum et in ipso et in vobis quoniam tenebrae transeunt et lumen verum iam lucet
qui dicit se in luce esse et fratrem suum odit in tenebris est usque adhuc
qui diligit fratrem suum in lumine manet et scandalum in eo non est
qui autem odit fratrem suum in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit quo eat quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos eius<CM>
scribo vobis filioli quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen eius
scribo vobis patres quoniam cognovistis eum qui ab initio est scribo vobis adulescentes quoniam vicistis malignum
scripsi vobis infantes quoniam cognovistis Patrem scripsi vobis patres quia cognovistis eum qui ab initio scripsi vobis adulescentes quia fortes estis et verbum Dei in vobis manet et vicistis malignum
nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt si quis diligit mundum non est caritas Patris in eo
quoniam omne quod est in mundo concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum est et superbia vitae quae non est ex Patre sed ex mundo est
et mundus transit et concupiscentia eius qui autem facit voluntatem Dei manet in aeternum<CM>
filioli novissima hora est et sicut audistis quia antichristus venit nunc antichristi multi facti sunt unde scimus quoniam novissima hora est
ex nobis prodierunt sed non erant ex nobis nam si fuissent ex nobis permansissent utique nobiscum sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis<CM>
sed vos unctionem habetis a Sancto et nostis omnia
non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem sed quasi scientibus eam et quoniam omne mendacium ex veritate non est
quis est mendax nisi is qui negat quoniam Iesus non est Christus hic est antichristus qui negat Patrem et Filium
omnis qui negat Filium nec Patrem habet qui confitetur Filium et Patrem habet
vos quod audistis ab initio in vobis permaneat si in vobis permanserit quod ab initio audistis et vos in Filio et Patre manebitis
et haec est repromissio quam ipse pollicitus est nobis vitam aeternam
haec scripsi vobis de eis qui seducunt vos
et vos unctionem quam accepistis ab eo manet in vobis et non necesse habetis ut aliquis doceat vos sed sicut unctio eius docet vos de omnibus et verum est et non est mendacium et sicut docuit vos manete in eo<CM>
et nunc filioli manete in eo ut cum apparuerit habeamus fiduciam et non confundamur ab eo in adventu eius
si scitis quoniam iustus est scitote quoniam et omnis qui facit iustitiam ex ipso natus est<CM>
videte qualem caritatem dedit nobis Pater ut filii Dei nominemur et sumus propter hoc mundus non novit nos quia non novit eum
carissimi nunc filii Dei sumus et nondum apparuit quid erimus scimus quoniam cum apparuerit similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti est
et omnis qui habet spem hanc in eo sanctificat se sicut et ille sanctus est<CM>
omnis qui facit peccatum et iniquitatem facit et peccatum est iniquitas
et scitis quoniam ille apparuit ut peccata tolleret et peccatum in eo non est
omnis qui in eo manet non peccat omnis qui peccat non vidit eum nec cognovit eum
filioli nemo vos seducat qui facit iustitiam iustus est sicut et ille iustus est
qui facit peccatum ex diabolo est quoniam ab initio diabolus peccat in hoc apparuit Filius Dei ut dissolvat opera diaboli
omnis qui natus est ex Deo peccatum non facit quoniam semen ipsius in eo manet et non potest peccare quoniam ex Deo natus est
in hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli omnis qui non est iustus non est de Deo et qui non diligit fratrem suum<CM>
quoniam haec est adnuntiatio quam audistis ab initio ut diligamus alterutrum
non sicut Cain ex maligno erat et occidit fratrem suum et propter quid occidit eum quoniam opera eius maligna erant fratris autem eius iusta
nolite mirari fratres si odit vos mundus<CM>
nos scimus quoniam translati sumus de morte in vitam quoniam diligimus fratres qui non diligit manet in morte
omnis qui odit fratrem suum homicida est et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem
in hoc cognovimus caritatem quoniam ille pro nobis animam suam posuit et nos debemus pro fratribus animas ponere
qui habuerit substantiam mundi et viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo quomodo caritas Dei manet in eo
filioli non diligamus verbo nec lingua sed opere et veritate
in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus et in conspectu eius suadeamus corda nostra<CM>
quoniam si reprehenderit nos cor maior est Deus corde nostro et novit omnia
carissimi si cor non reprehenderit nos fiduciam habemus ad Deum
et quodcumque petierimus accipiemus ab eo quoniam mandata eius custodimus et ea quae sunt placita coram eo facimus<CM>
et hoc est mandatum eius ut credamus in nomine Filii eius Iesu Christi et diligamus alterutrum sicut dedit mandatum nobis
et qui servat mandata eius in illo manet et ipse in eo et in hoc scimus quoniam manet in nobis de Spiritu quem nobis dedit<CM>
carissimi nolite omni spiritui credere sed probate spiritus si ex Deo sint quoniam multi pseudoprophetae exierunt in mundum
in hoc cognoscitur Spiritus Dei omnis spiritus qui confitetur Iesum Christum in carne venisse ex Deo est
et omnis spiritus qui solvit Iesum ex Deo non est et hoc est antichristi quod audistis quoniam venit et nunc iam in mundo est<CM>
vos ex Deo estis filioli et vicistis eos quoniam maior est qui in vobis est quam qui in mundo
ipsi de mundo sunt ideo de mundo loquuntur et mundus eos audit
nos ex Deo sumus qui novit Deum audit nos qui non est ex Deo non audit nos in hoc cognoscimus Spiritum veritatis et spiritum erroris<CM>
carissimi diligamus invicem quoniam caritas ex Deo est et omnis qui diligit ex Deo natus est et cognoscit Deum
qui non diligit non novit Deum quoniam Deus caritas est
in hoc apparuit caritas Dei in nobis quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum ut vivamus per eum
in hoc est caritas non quasi nos dilexerimus Deum sed quoniam ipse dilexit nos et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris
carissimi si sic Deus dilexit nos et nos debemus alterutrum diligere
Deum nemo vidit umquam si diligamus invicem Deus in nobis manet et caritas eius in nobis perfecta est
in hoc intellegimus quoniam in eo manemus et ipse in nobis quoniam de Spiritu suo dedit nobis<CM>
et nos vidimus et testificamur quoniam Pater misit Filium salvatorem mundi
quisque confessus fuerit quoniam Iesus est Filius Dei Deus in eo manet et ipse in Deo
et nos cognovimus et credidimus caritati quam habet Deus in nobis Deus caritas est et qui manet in caritate in Deo manet et Deus in eo<CM>
in hoc perfecta est caritas nobiscum ut fiduciam habeamus in die iudicii quia sicut ille est et nos sumus in hoc mundo
timor non est in caritate sed perfecta caritas foras mittit timorem quoniam timor poenam habet qui autem timet non est perfectus in caritate
nos ergo diligamus quoniam Deus prior dilexit nos
si quis dixerit quoniam diligo Deum et fratrem suum oderit mendax est qui enim non diligit fratrem suum quem vidit Deum quem non vidit quomodo potest diligere
et hoc mandatum habemus ab eo ut qui diligit Deum diligat et fratrem suum<CM>
omnis qui credit quoniam Iesus est Christus ex Deo natus est et omnis qui diligit eum qui genuit diligit eum qui natus est ex eo
in hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei cum Deum diligamus et mandata eius faciamus
haec est enim caritas Dei ut mandata eius custodiamus et mandata eius gravia non sunt
quoniam omne quod natum est ex Deo vincit mundum et haec est victoria quae vincit mundum fides nostra
quis est qui vincit mundum nisi qui credit quoniam Iesus est Filius Dei<CM>
hic est qui venit per aquam et sanguinem Iesus Christus non in aqua solum sed in aqua et sanguine et Spiritus est qui testificatur quoniam Christus est veritas
quia tres sunt qui testimonium dant
Spiritus et aqua et sanguis et tres unum sunt
si testimonium hominum accipimus testimonium Dei maius est quoniam hoc est testimonium Dei quod maius est quia testificatus est de Filio suo<CM>
qui credit in Filio Dei habet testimonium Dei in se qui non credit Filio mendacem facit eum quoniam non credidit in testimonio quod testificatus est Deus de Filio suo
et hoc est testimonium quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus et haec vita in Filio eius est
qui habet Filium habet vitam qui non habet Filium Dei vitam non habet
haec scripsi vobis ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam qui creditis in nomine Filii Dei<CM>
et haec est fiducia quam habemus ad eum quia quodcumque petierimus secundum voluntatem eius audit nos
et scimus quoniam audit nos quicquid petierimus scimus quoniam habemus petitiones quas postulavimus ab eo
qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem petet et dabit ei vitam peccantibus non ad mortem est peccatum ad mortem non pro illo dico ut roget
omnis iniquitas peccatum est et est peccatum non ad mortem<CM>
scimus quoniam omnis qui natus est ex Deo non peccat sed generatio Dei conservat eum et malignus non tangit eum
scimus quoniam ex Deo sumus et mundus totus in maligno positus est
et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum et simus in vero Filio eius hic est verus Deus et vita aeterna
filioli custodite vos a simulacris<CM>
senior electae dominae et natis eius quos ego diligo in veritate et non ego solus sed et omnes qui cognoverunt veritatem
propter veritatem quae permanet in nobis et nobiscum erit in aeternum
sit nobiscum gratia misericordia pax a Deo Patre et a Christo Iesu Filio Patris in veritate et caritate
gavisus sum valde quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate sicut mandatum accepimus a Patre<CM>
et nunc rogo te domina non tamquam mandatum novum scribens tibi sed quod habuimus ab initio ut diligamus alterutrum
et haec est caritas ut ambulemus secundum mandata eius hoc mandatum est ut quemadmodum audistis ab initio in eo ambuletis<CM>
quoniam multi seductores exierunt in mundum qui non confitentur Iesum Christum venientem in carne hic est seductor et antichristus
videte vosmet ipsos ne perdatis quae operati estis sed ut mercedem plenam accipiatis
omnis qui praecedit et non manet in doctrina Christi Deum non habet qui permanet in doctrina hic et Filium et Patrem habet<CM>
si quis venit ad vos et hanc doctrinam non adfert nolite recipere eum in domum nec have ei dixeritis
qui enim dicit illi have communicat operibus illius malignis<CM>
plura habens vobis scribere nolui per cartam et atramentum spero enim me futurum apud vos et os ad os loqui ut gaudium vestrum plenum sit
salutant te filii sororis tuae electae<CM>
senior Gaio carissimo quem ego diligo in veritate
carissime de omnibus orationem facio prospere te ingredi et valere sicut prospere agit anima tua<CM>
gavisus sum valde venientibus fratribus et testimonium perhibentibus veritati tuae sicut tu in veritate ambulas
maiorem horum non habeo gratiam quam ut audiam filios meos in veritate ambulantes
carissime fideliter facis quicquid operaris in fratres et hoc in peregrinos
qui testimonium reddiderunt caritati tuae in conspectu ecclesiae quos bene facies deducens digne Deo
pro nomine enim profecti sunt nihil accipientes a gentibus
nos ergo debemus suscipere huiusmodi ut cooperatores simus veritatis<CM>
scripsissem forsitan ecclesiae sed is qui amat primatum gerere in eis Diotrepes non recipit nos
propter hoc si venero commoneam eius opera quae facit verbis malignis garriens in nos et quasi non ei ista sufficiant nec ipse suscipit fratres et eos qui cupiunt prohibet et de ecclesia eicit
carissime noli imitari malum sed quod bonum est qui benefacit ex Deo est qui malefacit non vidit Deum<CM>
Demetrio testimonium redditur ab omnibus et ab ipsa veritate et nos autem testimonium perhibemus et nosti quoniam testimonium nostrum verum est
multa habui scribere tibi sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi
spero autem protinus te videre et os ad os loquemur<WG1-15> pax tibi salutant te amici saluta amicos per nomen<CM>
Iudas Iesu Christi servus frater autem Iacobi his qui in Deo Patre dilectis et Iesu Christo conservatis vocatis
misericordia vobis et pax et caritas adimpleatur<CM>
carissimi omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute necesse habui scribere vobis deprecans supercertari semel traditae sanctis fidei
subintroierunt enim quidam homines qui olim praescripti sunt in hoc iudicium impii Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam et solum Dominatorem et Dominum nostrum Iesum Christum negantes
commonere autem vos volo scientes semel omnia quoniam Iesus populum de terra Aegypti salvans secundo eos qui non crediderunt perdidit
angelos vero qui non servaverunt suum principatum sed dereliquerunt suum domicilium in iudicium magni diei vinculis aeternis sub caligine reservavit
sicut Sodoma et Gomorra et finitimae civitates simili modo exfornicatae et abeuntes post carnem alteram factae sunt exemplum ignis aeterni poenam sustinentes<CM>
similiter et hii carnem quidem maculant dominationem autem spernunt maiestates autem blasphemant
cum Michahel archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Mosi corpore non est ausus iudicium inferre blasphemiae sed dixit imperet tibi Dominus
hii autem quaecumque quidem ignorant blasphemant quaecumque autem naturaliter tamquam muta animalia norunt in his corrumpuntur
vae illis quia via Cain abierunt et errore Balaam mercede effusi sunt et contradictione Core perierunt
hii sunt in epulis suis maculae convivantes sine timore semet ipsos pascentes nubes sine aqua quae a ventis circumferuntur arbores autumnales infructuosae bis mortuae eradicatae
fluctus feri maris despumantes suas confusiones sidera errantia quibus procella tenebrarum in aeternum servata est
prophetavit autem et his septimus ab Adam Enoc dicens ecce venit Dominus in sanctis milibus suis<CM>
facere iudicium contra omnes et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum quibus impie egerunt et de omnibus duris quae locuti sunt contra eum peccatores impii
hii sunt murmuratores querellosi secundum desideria sua ambulantes et os illorum loquitur superba mirantes personas quaestus causa
vos autem carissimi memores estote verborum quae praedicta sunt ab apostolis Domini nostri Iesu Christi
quia dicebant vobis quoniam in novissimo tempore venient inlusores secundum sua desideria ambulantes impietatum
hii sunt qui segregant animales Spiritum non habentes
vos autem carissimi superaedificantes vosmet ipsos sanctissimae vestrae fidei in Spiritu Sancto orantes
ipsos vos in dilectione Dei servate
et hos quidem arguite iudicatos
illos vero salvate de igne rapientes aliis autem miseremini in timore odientes et eam quae carnalis est maculatam tunicam
ei autem qui potest vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriae suae inmaculatos in exultatione
soli Deo salvatori nostro per Iesum Christum Dominum nostrum gloria magnificentia imperium et potestas ante omne saeculum et nunc et in omnia saecula amen<CM>
apocalypsis Iesu Christi quam dedit illi Deus palam facere servis suis quae oportet fieri cito et significavit mittens per angelum suum servo suo Iohanni
qui testimonium perhibuit verbo Dei et testimonium Iesu Christi quaecumque vidit<CM>
beatus qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servant ea quae in ea scripta sunt tempus enim prope est
Iohannes septem ecclesiis quae sunt in Asia gratia vobis et pax ab eo qui est et qui erat et qui venturus est et a septem spiritibus qui in conspectu throni eius sunt
et ab Iesu Christo qui est testis fidelis primogenitus mortuorum et princeps regum terrae qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo
et fecit nostrum regnum sacerdotes Deo et Patri suo ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum amen
ecce venit cum nubibus et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt et plangent se super eum omnes tribus terrae etiam amen
ego sum Alpha et Omega principium et finis dicit Dominus Deus qui est et qui erat et qui venturus est Omnipotens<CM>
ego Iohannes frater vester et particeps in tribulatione et regno et patientia in Iesu fui in insula quae appellatur Patmos propter verbum Dei et testimonium Iesu
fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocem magnam tamquam tubae
dicentis quod vides scribe in libro et mitte septem ecclesiis Ephesum et Zmyrnam et Pergamum et Thyatiram et Sardis et Philadelphiam et Laodiciam
et conversus sum ut viderem vocem quae loquebatur mecum et conversus vidi septem candelabra aurea
et in medio septem candelabrorum similem Filio hominis vestitum podere et praecinctum ad mamillas zonam auream
caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba tamquam nix et oculi eius velut flamma ignis
et pedes eius similes orichalco sicut in camino ardenti et vox illius tamquam vox aquarum multarum
et habebat in dextera sua stellas septem et de ore eius gladius utraque parte acutus exiebat et facies eius sicut sol lucet in virtute sua
et cum vidissem eum cecidi ad pedes eius tamquam mortuus et posuit dexteram suam super me dicens noli timere ego sum primus et novissimus
et vivus et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum et habeo claves mortis et inferni
scribe ergo quae vidisti et quae sunt et quae oportet fieri post haec
sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextera mea et septem candelabra aurea septem stellae angeli sunt septem ecclesiarum et candelabra septem septem ecclesiae sunt<CM>
angelo Ephesi ecclesiae scribe haec dicit qui tenet septem stellas in dextera sua qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum
scio opera tua et laborem et patientiam tuam et quia non potes sustinere malos et temptasti eos qui se dicunt apostolos et non sunt et invenisti eos mendaces
et patientiam habes et sustinuisti propter nomen meum et non defecisti
sed habeo adversus te quod caritatem tuam primam reliquisti
memor esto itaque unde excideris et age paenitentiam et prima opera fac sin autem venio tibi et movebo candelabrum tuum de loco suo nisi paenitentiam egeris
sed hoc habes quia odisti facta Nicolaitarum quae et ego odi
qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis vincenti dabo ei edere de ligno vitae quod est in paradiso Dei mei<CM>
et angelo Zmyrnae ecclesiae scribe haec dicit primus et novissimus qui fuit mortuus et vivit
scio tribulationem tuam et paupertatem tuam sed dives es et blasphemaris ab his qui se dicunt Iudaeos esse et non sunt sed sunt synagoga Satanae
nihil horum timeas quae passurus es ecce missurus est diabolus ex vobis in carcerem ut temptemini et habebitis tribulationem diebus decem esto fidelis usque ad mortem et dabo tibi coronam vitae
qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis qui vicerit non laedetur a morte secunda<CM>
et angelo Pergami ecclesiae scribe haec dicit qui habet rompheam utraque parte acutam
scio ubi habitas ubi sedes est Satanae et tenes nomen meum et non negasti fidem meam et in diebus Antipas testis meus fidelis qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat
sed habeo adversus te pauca quia habes illic tenentes doctrinam Balaam qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israhel edere et fornicari
ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum
similiter paenitentiam age si quo minus venio tibi cito et pugnabo cum illis in gladio oris mei
qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis vincenti dabo ei manna absconditum et dabo illi calculum candidum et in calculo nomen novum scriptum quod nemo scit nisi qui accipit<CM>
et angelo Thyatirae ecclesiae scribe haec dicit Filius Dei qui habet oculos ut flammam ignis et pedes eius similes orichalco
novi opera tua et caritatem et fidem et ministerium et patientiam tuam et opera tua novissima plura prioribus
sed habeo adversus te quia permittis mulierem Hiezabel quae se dicit propheten docere et seducere servos meos fornicari et manducare de idolothytis
et dedi illi tempus ut paenitentiam ageret et non vult paeniteri a fornicatione sua
ecce mitto eam in lectum et qui moechantur cum ea in tribulationem maximam nisi paenitentiam egerint ab operibus eius
et filios eius interficiam in morte et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra
vobis autem dico ceteris qui Thyatirae estis quicumque non habent doctrinam hanc qui non cognoverunt altitudines Satanae quemadmodum dicunt non mittam super vos aliud pondus
tamen id quod habetis tenete donec veniam
et qui vicerit et qui custodierit usque in finem opera mea dabo illi potestatem super gentes
et reget illas in virga ferrea tamquam vas figuli confringentur
sicut et ego accepi a Patre meo et dabo illi stellam matutinam
qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis<CM>
et angelo ecclesiae Sardis scribe haec dicit qui habet septem spiritus Dei et septem stellas scio opera tua quia nomen habes quod vivas et mortuus es
esto vigilans et confirma cetera quae moritura erant non enim invenio opera tua plena coram Deo meo
in mente ergo habe qualiter acceperis et audieris et serva et paenitentiam age si ergo non vigilaveris veniam tamquam fur et nescies qua hora veniam ad te
sed habes pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt vestimenta sua et ambulabunt mecum in albis quia digni sunt
qui vicerit sic vestietur vestimentis albis et non delebo nomen eius de libro vitae et confitebor nomen eius coram Patre meo et coram angelis eius
qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis<CM>
et angelo Philadelphiae ecclesiae scribe haec dicit sanctus et verus qui habet clavem David qui aperit et nemo cludit et cludit et nemo aperit
scio opera tua ecce dedi coram te ostium apertum quod nemo potest cludere quia modicam habes virtutem et servasti verbum meum et non negasti nomen meum
ecce dabo de synagoga Satanae qui dicunt se Iudaeos esse et non sunt sed mentiuntur ecce faciam illos ut veniant et adorent ante pedes tuos et scient quia ego dilexi te
quoniam servasti verbum patientiae meae et ego te servabo ab hora temptationis quae ventura est in orbem universum temptare habitantes in terra
venio cito tene quod habes ut nemo accipiat coronam tuam
qui vicerit faciam illum columnam in templo Dei mei et foras non egredietur amplius et scribam super eum nomen Dei mei et nomen civitatis Dei mei novae Hierusalem quae descendit de caelo a Deo meo et nomen meum novum
qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis<CM>
et angelo Laodiciae ecclesiae scribe haec dicit Amen testis fidelis et verus qui est principium creaturae Dei
scio opera tua quia neque frigidus es neque calidus utinam frigidus esses aut calidus
sed quia tepidus es et nec frigidus nec calidus incipiam te evomere ex ore meo
quia dicis quod dives sum et locupletatus et nullius egeo et nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper et caecus et nudus
suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum ut locuples fias et vestimentis albis induaris et non appareat confusio nuditatis tuae et collyrio inungue oculos tuos ut videas
ego quos amo arguo et castigo aemulare ergo et paenitentiam age
ecce sto ad ostium et pulso si quis audierit vocem meam et aperuerit ianuam introibo ad illum et cenabo cum illo et ipse mecum
qui vicerit dabo ei sedere mecum in throno meo sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno eius
qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis<CM>
post haec vidi et ecce ostium apertum in caelo et vox prima quam audivi tamquam tubae loquentis mecum dicens ascende huc et ostendam tibi quae oportet fieri post haec
statim fui in spiritu et ecce sedis posita erat in caelo et supra sedem sedens
et qui sedebat similis erat aspectui lapidis iaspidis et sardini et iris erat in circuitu sedis similis visioni zmaragdinae
et in circuitu sedis sedilia viginti quattuor et super thronos viginti quattuor seniores sedentes circumamictos vestimentis albis et in capitibus eorum coronas aureas
et de throno procedunt fulgura et voces et tonitrua et septem lampades ardentes ante thronum quae sunt septem spiritus Dei
et in conspectu sedis tamquam mare vitreum simile cristallo et in medio sedis et in circuitu sedis quattuor animalia plena oculis ante et retro
et animal primum simile leoni et secundum animal simile vitulo et tertium animal habens faciem quasi hominis et quartum animal simile aquilae volanti<CM>
et quattuor animalia singula eorum habebant alas senas et in circuitu et intus plena sunt oculis et requiem non habent die et nocte dicentia sanctus sanctus sanctus Dominus Deus omnipotens qui erat et qui est et qui venturus est
et cum darent illa animalia gloriam et honorem et benedictionem sedenti super thronum viventi in saecula saeculorum
procident viginti quattuor seniores ante sedentem in throno et adorabunt viventem in saecula saeculorum et mittent coronas suas ante thronum dicentes
dignus es Domine et Deus noster accipere gloriam et honorem et virtutem quia tu creasti omnia et propter voluntatem tuam erant et creata sunt<CM>
et vidi in dextera sedentis super thronum librum scriptum intus et foris signatum sigillis septem
et vidi angelum fortem praedicantem voce magna quis est dignus aperire librum et solvere signacula eius
et nemo poterat in caelo neque in terra neque subtus terram aperire librum neque respicere illum
et ego flebam multum quoniam nemo dignus inventus est aperire librum nec videre eum
et unus de senioribus dicit mihi ne fleveris ecce vicit leo de tribu Iuda radix David aperire librum et septem signacula eius<CM>
et vidi et ecce in medio throni et quattuor animalium et in medio seniorum agnum stantem tamquam occisum habentem cornua septem et oculos septem qui sunt spiritus Dei missi in omnem terram
et venit et accepit de dextera sedentis de throno
et cum aperuisset librum quattuor animalia et viginti quattuor seniores ceciderunt coram agno habentes singuli citharas et fialas aureas plenas odoramentorum quae sunt orationes sanctorum
et cantant novum canticum dicentes dignus es accipere librum et aperire signacula eius quoniam occisus es et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione
et fecisti eos Deo nostro regnum et sacerdotes et regnabunt super terram
et vidi et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni et animalium et seniorum et erat numerus eorum milia milium
dicentium voce magna dignus est agnus qui occisus est accipere virtutem et divinitatem et sapientiam et fortitudinem et honorem et gloriam et benedictionem
et omnem creaturam quae in caelo est et super terram et sub terram et quae sunt in mari et quae in ea omnes audivi dicentes sedenti in throno et agno benedictio et honor et gloria et potestas in saecula saeculorum
et quattuor animalia dicebant amen et seniores ceciderunt et adoraverunt<CM>
et vidi quod aperuisset agnus unum de septem signaculis et audivi unum de quattuor animalibus dicentem tamquam vocem tonitrui veni
et vidi et ecce equus albus et qui sedebat super illum habebat arcum et data est ei corona et exivit vincens ut vinceret<CM>
et cum aperuisset sigillum secundum audivi secundum animal dicens veni
et exivit alius equus rufus et qui sedebat super illum datum est ei ut sumeret pacem de terra et ut invicem se interficiant et datus est illi gladius magnus
et cum aperuisset sigillum tertium audivi tertium animal dicens veni et vidi et ecce equus niger et qui sedebat super eum habebat stateram in manu sua
et audivi tamquam vocem in medio quattuor animalium dicentem bilibris tritici denario et tres bilibres hordei denario et vinum et oleum ne laeseris
et cum aperuisset sigillum quartum audivi vocem quarti animalis dicentis veni et vidi
et ecce equus pallidus et qui sedebat desuper nomen illi Mors et inferus sequebatur eum et data est illi potestas super quattuor partes terrae interficere gladio fame et morte et bestiis terrae<CM>
et cum aperuisset quintum sigillum vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei et propter testimonium quod habebant
et clamabant voce magna dicentes usquequo Domine sanctus et verus non iudicas et vindicas sanguinem nostrum de his qui habitant in terra
et datae sunt illis singulae stolae albae et dictum est illis ut requiescerent tempus adhuc modicum donec impleantur conservi eorum et fratres eorum qui interficiendi sunt sicut et illi
et vidi cum aperuisset sigillum sextum et terraemotus factus est magnus et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus et luna tota facta est sicut sanguis
et stellae caeli ceciderunt super terram sicut ficus mittit grossos suos cum vento magno movetur
et caelum recessit sicut liber involutus et omnis mons et insulae de locis suis motae sunt
et reges terrae et principes et tribuni et divites et fortes et omnis servus et liber absconderunt se in speluncis et petris montium
et dicunt montibus et petris cadite super nos et abscondite nos a facie sedentis super thronum et ab ira agni
quoniam venit dies magnus irae ipsorum et quis poterit stare<CM>
post haec vidi quattuor angelos stantes super quattuor angulos terrae tenentes quattuor ventos terrae ne flaret ventus super terram neque super mare neque in ullam arborem
et vidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis habentem signum Dei vivi et clamavit voce magna quattuor angelis quibus datum est nocere terrae et mari
dicens nolite nocere terrae neque mari neque arboribus quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum
et audivi numerum signatorum centum quadraginta quattuor milia signati ex omni tribu filiorum Israhel
ex tribu Iuda duodecim milia signati ex tribu Ruben duodecim milia ex tribu Gad duodecim milia
ex tribu Aser duodecim milia ex tribu Nepthalim duodecim milia ex tribu Manasse duodecim milia
ex tribu Symeon duodecim milia ex tribu Levi duodecim milia ex tribu Issachar duodecim milia
ex tribu Zabulon duodecim milia ex tribu Ioseph duodecim milia ex tribu Beniamin duodecim milia signati
post haec vidi turbam magnam quam dinumerare nemo poterat ex omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis stantes ante thronum et in conspectu agni amicti stolas albas et palmae in manibus eorum
et clamabant voce magna dicentes salus Deo nostro qui sedet super thronum et agno
et omnes angeli stabant in circuitu throni et seniorum et quattuor animalium et ceciderunt in conspectu throni in facies suas et adoraverunt Deum
dicentes amen benedictio et claritas et sapientia et gratiarum actio et honor et virtus et fortitudo Deo nostro in saecula saeculorum amen<CM>
et respondit unus de senioribus dicens mihi hii qui amicti sunt stolis albis qui sunt et unde venerunt
et dixi illi domine mi tu scis et dixit mihi hii sunt qui veniunt de tribulatione magna et laverunt stolas suas et dealbaverunt eas in sanguine agni
ideo sunt ante thronum Dei et serviunt ei die ac nocte in templo eius et qui sedet in throno habitabit super illos
non esurient neque sitient amplius neque cadet super illos sol neque ullus aestus
quoniam agnus qui in medio throni est reget illos et deducet eos ad vitae fontes aquarum et absterget Deus omnem lacrimam ex oculis eorum<CM>
et cum aperuisset sigillum septimum factum est silentium in caelo quasi media hora
et vidi septem angelos stantes in conspectu Dei et datae sunt illis septem tubae
et alius angelus venit et stetit ante altare habens turibulum aureum et data sunt illi incensa multa ut daret orationibus sanctorum omnium super altare aureum quod est ante thronum
et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu angeli coram Deo
et accepit angelus turibulum et implevit illud de igne altaris et misit in terram et facta sunt tonitrua et voces et fulgora et terraemotus
et septem angeli qui habebant septem tubas paraverunt se ut tuba canerent<CM>
et primus tuba cecinit et facta est grando et ignis mixta in sanguine et missum est in terram et tertia pars terrae conbusta est et tertia pars arborum conbusta est et omne faenum viride conbustum est
et secundus angelus tuba cecinit et tamquam mons magnus igne ardens missus est in mare et facta est tertia pars maris sanguis
et mortua est tertia pars creaturae quae habent animas et tertia pars navium interiit
et tertius angelus tuba cecinit et cecidit de caelo stella magna ardens tamquam facula et cecidit in tertiam partem fluminum et in fontes aquarum
et nomen stellae dicitur Absinthius et facta est tertia pars aquarum in absinthium et multi hominum mortui sunt de aquis quia amarae factae sunt
et quartus angelus tuba cecinit et percussa est tertia pars solis et tertia pars lunae et tertia pars stellarum ut obscuraretur tertia pars eorum et diei non luceret pars tertia et nox similiter
et vidi et audivi vocem unius aquilae volantis per medium caelum dicentis voce magna vae vae vae habitantibus in terra de ceteris vocibus tubae trium angelorum qui erant tuba canituri<CM>
et quintus angelus tuba cecinit et vidi stellam de caelo cecidisse in terram et data est illi clavis putei abyssi
et aperuit puteum abyssi et ascendit fumus putei sicut fumus fornacis magnae et obscuratus est sol et aer de fumo putei
et de fumo exierunt lucustae in terram et data est illis potestas sicut habent potestatem scorpiones terrae
et praeceptum est illis ne laederent faenum terrae neque omne viride neque omnem arborem nisi tantum homines qui non habent signum Dei in frontibus
et datum est illis ne occiderent eos sed ut cruciarentur mensibus quinque et cruciatus eorum ut cruciatus scorpii cum percutit hominem
et in diebus illis quaerent homines mortem et non invenient eam et desiderabunt mori et fugiet mors ab ipsis
et similitudines lucustarum similes equis paratis in proelium et super capita earum tamquam coronae similes auro et facies earum sicut facies hominum
et habebant capillos sicut capillos mulierum et dentes earum sicut leonum erant
et habebant loricas sicut loricas ferreas et vox alarum earum sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum
et habebant caudas similes scorpionum et aculei in caudis earum potestas earum nocere hominibus mensibus quinque
et habebant super se regem angelum abyssi cui nomen hebraice Abaddon graece autem Apollyon et latine habet nomen Exterminans
vae unum abiit ecce veniunt adhuc duo vae post haec<CM>
et sextus angelus tuba cecinit et audivi vocem unum ex cornibus altaris aurei quod est ante oculos Dei
dicentem sexto angelo qui habebat tubam solve quattuor angelos qui alligati sunt in flumine magno Eufrate
et soluti sunt quattuor angeli qui parati erant in horam et diem et mensem et annum ut occiderent tertiam partem hominum
et numerus equestris exercitus vicies milies dena milia audivi numerum eorum
et ita vidi equos in visione et qui sedebant super eos habentes loricas igneas et hyacinthinas et sulphureas et capita equorum erant tamquam capita leonum et de ore ipsorum procedit ignis et fumus et sulphur
ab his tribus plagis occisa est tertia pars hominum de igne et fumo et sulphure qui procedebat ex ore ipsorum
potestas enim equorum in ore eorum est et in caudis eorum nam caudae illorum similes serpentibus habentes capita et in his nocent
et ceteri homines qui non sunt occisi in his plagis neque paenitentiam egerunt de operibus manuum suarum ut non adorarent daemonia et simulacra aurea et argentea et aerea et lapidea et lignea quae neque videre possunt neque audire neque ambulare
et non egerunt paenitentiam ab homicidiis suis neque a veneficiis suis neque a fornicatione sua neque a furtis suis<CM>
et vidi alium angelum fortem descendentem de caelo amictum nube et iris in capite eius et facies eius erat ut sol et pedes eius tamquam columna ignis
et habebat in manu sua libellum apertum et posuit pedem suum dextrum supra mare sinistrum autem super terram
et clamavit voce magna quemadmodum cum leo rugit et cum clamasset locuta sunt septem tonitrua voces suas
et cum locuta fuissent septem tonitrua scripturus eram et audivi vocem de caelo dicentem signa quae locuta sunt septem tonitrua et noli ea scribere
et angelum quem vidi stantem supra mare et supra terram levavit manum suam ad caelum
et iuravit per viventem in saecula saeculorum qui creavit caelum et ea quae in illo sunt et terram et ea quae in ea sunt et mare et quae in eo sunt quia tempus amplius non erit
sed in diebus vocis septimi angeli cum coeperit tuba canere et consummabitur mysterium Dei sicut evangelizavit per servos suos prophetas<CM>
et vox quam audivi de caelo iterum loquentem mecum et dicentem vade accipe librum apertum de manu angeli stantis supra mare et supra terram
et abii ad angelum dicens ei ut daret mihi librum et dicit mihi accipe et devora illum et faciet amaricare ventrem tuum sed in ore tuo erit dulce tamquam mel
et accepi librum de manu angeli et devoravi eum et erat in ore meo tamquam mel dulce et cum devorassem eum amaricatus est venter meus
et dicunt mihi oportet te iterum prophetare populis et gentibus et linguis et regibus multis<CM>
et datus est mihi calamus similis virgae dicens surge et metire templum Dei et altare et adorantes in eo
atrium autem quod est foris templum eice foras et ne metieris eum quoniam datum est gentibus et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus<CM>
et dabo duobus testibus meis et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta amicti saccos
hii sunt duo olivae et duo candelabra in conspectu Domini terrae stantes
et si quis eos voluerit nocere ignis exiet de ore illorum et devorabit inimicos eorum et si quis voluerit eos laedere sic oportet eum occidi
hii habent potestatem cludendi caelum ne pluat diebus prophetiae ipsorum et potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem et percutere terram omni plaga quotienscumque voluerint
et cum finierint testimonium suum bestia quae ascendit de abysso faciet adversus illos bellum et vincet eos et occidet illos
et corpora eorum in plateis civitatis magnae quae vocatur spiritaliter Sodoma et Aegyptus ubi et Dominus eorum crucifixus est
et videbunt de populis et tribubus et linguis et gentibus corpora eorum per tres dies et dimidium et corpora eorum non sinunt poni in monumentis
et inhabitantes terram gaudebunt super illis et iucundabuntur et munera mittent invicem quoniam hii duo prophetae cruciaverunt eos qui inhabitant super terram
et post dies tres et dimidium spiritus vitae a Deo intravit in eos et steterunt super pedes suos et timor magnus cecidit super eos qui viderunt eos
et audierunt vocem magnam de caelo dicentem illis ascendite huc et ascenderunt in caelum in nube et viderunt illos inimici eorum
et in illa hora factus est terraemotus magnus et decima pars civitatis cecidit et occisi sunt in terraemotu nomina hominum septem milia et reliqui in timore sunt missi et dederunt gloriam Deo caeli<CM>
vae secundum abiit ecce vae tertium veniet cito
et septimus angelus tuba cecinit et factae sunt voces magnae in caelo dicentes factum est regnum huius mundi Domini nostri et Christi eius et regnabit in saecula saeculorum
et viginti quattuor seniores qui in conspectu Dei sedent in sedibus suis ceciderunt in facies suas et adoraverunt Deum
dicentes gratias agimus tibi Domine Deus omnipotens qui es et qui eras quia accepisti virtutem tuam magnam et regnasti
et iratae sunt gentes et advenit ira tua et tempus mortuorum iudicari et reddere mercedem servis tuis prophetis et sanctis et timentibus nomen tuum pusillis et magnis et exterminandi eos qui corruperunt terram
et apertum est templum Dei in caelo et visa est arca testamenti eius in templo eius et facta sunt fulgora et voces et terraemotus et grando magna<CM>
et signum magnum paruit in caelo mulier amicta sole et luna sub pedibus eius et in capite eius corona stellarum duodecim
et in utero habens et clamat parturiens et cruciatur ut pariat
et visum est aliud signum in caelo et ecce draco magnus rufus habens capita septem et cornua decem et in capitibus suis septem diademata
et cauda eius trahebat tertiam partem stellarum caeli et misit eas in terram et draco stetit ante mulierem quae erat paritura ut cum peperisset filium eius devoraret
et peperit filium masculum qui recturus erit omnes gentes in virga ferrea et raptus est filius eius ad Deum et ad thronum eius
et mulier fugit in solitudinem ubi habet locum paratum a Deo ut ibi pascant illam diebus mille ducentis sexaginta
et factum est proelium in caelo Michahel et angeli eius proeliabantur cum dracone et draco pugnabat et angeli eius
et non valuerunt neque locus inventus est eorum amplius in caelo
et proiectus est draco ille magnus serpens antiquus qui vocatur Diabolus et Satanas qui seducit universum orbem proiectus est in terram et angeli eius cum illo missi sunt
et audivi vocem magnam in caelo dicentem nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri et potestas Christi eius quia proiectus est accusator fratrum nostrorum qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte
et ipsi vicerunt illum propter sanguinem agni et propter verbum testimonii sui et non dilexerunt animam suam usque ad mortem<CM>
propterea laetamini caeli et qui habitatis in eis vae terrae et mari quia descendit diabolus ad vos habens iram magnam sciens quod modicum tempus habet
et postquam vidit draco quod proiectus est in terram persecutus est mulierem quae peperit masculum
et datae sunt mulieri duae alae aquilae magnae ut volaret in desertum in locum suum ubi alitur per tempus et tempora et dimidium temporis a facie serpentis
et misit serpens ex ore suo post mulierem aquam tamquam flumen ut eam faceret trahi a flumine
et adiuvit terra mulierem et aperuit terra os suum et absorbuit flumen quod misit draco de ore suo
et iratus est draco in mulierem et abiit facere proelium cum reliquis de semine eius qui custodiunt mandata Dei et habent testimonium Iesu<CM>
<WG12-17> et stetit super harenam maris<WG13-1> et vidi de mare bestiam ascendentem habentem capita septem et cornua decem et super cornua eius decem diademata et super capita eius nomina blasphemiae
et bestiam quam vidi similis erat pardo et pedes eius sicut ursi et os eius sicut os leonis et dedit illi draco virtutem suam et potestatem magnam
et unum de capitibus suis quasi occisum in mortem et plaga mortis eius curata est et admirata est universa terra post bestiam
et adoraverunt draconem quia dedit potestatem bestiae et adoraverunt bestiam dicentes quis similis bestiae et quis poterit pugnare cum ea
et datum est ei os loquens magna et blasphemiae et data est illi potestas facere menses quadraginta duo
et aperuit os suum in blasphemias ad Deum blasphemare nomen eius et tabernaculum eius et eos qui in caelo habitant
et datum est illi bellum facere cum sanctis et vincere illos et data est ei potestas in omnem tribum et populum et linguam et gentem
et adorabunt eum omnes qui inhabitant terram quorum non sunt scripta nomina in libro vitae agni qui occisus est ab origine mundi
si quis habet aurem audiat
qui in captivitatem in captivitatem vadit qui in gladio occiderit oportet eum gladio occidi hic est patientia et fides sanctorum<CM>
et vidi aliam bestiam ascendentem de terra et habebat cornua duo similia agni et loquebatur sicut draco
et potestatem prioris bestiae omnem faciebat in conspectu eius et facit terram et inhabitantes in eam adorare bestiam primam cuius curata est plaga mortis
et fecit signa magna ut etiam ignem faceret de caelo descendere in terram in conspectu hominum
et seducit habitantes terram propter signa quae data sunt illi facere in conspectu bestiae dicens habitantibus in terra ut faciant imaginem bestiae quae habet plagam gladii et vixit
et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiae ut et loquatur imago bestiae et faciat quicumque non adoraverint imaginem bestiae occidantur
et faciet omnes pusillos et magnos et divites et pauperes et liberos et servos habere caracter in dextera manu aut in frontibus suis
et ne quis possit emere aut vendere nisi qui habet caracter nomen bestiae aut numerum nominis eius
hic sapientia est qui habet intellectum conputet numerum bestiae numerus enim hominis est et numerus eius est sescenti sexaginta sex<CM>
et vidi et ecce agnus stabat supra montem Sion et cum illo centum quadraginta quattuor milia habentes nomen eius et nomen Patris eius scriptum in frontibus suis
et audivi vocem de caelo tamquam vocem aquarum multarum et tamquam vocem tonitrui magni et vocem quam audivi sicut citharoedorum citharizantium in citharis suis
et cantabant quasi canticum novum ante sedem et ante quattuor animalia et seniores et nemo poterat discere canticum nisi illa centum quadraginta quattuor milia qui empti sunt de terra
hii sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati virgines enim sunt hii qui sequuntur agnum quocumque abierit hii empti sunt ex hominibus primitiae Deo et agno
et in ore ipsorum non est inventum mendacium sine macula sunt<CM>
et vidi alterum angelum volantem per medium caelum habentem evangelium aeternum ut evangelizaret sedentibus super terram et super omnem gentem et tribum et linguam et populum
dicens magna voce timete Deum et date illi honorem quia venit hora iudicii eius et adorate eum qui fecit caelum et terram et mare et fontes aquarum
et alius angelus secutus est dicens cecidit cecidit Babylon illa magna quae a vino irae fornicationis suae potionavit omnes gentes
et alius angelus tertius secutus est illos dicens voce magna si quis adoraverit bestiam et imaginem eius et acceperit caracterem in fronte sua aut in manu sua
et hic bibet de vino irae Dei qui mixtus est mero in calice irae ipsius et cruciabitur igne et sulphure in conspectu angelorum sanctorum et ante conspectum agni
et fumus tormentorum eorum in saecula saeculorum ascendit nec habent requiem die ac nocte qui adoraverunt bestiam et imaginem eius et si quis acceperit caracterem nominis eius
hic patientia sanctorum est qui custodiunt mandata Dei et fidem Iesu<CM>
et audivi vocem de caelo dicentem scribe beati mortui qui in Domino moriuntur amodo iam dicit Spiritus ut requiescant a laboribus suis opera enim illorum sequuntur illos
et vidi et ecce nubem candidam et supra nubem sedentem similem Filio hominis habentem in capite suo coronam auream et in manu sua falcem acutam
et alter angelus exivit de templo clamans voce magna ad sedentem super nubem mitte falcem tuam et mete quia venit hora ut metatur quoniam aruit messis terrae
et misit qui sedebat supra nubem falcem suam in terram et messa est terra
et alius angelus exivit de templo quod est in caelo habens et ipse falcem acutam
et alius angelus de altari qui habet potestatem supra ignem et clamavit voce magna qui habebat falcem acutam dicens mitte falcem tuam acutam et vindemia botros vineae terrae quoniam maturae sunt uvae eius
et misit angelus falcem suam in terram et vindemiavit vineam terrae et misit in lacum irae Dei magnum
et calcatus est lacus extra civitatem et exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum per stadia mille sescenta<CM>
et vidi aliud signum in caelo magnum et mirabile angelos septem habentes plagas septem novissimas quoniam in illis consummata est ira Dei
et vidi tamquam mare vitreum mixtum igne et eos qui vicerunt bestiam et imaginem illius et numerum nominis eius stantes supra mare vitreum habentes citharas Dei
et cantant canticum Mosi servi Dei et canticum agni dicentes magna et mirabilia opera tua Domine Deus omnipotens iustae et verae viae tuae rex saeculorum
quis non timebit Domine et magnificabit nomen tuum quia solus pius quoniam omnes gentes venient et adorabunt in conspectu tuo quoniam iudicia tua manifestata sunt<CM>
et post haec vidi et ecce apertum est templum tabernaculi testimonii in caelo
et exierunt septem angeli habentes septem plagas de templo vestiti lapide mundo candido et praecincti circa pectora zonis aureis
et unus ex quattuor animalibus dedit septem angelis septem fialas aureas plenas iracundiae Dei viventis in saecula saeculorum
et impletum est templum fumo a maiestate Dei et de virtute eius et nemo poterat introire in templum donec consummarentur septem plagae septem angelorum<CM>
et audivi vocem magnam de templo dicentem septem angelis ite et effundite septem fialas irae Dei in terram
et abiit primus et effudit fialam suam in terram et factum est vulnus saevum ac pessimum in homines qui habent caracterem bestiae et eos qui adoraverunt imaginem eius
et secundus effudit fialam suam in mare et factus est sanguis tamquam mortui et omnis anima vivens mortua est in mari
et tertius effudit fialam suam super flumina et super fontes aquarum et factus est sanguis
et audivi angelum aquarum dicentem iustus es qui es et qui eras sanctus quia haec iudicasti
quia sanguinem sanctorum et prophetarum fuderunt et sanguinem eis dedisti bibere digni sunt
et audivi altare dicens etiam Domine Deus omnipotens vera et iusta iudicia tua<CM>
et quartus effudit fialam suam in solem et datum est illi aestu adficere homines et igni
et aestuaverunt homines aestu magno et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas neque egerunt paenitentiam ut darent illi gloriam
et quintus effudit fialam suam super sedem bestiae et factum est regnum eius tenebrosum et conmanducaverunt linguas suas prae dolore
et blasphemaverunt Deum caeli prae doloribus et vulneribus suis et non egerunt paenitentiam ex operibus suis<CM>
et sextus effudit fialam suam in flumen illud magnum Eufraten et siccavit aquam eius ut praepararetur via regibus ab ortu solis
et vidi de ore draconis et de ore bestiae et de ore pseudoprophetae spiritus tres inmundos in modum ranarum
sunt enim spiritus daemoniorum facientes signa et procedunt ad reges totius terrae congregare illos in proelium ad diem magnum Dei omnipotentis
ecce venio sicut fur beatus qui vigilat et custodit vestimenta sua ne nudus ambulet et videant turpitudinem eius
et congregavit illos in locum qui vocatur hebraice Hermagedon<CM>
et septimus effudit fialam suam in aerem et exivit vox magna de templo a throno dicens factum est
et facta sunt fulgora et voces et tonitrua et terraemotus factus est magnus qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt super terram talis terraemotus sic magnus
et facta est civitas magna in tres partes et civitates gentium ceciderunt et Babylon magna venit in memoriam ante Deum dare ei calicem vini indignationis irae eius
et omnis insula fugit et montes non sunt inventi
et grando magna sicut talentum descendit de caelo in homines et blasphemaverunt homines Deum propter plagam grandinis quoniam magna facta est vehementer<CM>
et venit unus de septem angelis qui habebant septem fialas et locutus est mecum dicens veni ostendam tibi damnationem meretricis magnae quae sedet super aquas multas
cum qua fornicati sunt reges terrae et inebriati sunt qui inhabitant terram de vino prostitutionis eius
et abstulit me in desertum in spiritu et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam plenam nominibus blasphemiae habentem capita septem et cornua decem
et mulier erat circumdata purpura et coccino et inaurata auro et lapide pretioso et margaritis habens poculum aureum in manu sua plenum abominationum et inmunditia fornicationis eius
et in fronte eius nomen scriptum mysterium Babylon magna mater fornicationum et abominationum terrae
et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum et de sanguine martyrum Iesu et miratus sum cum vidissem illam admiratione magna<CM>
et dixit mihi angelus quare miraris ego tibi dicam sacramentum mulieris et bestiae quae portat eam quae habet capita septem et decem cornua
bestiam quam vidisti fuit et non est et ascensura est de abysso et in interitum ibit et mirabuntur inhabitantes terram quorum non sunt scripta nomina in libro vitae a constitutione mundi videntes bestiam quia erat et non est
et hic est sensus qui habet sapientiam septem capita septem montes sunt super quos mulier sedet et reges septem sunt
quinque ceciderunt unus est alius nondum venit et cum venerit oportet illum breve tempus manere
et bestia quae erat et non est et ipsa octava est et de septem est et in interitum vadit
et decem cornua quae vidisti decem reges sunt qui regnum nondum acceperunt sed potestatem tamquam reges una hora accipiunt post bestiam
hii unum consilium habent et virtutem et potestatem suam bestiae tradunt<CM>
hii cum agno pugnabunt et agnus vincet illos quoniam Dominus dominorum est et rex regum et qui cum illo sunt vocati et electi et fideles
et dixit mihi aquas quas vidisti ubi meretrix sedet populi sunt et gentes et linguae
et decem cornua quae vidisti et bestiam hii odient fornicariam et desolatam facient illam et nudam et carnes eius manducabunt et ipsam igni concremabunt
Deus enim dedit in corda eorum ut faciant quod illi placitum est ut dent regnum suum bestiae donec consummentur verba Dei
et mulier quam vidisti est civitas magna quae habet regnum super reges terrae<CM>
et post haec vidi alium angelum descendentem de caelo habentem potestatem magnam et terra inluminata est a gloria eius
et exclamavit in forti voce dicens cecidit cecidit Babylon magna et facta est habitatio daemoniorum et custodia omnis spiritus inmundi et custodia omnis volucris inmundae
quia de ira fornicationis eius biberunt omnes gentes et reges terrae cum illa fornicati sunt et mercatores terrae de virtute deliciarum eius divites facti sunt
et audivi aliam vocem de caelo dicentem exite de illa populus meus ut ne participes sitis delictorum eius et de plagis eius non accipiatis
quoniam pervenerunt peccata eius usque ad caelum et recordatus est Deus iniquitatum eius
reddite illi sicut ipsa reddidit et duplicate duplicia secundum opera eius in poculo quo miscuit miscite illi duplum
quantum glorificavit se et in deliciis fuit tantum date illi tormentum et luctum quia in corde suo dicit sedeo regina et vidua non sum et luctum non videbo
ideo in una die venient plagae eius mors et luctus et fames et igni conburetur quia fortis est Deus qui iudicavit illam<CM>
et flebunt et plangent se super illam reges terrae qui cum illa fornicati sunt et in deliciis vixerunt cum viderint fumum incendii eius
longe stantes propter timorem tormentorum eius dicentes vae vae civitas illa magna Babylon civitas illa fortis quoniam una hora venit iudicium tuum
et negotiatores terrae flebunt et lugebunt super illam quoniam merces eorum nemo emet amplius
mercem auri et argenti et lapidis pretiosi et margaritis et byssi et purpurae et serici et cocci et omne lignum thyinum et omnia vasa eboris et omnia vasa de lapide pretioso et aeramento et ferro et marmore
et cinnamomum et amomum et odoramentorum et unguenti et turis et vini et olei et similae et tritici et iumentorum et ovium et equorum et raedarum et mancipiorum et animarum hominum
et poma tua desiderii animae discessit a te et omnia pinguia et clara perierunt a te et amplius illa iam non invenient
mercatores horum qui divites facti sunt ab ea longe stabunt propter timorem tormentorum eius flentes ac lugentes
et dicentes vae vae civitas illa magna quae amicta erat byssino et purpura et cocco et deaurata est auro et lapide pretioso et margaritis
quoniam una hora destitutae sunt tantae divitiae et omnis gubernator et omnis qui in locum navigat et nautae et qui maria operantur longe steterunt
et clamaverunt videntes locum incendii eius dicentes quae similis civitati huic magnae
et miserunt pulverem super capita sua et clamaverunt flentes et lugentes dicentes vae vae civitas magna in qua divites facti sunt omnes qui habent naves in mari de pretiis eius quoniam una hora desolata est
exulta super eam caelum et sancti et apostoli et prophetae quoniam iudicavit Deus iudicium vestrum de illa
et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum et misit in mare dicens hoc impetu mittetur Babylon magna illa civitas et ultra iam non invenietur
et vox citharoedorum et musicorum et tibia canentium et tuba non audietur in te amplius et omnis artifex omnis artis non invenietur in te amplius et vox molae non audietur in te amplius
et lux lucernae non lucebit tibi amplius et vox sponsi et sponsae non audietur adhuc in te quia mercatores tui erant principes terrae quia in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes
et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est et omnium qui interfecti sunt in terra<CM>
post haec audivi quasi vocem magnam turbarum multarum in caelo dicentium alleluia salus et gloria et virtus Deo nostro est
quia vera et iusta iudicia sunt eius quia iudicavit de meretrice magna quae corrupit terram in prostitutione sua et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus eius
et iterum dixerunt alleluia et fumus eius ascendit in saecula saeculorum
et ceciderunt seniores viginti quattuor et quattuor animalia et adoraverunt Deum sedentem super thronum dicentes amen alleluia<CM>
et vox de throno exivit dicens laudem dicite Deo nostro omnes servi eius et qui timetis eum pusilli et magni
et audivi quasi vocem turbae magnae et sicut vocem aquarum multarum et sicut vocem tonitruum magnorum dicentium alleluia quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens
gaudeamus et exultemus et demus gloriam ei quia venerunt nuptiae agni et uxor eius praeparavit se
et datum est illi ut cooperiat se byssinum splendens candidum byssinum enim iustificationes sunt sanctorum
et dicit mihi scribe beati qui ad cenam nuptiarum agni vocati sunt et dicit mihi haec verba vera Dei sunt
et cecidi ante pedes eius ut adorarem eum et dicit mihi vide ne feceris conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Iesu Deum adora testimonium enim Iesu est spiritus prophetiae<CM>
et vidi caelum apertum et ecce equus albus et qui sedebat super eum vocabatur Fidelis et Verax vocatur et iustitia iudicat et pugnat
oculi autem eius sicut flamma ignis et in capite eius diademata multa habens nomen scriptum quod nemo novit nisi ipse
et vestitus erat vestem aspersam sanguine et vocatur nomen eius Verbum Dei
et exercitus qui sunt in caelo sequebantur eum in equis albis vestiti byssinum album mundum
et de ore ipsius procedit gladius acutus ut in ipso percutiat gentes et ipse reget eos in virga ferrea et ipse calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentis
et habet in vestimento et in femore suo scriptum rex regum et Dominus dominantium
et vidi unum angelum stantem in sole et clamavit voce magna dicens omnibus avibus quae volabant per medium caeli venite congregamini ad cenam magnam Dei
ut manducetis carnes regum et carnes tribunorum et carnes fortium et carnes equorum et sedentium in ipsis et carnes omnium liberorum ac servorum et pusillorum ac magnorum
et vidi bestiam et reges terrae et exercitus eorum congregatos ad faciendum proelium cum illo qui sedebat in equo et cum exercitu eius
et adprehensa est bestia et cum illo pseudopropheta qui fecit signa coram ipso quibus seduxit eos qui acceperunt caracterem bestiae qui et adorant imaginem eius vivi missi sunt hii duo in stagnum ignis ardentis sulphure
et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum qui procedit de ore ipsius et omnes aves saturatae sunt carnibus eorum<CM>
et vidi angelum descendentem de caelo habentem clavem abyssi et catenam magnam in manu sua
et adprehendit draconem serpentem antiquum qui est diabolus et Satanas et ligavit eum per annos mille
et misit eum in abyssum et clusit et signavit super illum ut non seducat amplius gentes donec consummentur mille anni post haec oportet illum solvi modico tempore
et vidi sedes et sederunt super eas et iudicium datum est illis et animas decollatorum propter testimonium Iesu et propter verbum Dei et qui non adoraverunt bestiam neque imaginem eius nec acceperunt caracterem in frontibus aut in manibus suis et vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis
ceteri mortuorum non vixerunt donec consummentur mille anni haec est resurrectio prima
beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima in his secunda mors non habet potestatem sed erunt sacerdotes Dei et Christi et regnabunt cum illo mille annis
et cum consummati fuerint mille anni solvetur Satanas de carcere suo et exibit et seducet gentes quae sunt super quattuor angulos terrae Gog et Magog et congregabit eos in proelium quorum numerus est sicut harena maris
et ascenderunt super latitudinem terrae et circumierunt castra sanctorum et civitatem dilectam
et descendit ignis a Deo de caelo et devoravit eos et diabolus qui seducebat eos missus est in stagnum ignis et sulphuris ubi et bestia
et pseudoprophetes et cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum<CM>
et vidi thronum magnum candidum et sedentem super eum a cuius aspectu fugit terra et caelum et locus non est inventus ab eis
et vidi mortuos magnos et pusillos stantes in conspectu throni et libri aperti sunt et alius liber apertus est qui est vitae et iudicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libris secundum opera ipsorum
et dedit mare mortuos qui in eo erant et mors et inferus dederunt mortuos qui in ipsis erant et iudicatum est de singulis secundum opera ipsorum
et inferus et mors missi sunt in stagnum ignis haec mors secunda est stagnum ignis
et qui non est inventus in libro vitae scriptus missus est in stagnum ignis<CM>
et vidi caelum novum et terram novam primum enim caelum et prima terra abiit et mare iam non est
et civitatem sanctam Hierusalem novam vidi descendentem de caelo a Deo paratam sicut sponsam ornatam viro suo
et audivi vocem magnam de throno dicentem ecce tabernaculum Dei cum hominibus et habitabit cum eis et ipsi populus eius erunt et ipse Deus cum eis erit eorum Deus
et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum et mors ultra non erit neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra quae prima abierunt
et dixit qui sedebat in throno ecce nova facio omnia et dicit scribe quia haec verba fidelissima sunt et vera
et dixit mihi factum est ego sum Alpha et Omega initium et finis ego sitienti dabo de fonte aquae vivae gratis
qui vicerit possidebit haec et ero illi Deus et ille erit mihi filius
timidis autem et incredulis et execratis et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idolatris et omnibus mendacibus pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure quod est mors secunda<CM>
et venit unus de septem angelis habentibus fialas plenas septem plagis novissimis et locutus est mecum dicens veni ostendam tibi sponsam uxorem agni
et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum et ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem descendentem de caelo a Deo
habentem claritatem Dei lumen eius simile lapidi pretioso tamquam lapidi iaspidis sicut cristallum
et habebat murum magnum et altum habens portas duodecim et in portis angelos duodecim et nomina inscripta quae sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israhel
ab oriente portae tres et ab aquilone portae tres et ab austro portae tres et ab occasu portae tres
et murus civitatis habens fundamenta duodecim et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum agni
et qui loquebatur mecum habebat mensuram harundinem auream ut metiretur civitatem et portas eius et murum
et civitas in quadro posita est et longitudo eius tanta est quanta et latitudo et mensus est civitatem de harundine per stadia duodecim milia longitudo et latitudo et altitudo eius aequalia sunt
et mensus est murus eius centum quadraginta quattuor cubitorum mensura hominis quae est angeli
et erat structura muri eius ex lapide iaspide ipsa vero civitas auro mundo simile vitro mundo
fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata fundamentum primum iaspis secundus sapphyrus tertius carcedonius quartus zmaragdus
quintus sardonix sextus sardinus septimus chrysolitus octavus berillus nonus topazius decimus chrysoprassus undecimus hyacinthus duodecimus amethistus
et duodecim portae duodecim margaritae sunt per singulas et singulae portae erant ex singulis margaritis et platea civitatis aurum mundum tamquam vitrum perlucidum
et templum non vidi in ea Dominus enim Deus omnipotens templum illius est et agnus
et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea nam claritas Dei inluminavit eam et lucerna eius est agnus
et ambulabunt gentes per lumen eius et reges terrae adferent gloriam suam et honorem in illam
et portae eius non cludentur per diem nox enim non erit illic
et adferent gloriam et honorem gentium in illam
nec intrabit in ea aliquid coinquinatum et faciens abominationem et mendacium nisi qui scripti sunt in libro vitae agni<CM>
et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tamquam cristallum procedentem de sede Dei et agni
in medio plateae eius et ex utraque parte fluminis lignum vitae adferens fructus duodecim per menses singula reddentia fructum suum et folia ligni ad sanitatem gentium
et omne maledictum non erit amplius et sedes Dei et agni in illa erunt et servi eius servient illi
et videbunt faciem eius et nomen eius in frontibus eorum
et nox ultra non erit et non egebunt lumine lucernae neque lumine solis quoniam Dominus Deus inluminat illos et regnabunt in saecula saeculorum<CM>
et dixit mihi haec verba fidelissima et vera sunt et Dominus Deus spirituum prophetarum misit angelum suum ostendere servis suis quae oportet fieri cito
et ecce venio velociter beatus qui custodit verba prophetiae libri huius
et ego Iohannes qui audivi et vidi haec et postquam audissem et vidissem cecidi ut adorarem ante pedes angeli qui mihi haec ostendebat
et dicit mihi vide ne feceris conservus tuus sum et fratrum tuorum prophetarum et eorum qui servant verba libri huius Deum adora
et dicit mihi ne signaveris verba prophetiae libri huius tempus enim prope est
qui nocet noceat adhuc et qui in sordibus est sordescat adhuc et iustus iustitiam faciat adhuc et sanctus sanctificetur adhuc
ecce venio cito et merces mea mecum est reddere unicuique secundum opera sua
ego Alpha et Omega primus et novissimus principium et finis
beati qui lavant stolas suas ut sit potestas eorum in ligno vitae et portis intrent in civitatem
foris canes et venefici et inpudici et homicidae et idolis servientes et omnis qui amat et facit mendacium
ego Iesus misi angelum meum testificari vobis haec in ecclesiis ego sum radix et genus David stella splendida et matutina
et Spiritus et sponsa dicunt veni et qui audit dicat veni et qui sitit veniat qui vult accipiat aquam vitae gratis
contestor ego omni audienti verba prophetiae libri huius si quis adposuerit ad haec adponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto
et si quis deminuerit de verbis libri prophetiae huius auferet Deus partem eius de ligno vitae et de civitate sancta et de his quae scripta sunt in libro isto<CM>
dicit qui testimonium perhibet istorum etiam venio cito amen veni Domine Iesu
gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus
